De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Iam ergo uideamus, quomodo eum fecerit deus, primum de terra corpus eius, post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc scriptura dixisset, magis eum, qui scripsit, translato uerbo usum credere deberemus, quam deum talibus membrorum liniamentis determinatum. qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et brachio excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intellegat?

Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit, et facta sunt. hunc. autem ipse fecit, sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. nam illa, quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoce proferuntur. non sic autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur. sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam, ut esset ipsa [*]( 16 Ps. 43, 3 17 Ps. 135, 11. 12 23 cf. Ps. 148, 5 ) [*]( 1 suflauit EP insufflauit Sd Eug. 2 praedistinatus S 3 saecula S praescientia (ci 8. l. tn. 1) S prescientia P 4 consummatae ElS 5 inchoatae ES consummatos E 9 eum] cum eum E formauerit S 10 uideuimus El uidemus 81 11 ualeuimus El 14 talium Eug. (ed. Kndll 228, 12) 15 lineamentis d 17 bracchio Eug. 20 cap. XV E precipuum S 24 sic om. S 27 corpuralem creaturam bd mosi P 2d uero omnem PRbd )

186
creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est; scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit, aut uerbo cetera, hunc autem manibus fecerit. sed hoc excellit in homine, quia deus hominem ad maginem suam fecit propter hoc, quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus: unde iam superiore loco disseruimus. in quo honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus, quibus praelatus est, conparabitur. sic enim et scriptum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam.

Nec dicendum est: "hominem ipse fecit, pecora uero iussit, et facta sunt"; et hunc enim et illa per uerbum suum fecit, per quod facta sunt omnia. sed quia idem uerbum et sapientia et uirtus eius est, dicitur et manus eius non uisibile membrum, sed efficiendi potentia. nam haec eadem scriptura, quae dicit, quod deus hominem de limo terrae finxerit. dicit etiam, quod et bestias agri de terra finxerit. quando eas cum [*]( 1 cf. Ioh. 1, 1. 8 4 Ps. 101, 26 6 Ps. 94, 5 16 Ps. 48, 18 21 cf. Ioh. 1, 3 ) [*](1 aput LnP 5 manum P imo] uno b quasij tamquam S 6 scribtum El 7 arida 8 terram om. PRSbd eius om. S 8 honorfi bp J;lQTęm (exp. m. 1) P honore. (m er.) R uelud R 9 sunt b 11 ad imaginem suam hominem bd 12 hoc om. S prestat E praestat (aestat in ras. et in mg. add. m. 2 id est eicellit) R 15 enim et] etenim d enim R\'b 17 est a. I. 1. 1 R 19 iussit (in mg. ai dixit) b 21 cap. XVI E 22 membrum (in mg al uerbum) b 28 faciendi b haec] et b om. Eug. 25 et s. l. m. 2 E om. PRSbd uestias El )

187
uolatilibus caeli adduxit ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. sic enim scriptum est: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem dei creatus est? nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. quamquam et in ipso corpore habeat quandam proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, uelut pecora, quorum uoluptas omnis ex terra est: unde in aluum cuncta prona atque prostrata sunt. congruit ergo et corpus eius animae rationali non secundum liniamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id, quod in caelum erectum est ad intuenda, quae in corpore ipsius mundi superna sunt; sicut anima rationalis in ea debet eregi, quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae sunt super terram.