De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et certe isti, qui hoc negant nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis adquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant fortuitis motibus perturbari potius quam sapientia diuinae summitatis regi et, ut hoc quasi probent, gemino abutuntur argumento, uel quod supra commemoraui de inconstantia tempestatum uel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro uitae meritis accidunt, uiderent tantum ordinem, quantus in membris carnis cuiuslibet animantis adparet, non dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuiuis mediocris cordis et considerationis homini, nonne clamarent ne puncto quidem temporis deum, a quo est omnis mensurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab eius gubernatione cessare? quid ergo absurdius, quid insulsius sentiri potest quam eam totam esse uacuam nutu et regimine prouidentiae, cuius extrema et exigua uideas tanta dispositione formari, ut aliquanto adtentius cogitata ineffabilem incutiant admirationis horrorem? et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam [*](1 cf. Matth. 10, 29 2 cf. Matth. 6, 30 ) [*]( 1 uoluntate dei S uolumtatem El uoluntate. P 2 foenum S faenum PR paulolum S 3 totam] tatam S 4 deputari b 5 abiectissimasqu.e R 6 regi] geri S 7 tantae (n s. I. tn. 1) E 8 in om. El hanc S partem ElS parte. R 9 sapientiae Eb sapientia* P sapiencia R diuine S 11 dein constantia R 14 ęj\\lŞ carnis (eius del. m. 1) S 15 hoc b 16 cuius ER cuiju.s P cuiusuis (uis s. I. m. 1) S cuiuslibet b 17 homini. (s er.) R 19 cum uoce omnia inc. cap. XXVI E 21 insulsius] incsultius S sentire P1 22 notu (0 ex u) P extrema est (est exp. m. 1) S 23 adtentius El diutius S cogitataiii E 24 ammirationis PR 25 naturam E naturae om. b )

167
putare nullum esse diuinae prouidentiae iudicium de moribus hominum, cum in eorum carne tanta eius sollertiae clareant et demonstrentur indicia? sed quia haec minima in promtu sunt sensibus nostris et ea facile uestigamus, elucet in eis ordo rerum; at illa, quorum ordinem uidere non possumus, inordinata arbitrantur. qui esse non putant. nisi quod uidere possunt, aut, si putant, tale aliquid putant, quale uidere consueuerunt.

Nos autem, quorum gressus, ne in illam peruersitatem incidamus, eadem diuina prouidentia per sanctam scripturam regit, ex ipsis quoque operibus dei eodem adiuuante indagare conemur, ubi haec simul creauerit, cum a consummatis suis operibus requieuit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. consideremus ergo cuiuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis. frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis exorta est. sed quo etiam ordine nouimus. surrexit enim a radice. quam terrae primum germen infixit, atque inde omnia illa formata et distincta creuerunt. porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia primitus fuerunt non mole corporeae magnitudinis, sed ui potentiaque causali. nam illa magnitudo copia terrae humorisque congesta est. sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque uis est, qua ualuit adiacens humor conmixtus terrae tamquam materies uerti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum uiriditatem ac figuram; in [*]( 2 iu s. I. m. 1 E tantae SRb solerciae R 3 demonstrentur is m. 1 8. I.) S promptu Sbd 4 inuestigamus (in s. I. m. 1) Rbd õ ad ElSl illa quorum] aUquorum S 7 99 possunt ERl consuerunt PR 9 in s. I. m. 1 E 11 adiubante El 12 a om. b 14 cap. XXVII E arboribus E 15 pulchritu nem E pomis] pomis pendentibus S 16 est exorta Sbd quo] a quorum (in mg. sed quo etiam) P 17 radice. (s er.) P 18 atque (t s. I. m. 1) S 19 creauemnt E ex semine (se m. 1 s. I.) E in semine: ergo (sic) b 20 fuerunt primitus PRbd molae R 21 ui] in b causaliter b 22 umorisquae El humorisque (s m. 1 s. I.) S congesta] quamgesta Et 23 prestantiorque ES praestantiorque (r fin. s, I. m. 1) R qu.a R amor EXR commixtus PRSbd 24 illus El qualitate El )

168
fructuum formas et opulentiam omniumque ordinatissimam distinctionem. quid enim ex arbore illa surgit aut pendet. quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromtum est? at illud semen ei arbore licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine; aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. ergo et semen ex arbore et arbor ex semine et arbor ex arbore. semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interueniat prius; arbor uero ex arbore, etiamsi semen non interueniat. alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed utrumque ex terra nec ex ipsis terra; prior igitur eorum parens terra. sic et animalia: potest incertum esse utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus; quodlibet tamen horum prius, ex terra certissimum est.

Sicut autem in ipso grano inuisibiliter erant omnia simul, quae per tempora in arborem surgerent, ita ipse mundus cogitandus est, cum deus simul omnia creauit, habuisse simul omnia, quae in illo cum illo facta sunt, quando factus est dies, non solum caelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae uelut inconstantes motus patiuntur atque inferius adiuncta partem alteram mundo conferunt, sed etiam illa, quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per tem- . porum moras ita exorerentur, quomodo nobis iam nota sunt in eis operibus, quae deus usque nunc operatur.

Quae cum ita sint, hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et [*]( 26 Gen. 2, 4. 5 ) [*]( 1 opulenciam R 2 quidj quidquid P quicquid R aut] et b 3 ex illo occulto quodam S tensauro E1 seminias E 4 depromptum Sbd ad EXR 5 rursum S altero] alio S 11 utrQq; (u init. 8. I.) P nec ex] nex (corr. m. 1) S 14 post terra add. esse d 15 cap. XXVIII E 18 cum] et cura d facta] creata S 20 manent S terra EPb terra. (e er.) R abyssus EPRSb uelud S 21 paciuntur R adiuncta El 22 quae om. Et 23 produxef (ef m. 2 in ras.) E 24 exorirentur Sbd 26 quaecum P1 quaecumq; RP2 sint (i ex u) R )

169
terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri. antequam exortum est. non sic, quomodo facit opere, quo nunc usque operatur per pluuiam et hominum agriculturam — ad hoc enim adiunctum est: non enim pluerat deus super terram nec erat homo qui operaretur terram — sed illo modo, quo creauit omnia simul senarioque dierum numero consummauit. cum diem, quem fecit, eis, quae fecit, sexies praesentauit non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. a quibus operibus in die septimo requieuit. etiam suam requiem eiusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus . et ideo non eum in quolibet opere suo , sed in sua requie benedixit et sanctificauit. unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea. quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et regens sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut iam ista tractata sunt. quorum operum eius, quae nunc usque operatur, per uolumina temporum explicandorum uelut exordium narrandi sumens ait scriptura: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. de quo fonte quia diximus, quod dicendum putauimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio. [*]( 19 Gen. 2, 6 ) [*]( 1 omnia uiride R 2 faenum PR 3 quoinodo] quod El 4 agrii culturam hominum S 5 nec-terram repetitum m. 1 del. S 6 terram (ter ex su m. 1) E 7 creauerat S 8 ei S qui b sexiens P sexaies S prestauit E 11 eius P1 notitiamque S gaudioque om. S 12 dignatus (s. l. m. 2 ai r) E in pr. om. E1 13 sanctificauit eum S 14 instituens] constituens S, (m. 2 s. I.) E amministratorio WR 15 actu] acquibus (ac exp. m. 1) S regens] mouens PRSbd operetur E 16 tracta (pr. a ex e) R 17 usque nunc PRSbd explicftndorum uolumina] lumina El 18 temporum corporum (corporum in mg. add.) R 21 eaque R sequntur EP secuntur SR 22 Explicit liber quintus. incipiunt capitula libri sexti fol. 82 E Explicuit liber quintus;! incipit liber sextus aure li Auguatini (litt. maio color.) fol. 180B P Explicit liber quintus Incip liber VI aureli augustini fol. 113a R Explicit liber quintus (litt. maio atr.) Incip liber sextus (litt. maio rubr.) pag. 144b S fol. 44b C )
170

