De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creauit. quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus cuncta nascentia uel fruticum uel animalium, in suis conformationibus atque incrementis sua pro diuersitate generum diuersa spatia peragerent temporum, an ut, quemadmodum creditur factus Adam. sine ullo progressu incrementorum uirili aetate continuo formarentur. sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod facturo placuisset? si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas factum uideri non solum etiam illud de aqua uinum, sed et omnia miracula, quae contra naturae usitatum cursum fiunt; si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas cotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. restat ergo, ut ad utrumque modum habiles creatae sint, siue ad istum, quo usitatissime temporalia transcurrunt, sine ad illum, quo rara et mirabilia fiunt, sicut deo facere placuerit, quod tempori congruat.