De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Non ergo ita pronuntiari oportet: quod factum est in illo, uita est, ut subdistinguamus: quod factum est in illo, et deinde inferamus: uita est. quid enim non in illo factum est, cum commemoratis multis etiam terrenis creaturis dicatur in psalmo: omnia in sapientia fecisti, dicat et apostolus: quoniam in ipso condita sunt omnia in caelo et in terra. uisibilia et inuisibilia. consequens ergo erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra et quaecumque in ea sunt uita sint. quae cum absurde dicantur omnia uiuere, quanto absurdius, ut etiam uita sint? praesertim quia distinguit, de quali uita loquatur, cum addit: et uita erat lux hominum. sic ergo distinguendum est, ut, cum dixerimus: quod factum est, deinde inferamus: in illo uita est, non in se scilicet, hoc est in sua natura, qua factum est, ut conditio creaturaque sit, sed in illo uita est, quia omnia, quae per ipsum facta sunt, nouerat, antequam fierent, ac per hoc in illo erant non sicut creatura, quam fecit, sed sicut uita et lux hominum. quod est ipsa sapientia et ipsum uerbum unigenitus filius dei. eo modo ergo in illo uita est, quod factum est, quomodo dictum est: sicut habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio habere uitam in semet ipso.

Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent: quod factum est, in illo uita erat, ut sic [*](7 Ps. 103, 24 8 Col. 1, 16 22 loh. 5, 26 ) [*]( 2 potuerunt E errore ft er.) EP 3 cap. XX E 5 fin. in om. PRSld 6 etiam multis b terrenis om. b 8 sunt condita S 9 uisabilia P 10 distinxeritmus (t exp. m. 1) R quaecumque El quecamque R 11 sint] sit EtPRS 12 etiam] omnia S praesertim (er ex en m. 1) E distinguet S 13 addidit S et om. ES 14 si Et 17 creaturaqu.e (a er.) E creatura quae R 18 quae 8. I. m. 1 B fierent (n 8. I. m. 1) P 19 in illo erant om. Pbd 20 etl est S in ipsa S sapiencia B 21 dei filius PRSbd 22 quomodo dictum est om. P1 26 ut —uita erat in mg. add. m. 1 B om. P )

158
intellegatur: uita erat, quomodo in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quod ergo factum est, iam uita erat in illo, et uita non qualiscumque — nam et pecora dicuntur uiuere, quae frui non possunt participatione sapientiae — sed uita erat lux hominum. mentes quippe rationales purgatae gratia eius possunt peruenire ad eiusmodi uisionem, qua nec superius quicquam sit nec beatius.

Sed etiam si hoc legamus et intellegamus: quod factum est, in illo uita est, manet ista sententia, ut id, quod per ipsum factum est, uita esse in illo intellegatur, in qua uita uidit omnia, quando fecit et, sicut uidit, ita fecit, non praeter se ipsum uidens, sed in se ipso ita enumerauit omnia, quae fecit. nec alia uisio ipsius et patris, sed una, sicut una substantia. nam et in libro Iob ita ipsa sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: sapientia uero, inquit, unde inuenta est? uel quis sit locus scientiae? ignorat mortalis uiam eius nec inuenietur in hominibus. et paulo post: audiuimus, inquit, eius gloriam. dominus commendauit uiam eius et ipse nouit locum eius. ipse enim omne, quod est sub caelo, perspicit et nouit quae sunt in terra omnia quae fecit: uentorum libramenta aquae mensuras quando fecit, sicut uidit, enumerauit. his atque huiusmodi testimoniis probatur, quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis, et utique ibi meliora, ubi ueriora, ubi aeterna et incommutabilia. quamquam sufficere debeat, ut quisque nouerit, uel inconcusse [*]( 1 Ioh. 1, 1. 4 16 lob. 28, 12. 13. 22-25 ) [*]( 2 aput ElP 3 eriigo (a exp. m. 1) H 4 peccora S 5 participatione? fs exp. m. 1) E sapienciae R 7 superios (pe 8. I. m. 1) S 8 quidquam Sbd 12 fin. uidit] uidit ea b 13 se om. S in om. S 11 patris (t s. l. m. 1) E 15 sapiencia R 16 uero ont. S. 17 inquid EXR quis] quid E 19 inquid El 21 perspicit scripsi: perficit E1 perfecit WPBSbd 22 omniaque S 23 aquae] adque El atque PlRb 26 ibi om. S 27 sufdceri El inconcusseH* B )

159
credat, quod deus haec omnia fecerit, non opinor eum esse tam excordem, ut deum quae non nouerat fecisse arbitretur. porro, si nouerat ea, priusquam faceret ea, profecto, priusquam fierent, apud illum erant eo modo nota, quo sempiterne atque incommutabiliter uiuunt et uita sunt, facta autem eo modo, quo unaquaeque creatura in genere suo est.

Quamuis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod deus est, habens in se, ut sit, sicut Moysi dictum est: ego sum qui sum, longe scilicet aliter, quam sunt ista, quae facta sunt, quoniam illud uere ac primitus est, quod eodem modo semper est nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest, nihil horum, quae fecit, existens et omnia primitus habens, sicut ipse est — neque enim ea faceret, nisi ea nosset, antequam faceret, nec nosset, nisi uideret, nec uideret, nisi haberet, nec haberet ea, quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus —: quamuis, inquam, illa substantia ineffabilis sit nec dici utcumque homini per hominem possit nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum uerbis, cum sit ante omnia tempora et ante omnes locos, tamen propinquior nobis est. qui fecit, quam multa, quae facta sunt. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus; istorum autem pleraque remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis, quoniam corporalia sunt, nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis rationibus, quibus facta sunt, ea uidere apud deum, ut per hoc sciamus, quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea uideamus per corporis sensus. remota quippe sunt a sensibus corporis nostri, quoniam longe sunt uel interpositis [*]( 9 Exod. 3, 14 21 Act. 17. 28 ) [*](1 fecerat b 2 excordem m. 1 tx exortem H 3 porro (pr. o 8 l. mtp. eras. liit. m. 1) R 4 sempiternae E sempiterna PR 8 est om S 12 non 8. l. m. 1 S que R 16 quemammodum PR ipse om. S1 23 similitudinem E 24 id#onea (e er.) R 25 aput ElP 26 hoc s. I. m. 1 S quot (t ex d m. 1) E qualiaquae E 27 ante a add. et E2PRSd )

160
aut obpositis aliis a nostro contuitu actuque separantur. ex quo fit, ut maior ad illa inuenienda sit labor quam ad illum, a quo facta sunt, cum sit inconparabili felicitate praestantius illum ex quantulacumque particula pia mente sentire quam illa uniuersa conprehendere. unde recte culpantur in libro sapientiae inquisitores huius saeculi: si enim tantum, inquit, potuerunt ualere, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius dominum non facilius inuenerunt? ignota enim sunt fundamenta terrae oculis nostris, et qui fundauit terram, propinquat mentibus nostris.

Iam nunc consideremus ea, quae fecit deus omnia simul, a quibus in sexto die consummatis requieuit in septimo, postea\' consideraturi opera eius, in quibus usque nunc operatur. ipse enim ante saecula; a saeculo autem ea dicimus, ex quo coepit saeculum, sicut ipsum mundum, in saeculo autem, sicut ea, quae nascuntur in mundo. cum ergo scriptura dixisset: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, paulo post ait: in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. de hoc opere dei alio loco scriptum est: qui fecisti mundum de materia informi. hic mundus plerumque caeli et terrae nomine nuncupatur, sicut iam commemorauimus, quem scriptura dicit deum fecisse, cum factus est dies . de quibus uerbis iam, quantum uisum est, disputauimus, quemadmodum congruat conditioni mundi huius, et quod sex diebus consummatus est cum omnibus, quae in eo sunt, et quod tunc factus est, cum factus est dies, ut et illud congruat, quod creauit omnia simul [*](6 Sap. 13,9 17 Ioh. 1,8 1SIoh. 1,10 20 Sap. 11,18 27Eccli.ls,l ) [*](1 oppositis EESbd tactuque Sd 3 inconparabilig E incorporali S prestantins ES 5 conpraehendere EPR rectae H 6 inquisitiores E 7 possint S 8 non] nato El 11 cap. XXI E 12 die sexto bd 14 autem] enim S 15 caepit S 16 eaque B 18 nihil E1 hoc om. b 19 eum] ipsum PRSbd 21 nuncupaptur (n exp. m. 1) S 22 quem] quae PRSbd scribta El dicit] commemorauit (com in ras. memorauit add. m. 2 8. I.) R 24 quemammodum P conditione E1 mundi a l. m. 1 S 25 consummatum E1 cum omnibus om. E1 26 factum S est om. PRbd cum factus est om. E* )

161