De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Cui respondetur, quia hoc uicibus temporum posset, sicut certo tempore per plana Aegypti Nilus restagnat et alio tempore ad ripas suas redit. aut si iste nescio cuius ignotae ac longinquae partis mundi aquis et pruinis hiemalibus anniuersaria creditur incrementa conligere, quid de oceani alternis aestibus, quid de quibusdam litoribus, quae late nudantur fluctibus uicissimque operiuntur, dici potest? ut omittam, quod de quorundam fontium mira uicissitudine perhibetur, certo annorum interuallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cui alio tempore ex altis puteis ad potandum sufficientem praebent aquam. cur sit ergo incredibile, si ex uno abyssi capite alterna inundatione fluente atque refluente tunc uniuersa terra rigata est? quodsi ipsius abyssi magnitudinem ea parte excepta, quod mare dicitur et euidenti amplitudine atque amaris fluctibus terras ambit, in ea sola parte, quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes amnesque diuersis tractibus uenisque distribuunt et suis quique locis erumpunt, fontem uoluit scriptura appellare, non fontes, propter naturae unitatem eumque per innumerabiles uias antrorum atque rimarum ascendentem de terra et ubique dispertitis quasi crinibus inrigantem omnem faciem terrae [*](1 irrigari bd irrigabat bd 2 autem om. P, a. I. m. 1 R 3 saginae (i mut. m. 1 in e) R dilubii El 4 sic om. 81 7 iste S ignote E1 8 ac (c add. s. I. m. 2) S longique El lonquae 81 partes S anniuersalia E 9 conligere El oceanis S 10 que R latae S 11 ommittam R 13 inundareJ inuadere P inundare ex inuadere R 14 cui] qui b post tempore add. uix bd ex om. P1 15 prehent S cur]cui P1 ergo sit PRbd 16 fluent P fluente (e fin. 8. I. m. 1) R refluent P 17 cum uoce quod inc. cap. XVII E 18 enidentiam plenitudine PRl 19 atque amaris] aqug maris b 21 amnesque] omnes aquę b tractatibus S1 22 quigque Rl scribtura E appellare scriptura PRSbd 25 faciem] superficiem b )
Quapropter de istius fontis magnitudine uel multitudine, qui siue unam habuit alicunde eruptionem siue propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque paruorum. unus fons dictus est, per omnes dispertitiones suas ascendens de terra et inrigans omnem faciem terrae, siue etiam, quod est credibilius, quia non ait: unus fons ascendebat de terra. sed ait: fons autem. ascendebat de terra, pro numero plurali posuit singularem, ut. sic intellegamus fontes multos per uniuersam terram loca uel regiones proprias inrigantes, sicut dicitur miles et multi intelleguntur, sicut dicta est lucusta et rana in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis lucustarum numerus et ranarum: iam non diutius laboremus.