Et finxit deus hominem puluerem de terra et insufflauit in faciem eius flatum uitae. et factus est homo in animam uiuentem. hic primo uidendum est. utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur, quomodo factus sit homo, quem sexto illo die factum legimus. an uero tunc quidem, cum fecit omnia simul, in his etiam hominem latenter fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum, ut eo modo et ipse, cum iam esset in secreto quodam naturae aliter factus, sicut illa, quae simul creauit, cum factus esset dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac perspicua forma uitam gerit, uel male uel bene, sicut fenum, quod factum est, antequam exoreretur super terram, accedente iam tempore et fontis illius inrigatione exortum est. ut esset super terram.

Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum. sicut terra et mare. neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis iam facta latuisse ac deinde in hanc faciem, qua mundus exstructus est. accessu temporis tamquam exorta claruisse, sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cuius elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orerentur. uel frutecta uel animalia quaeque secundum suum genus. nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita accessu postea temporis extitisse atque in has enituisse formas, quae [*]( 2 Gen. 2, 7 ) [*]( 2 Explicuerunt capitala incipit liber sextus feliciter deo gratias fol. 84 E 3 insuflauit El 4 uiuam S 7 fecit om. S latenter ho- minem bd 8 foenum (0 s. I. m. 1) S faenum PRC 10 esset] est PRSbd. 12 pspicua S sicutitf foenum JS faenum PRC 13 exoriretur SR*Cbd 14 inrigatione El 16 cap. I E 18 6 factus est (6 exp. m. 1) S 19 dicenda sunt haec S 20 ac] hac R deinde (n s. I. m. 1) S hanc (n s. I. tn. 1) E 21 extructus EP 24 orirentur SCbd fruteta b et ftligne 25 genus suum b 27 temporis postea S )

171
caelitus fulgent, sed illo senario perfectionis numero creata simul omnia, cum factus est dies. utrum ergo sic et homo ista iam specie, qua in sua natura uiuit et agit siue bonum siue malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri, antequam exortum est. ut hoc ei post esset accessu temporis exoriri, quod de puluere factus est?

Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua uisibilique forma de limo fictum, sed tunc non commemoratum, quod nunc recapitulando insinuatur, et uideamus, utrum nobiscum ipsa scriptura concordet. sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera narrarentur: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. et benedixit eos deus dicens : crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius et habete potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium reptilium repentium super terram. iam ergo de limo formatus erat et illi iam soporato mulier ex latere facta erat. sed hoc commemoratum non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est. neque enim sexto die factus est masculus et accessu temporis postea facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos et benedixit eos. quomodo ergo iam homine in paradiso constituto mulier ei facta est? an et hoc praetermissum scriptura recoluit? nam sexto illo die etiam paradisus [*]( 11 Gen. 1, 26-28 ) [*]( 1 perfectionis senario S 2 homo s. l. tn. 1 S 3 in om. S 4 foeuum S faenum PJRC 8 fictum (s. l. m. 2 a! fac) E,PR2 factum RlSb non om. S II narrarentur (ra s. I. m. 1) S lo reppunt R 17 feminam El 18 deus] dominus E 19 eis S 22 superato Rl 23 facta] iam facta PMSCbd hoc] hoc tunc bd 26 facta est S faemina P inquid P 27 homine. (m er.) P 28 paradyso S )

172
plantatus. est et ibi homo conlocatus et soporatus est, ut Eua formaretur; et ea formata euigilauit eique nomen inposuit. sed haec nisi per temporales moras fieri non possent. non itaque ita facta sunt, sicut creata sunt omnia simul.