De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Huius uniuersae dei creaturae multa non nouimus, siue quae in caelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit adtingere, siue quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus siue quae deorsum latent uel in profundo abyssi uel in occultis sinibus terrae. haec igitur antequam fierent, utique non erant. quomodo ergo deo nota erant, quae non erant? et rursus quomodo ea faceret, quae sibi nota non erant? non enim quidquam fecit ignorans. nota ergo fecit, non facta cognouit. proinde, antequam fierent, et erant et non erant: erant in dei scientia, non erant in sua natura. ac per hoc factus est dies ille, cui utroque modo innotescerent, et in deo et in se ipsis, illa uelut matutina siue diurna cognitione, hac uero uelut uespertina. ipsi autem deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo. quo ea nouerat ut faceret, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio.