De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Hic occurrit alia quaestio, quomodo renouemur, si non ad hoc per Christum reuocamur, quod in Adam prius eramus. quamquam enim multa non in pristinum, sed in melius renouentur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, renouantur. unde . ergo ille filius mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est, unde illi profertur stola prima, si non inmortalitatem recipit, quam perdidit Adam? quomodo autem perdidit inmortalitatem, si corpus habuit animale? neque enim animale corpus, sed spiritale erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit inmortalitatem. nonnulli his angustiis coartati, ut et illa constet sententia, qua exemplum de animali corpore hinc datum est, ut diceretur: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, [nouissimus Adam in spiritum uiuificantem], et ista renouatio receptioque inmortalitatis non absurde dicatur in pristinum futura, in illud scilicet, quod Adam perdidit, putauerunt prius quidem hominem fuisse corporis animalis, sed, dum in paradiso constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione mutabimur. hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint utraque testimonia scripturarum inter se consentire, siue illud, quod de animali corpore dictum est, siue illa, quae de renouatione nostra plurima in sanctis litteris reperiuntur, hoc tamquam necessario consequi crediderunt.
Sed si ita est, frustra conamur paradisum et illas arbores earumque fructus praeter figuratam significationem prius [*](5 cf. Luc. 15, 32. 22 10 cf. I Cor. 15, 53 13 I Cor. 15. 45 ) [*](1 cap. XXV E 2 ad hoc] adhuc PRl 3 non 8. I. m. 1 S 7 in adam b 8 non corpus S 10 induitur PRl induetur B2 incorruptione PR induetur PRS inmortalitate PRS 11 coartati (ta 8. I. m. 1) E et om. E 12 sentia Et qua] a qua S quae R 14 nouissimus-uiuificantem om. EPRS 15 praeceptioque E inmortalitatis El 17 quid dem prius S 20 qui..ё (corr. m. 1) R 22 consentire inter se b 23 quae s. I. m. 1 R 24 repperinntur EPRS )
Unde quidam non eum mortem corporis peccato meruisse arbitrantur, sed mortem animae, quam fecit iniquitas. nam credunt eum propter corpus animale exiturum fuisse de hoc corpore ad requiem scilicet, quam nunc habent sancti, qui iam dormierunt, et in fine saeculi eadem membra inmortaliter recepturum, ut uidelicet mors corporis non de peccato accidisse uideatur, sed naturaliter, ut animalium ceterorum. uerum his rursus apostolus occurrit et dicit: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. ac per hoc mors etiam corporis de peccato est. si ergo non peccasset Adam, nec corpore moreretur ideoque inmortale haberet et corpus. quomodo ergo inmortale, si animale? [*](19 Rom. 8. 10. 11 ) [*](2 inmortalibus El 3 a uoce uerum tamen inc. cap. XXVI E 4 elegimua PR1, (gi a. I. m. 1) S 6 toties d 7 r.ecipere (p et a er.) E accidit PR18 8 eum 8. I. m. 1 8 9 conloquntur E1 conlocuntur S 10 morte om. S 18 facit E1 16 finem S 17 recepturi b accedisse l-Rl 18 cap. XXVII E 21 christum] ihm S 22 a mortuis om. S 23 uiuificauit E 26 moriretur S immortali haberetur et corpore b ) [*](13* )
Sed rursus non uident, qui eius corpus in paradiso mutatum putant, ut ex animali fieret spiritale, nihil inpedire. si non peccasset, ut post paradisi uitam, quam iuste oboedienterque uixisset, acciperet eandem corporis mutationem in uitam aeternam, ubi iam cibis corporalibus non egeret. quid ergo necesse est propter hoc iam cogi figurate, non proprie paradisum intellegere, quia non posset mori corpus nisi peccato? uerum est quidem, quod non moreretur etiam corpore, nisi peccasset; aperte quippe dicit apostolus: corpus mortuum est propter peccatum: animale tamen posset esse ante peccatum et post uitam iustitiae, cum deus uellet, fieri spiritale.