De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

In qua distributione operum dei partim ad illos dies inuisibiles pertinentium, in quibus creauit omnia simul, partim ad istos, in quibus operatur cotidie \'quidquid ex illis tamquam inuolucris primordialibus in tempore euoluitur. si non inportune neque absurde scripturae uerba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda duxerunt, cauendum est, ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiores adsequi non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire nec dicere. quamquam enim praecedentibus sermonibus. quantum potuerim, lectorem praestruxerim, plures tamen arbitror caligare in his locis et putare ita fuisse prius hominem in illo dei opere quo simul omnia creata sunt, ut aliquam uitam duceret, ut dei locutionem ad se directam, [*](4 factum — die iu mg. m. 1 R 7 et om. b 12 prebendam S 13 tempore suo bd 16 in oni. S 17 istos] istos apositos R dispositos (in mg. aJ istos) P istos appositos bd cottidie ES quicquid RS illos S 18 exuolucris (sup. ex add. s. I. m. 1 in) S uoluitur EP*S importunae R 19 nequej atque PRbd scribturae EP sequuti PR 21 perą.ęceptionem (prim. e s. I. m. 1 add. et ae exp.) E adsequi El avt si que (v a. I. s in ras.) S 22 aliquid] aliud ER 24 prestruxerim S perstruxerim (s. I. m. 2 af p) E 26 post quo add cuncta bd omnia om. bd 27 et ut dei b locutione S loquutionem P directa S )

177
cum dixit deus: ecce dedi uobis omne pabulum seminale, discerneret, crederet, intellegeret. nouerit ergo, qui hoc putat, non hoc me sensisse neque dixisse.

Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima rerum conditione, qua creauit deus omnia simul, sicuti est non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed ne semen quidem uisibile hominis, putabit omnino non fuisse. redeat ergo ad scripturam, inueniet sexto die hominem factum ad imaginem dei, factos autem masculum et feminam. item quaerat, quando facta sit femina, inueniet extra illos sex dies; tunc enim facta est, quando deus de terra finxit adhuc bestias agri et uolatilia caeli, non quando uolatilia produxerunt aquae et animam uiuam, in qua et bestiae sunt, produxit terra. tunc autem factus est homo et masculus et femina : ergo et tunc et postea. neque enim tunc et non postea aut uero postea et non tunc; nec alii postea, sed idem ipsi aliter tunc, aliter postea. quaeret ex me: quomodo postea? respondebo: uisibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est, non tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa eius. quaeret: tunc quomodo? respondebo: inuisibiliter, potentialiter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta.

Hic forte non intelleget. subtrahuntur enim ei cuncta, quae nouit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. neque enim [*]( 1 Gen. 1, 29 ) [*]( 1 pauulum E1 seniinalg R 3 neque] atque S 4 si s. I. m. 1 R ita non S 5 secuti Sl 6 non 8. I. m. 1 S etatis R 8 nec (c 8. I. m. 1) S ne] nec PRbd putauit EPRS 9 cap. VI E 10 factos R2 11 quando] quomodo R1 14 et ante bestiae om. b 15 produxit E1 producte E2 de terra (de add. m. saec. XII) E et] ut b 16 enim s. I m. 1 S 18 iideni d quomodo poptea] quomodo PRSbd 19 uisibiliter] postea uisibiliter PRSbd 22 post quomodo sequuntur uerba u. 19 postea uisibiliter sqq. usque acl respondebo, nisi quod pro constitutionis redditur conditionis, in cod. S 24 intellegit S 25 nouerat b ipsa PR ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III para 1. ) [*]( 12 )

178
uel tale aliquid homo iam erat. cum in prima illa sex dierum conditione factus erat. datur quidem de seminibus ad hanc rem nonnulla similitudo propter illa, quae in eis futura conserta sunt; uerum tamen ante omnia uisibilia semina sunt illae causae . sed non intellegit. quid ergo faciam, nisi, quantum possum, salubriter moneam, ut scripturae dei credat et tunc factum hominem, quando deus, cum factus est dies, fecit caelum et terram, de quo alibi scriptura dicit: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et tunc, quando iam non simul sed suis quaeque temporibus creans finxit eum de limo terrae et ex eius osse mulierem? nam nec isto modo eos illo sexto die factos nec tamen eos illo sexto die non factos intellegere scriptura permittit.