De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Sed rursus non uident, qui eius corpus in paradiso mutatum putant, ut ex animali fieret spiritale, nihil inpedire. si non peccasset, ut post paradisi uitam, quam iuste oboedienterque uixisset, acciperet eandem corporis mutationem in uitam aeternam, ubi iam cibis corporalibus non egeret. quid ergo necesse est propter hoc iam cogi figurate, non proprie paradisum intellegere, quia non posset mori corpus nisi peccato? uerum est quidem, quod non moreretur etiam corpore, nisi peccasset; aperte quippe dicit apostolus: corpus mortuum est propter peccatum: animale tamen posset esse ante peccatum et post uitam iustitiae, cum deus uellet, fieri spiritale.