De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quomodo, inquit. ergo loquebatur eis. qui nondum audiebant nec intellegebant, quia nec erant, qui uerba perciperent? possem respondere sic eos adlocutum deum, quemadmodum Christus nos nondum natos et tam longe post futuros, nec tantum nos, sed etiam eos omnes, qui futuri sunt post nos. omnibus enim dicebat, quos suos futuros uidebat: ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi; sicut deo notus erat propheta, cui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te, sicut decimatus est Leui, cum esset in lumbis Abraham. cur enim non ita et ipse Abraham in Adam et ipse Adam in primis operibus mundi, quae deus creauit omnia simul? sed uerba domini per os carnis eius et uerba dei per ora prophetarum temporali corporis uoce proferuntur et omnibus syllabis suis congruas temporum moras sumunt atque consumunt; cum uero deus dicebat: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram, et: crescite et multiplicamini et replete terram et dominamini eius et habete potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram, et: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum [*]( 6 Matth. 28, 20 8 Hier. 1, 5 10 cf. Hebr. 7, 9. 10 16 Gen. 1, 26-29 ) [*]( 1 ergo loquebatur inquit PRSbd inquid El 3 eos] illos b alloquutum PR quemammodum EPRl 4 et tam] etiam PRSbd poet işţų (corr. m. 1) S 6 dicebagt (n exp. m. 1) P futuros suos S 7 in] ad S 8 profeta E prophaeta R 9 formare Et 10 abrae b 13 ora] os El ora* (m eras, (?) P 15 uero (a. I. m. 2 at ergo) E 19 repentium] reptilium PBtl reppunt B 20 et crescite — 24 terram om. b 24 panulum El 25 semen? E ) [*](12* )

180
seminis seminalis, quod erit, uobis ad escam, ipse sermo eius ante omnem aeris sonum, ante omnem carnis et nubis uocem in illa eius summa sapientia, per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat, sed rebus factis rerum faciendarum causas inserebat et omnipotenti potentia futura faciebat hominemque suo tempore formandum in temporum tamquam semine uel tamquam radice condebat. quando condebat, unde inciperent saecula ab illo condita, qui est ante saecula. creaturae quippe aliae creaturas alias quaedam tempore, quaedam causis praecedunt; ille autem omnia, quae fecit, non solum excellentia, qua etiam causarum effector est, uerum etiam aeternitate praecedit. sed de hoc oportunioribus deinde scripturarum locis fortassis plenius disserendum est.