De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et certe isti, qui hoc negant nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis adquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant fortuitis motibus perturbari potius quam sapientia diuinae summitatis regi et, ut hoc quasi probent, gemino abutuntur argumento, uel quod supra commemoraui de inconstantia tempestatum uel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro uitae meritis accidunt, uiderent tantum ordinem, quantus in membris carnis cuiuslibet animantis adparet, non dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuiuis mediocris cordis et considerationis homini, nonne clamarent ne puncto quidem temporis deum, a quo est omnis mensurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab eius gubernatione cessare? quid ergo absurdius, quid insulsius sentiri potest quam eam totam esse uacuam nutu et regimine prouidentiae, cuius extrema et exigua uideas tanta dispositione formari, ut aliquanto adtentius cogitata ineffabilem incutiant admirationis horrorem? et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam [*](1 cf. Matth. 10, 29 2 cf. Matth. 6, 30 ) [*]( 1 uoluntate dei S uolumtatem El uoluntate. P 2 foenum S faenum PR paulolum S 3 totam] tatam S 4 deputari b 5 abiectissimasqu.e R 6 regi] geri S 7 tantae (n s. I. tn. 1) E 8 in om. El hanc S partem ElS parte. R 9 sapientiae Eb sapientia* P sapiencia R diuine S 11 dein constantia R 14 ęj\\lŞ carnis (eius del. m. 1) S 15 hoc b 16 cuius ER cuiju.s P cuiusuis (uis s. I. m. 1) S cuiuslibet b 17 homini. (s er.) R 19 cum uoce omnia inc. cap. XXVI E 21 insulsius] incsultius S sentire P1 22 notu (0 ex u) P extrema est (est exp. m. 1) S 23 adtentius El diutius S cogitataiii E 24 ammirationis PR 25 naturam E naturae om. b )