De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab apostolo: nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemtionis. neque enim ipsa spiritus sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem magisque sit ipsa aeterna incommutabilis beatitudo. sed quia ita in sanctis habitat, ut eos inpleat caritate, qua necesse est, ut homines ex tempore gaudeant prouectu fidelium et bonis operibus, et ideo necesse est etiam contristentur lapsu uel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebant — quae tristitia laudabilis est, quia uenit ex dilectione, quam spiritus sanctus infundit - propterea ipse spiritus dicitur contristari ab eis, qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud, nisi quia spiritum sanctum habent: quo dono tam boni sunt, ut eos mali maestificent, hi maxime, [*](4 Gen. 22, 12 12 Eph. 4, 80 ) [*]( 1 nos requiescere b fecit ElS 2 effecit PB 3 antea bd Abrahaej ad Abraham d ad abraa b 5 cognosceres E1 cognosceretur PBSbd cap. X E loquutionum P 8 haec] hoc b om. P1 9 ammittit PBI noa temere bd tale de deo PRbd tale om. S 11 Ex] Et b loquutionis PB 12 contristare 2?1 13 diem ES redemptionis RSbd 14 quae S quicquid E2RB est ipsa b 17 quae S 18 profectu PBSbd 20 labsu P piftate S 21 quam] quam (m ea:p. m. 1) S qua b 22 ait. sps in ras. m. 2 R con.tristari (s er.) S 24 quoipp (mo cxpm . 1) P quo. B 25 dono] donante S do no E1 dono* B mesti- Beent B hii E )

106
quos bonos fuisse siue nouerunt siue crediderunt. quae profecto tristitia non solum non culpanda, uerum etiam praecipue laudanda ac praedicanda est.

Hoc genere locutionis rursum idem apostolus mirabiliter • usus est, ubi ait: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo. neque enim tunc eos cognouerat deus, praecognitos uidelicet ante constitutionem mundi; sed quia tunc eum ipsi illius munere. non suo merito uel facultate cognouerant, maluit tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et uerbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, quam sinere, ut hoc sibi adrogarent se potuisse, quod eis posse ille donauerat.

Hic ergo intellectus in eo, quod positum est requieuisse deum ab omnibus operibus suis, quae fecit bona ualde, quia ipse nos facit requiescere, cum bona opera fecerimus, quibusdam forte suffecerit; sed nos huius sententiae scripturarum consideratione suscepta urguemur quaerere, quonam modo et ipse requiescere potuerit, quamuis requie sua nobis insinuata sperare admonuerit in se requiem nostram futuram. sicut . enim ipse fecit caelum et terram et ea, quae in eis sunt, et omnia sexto die consummauit, nec in eis aliquid dici potest nos creasse illo donante, ut crearemus, et ideo dictum esse: consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. quia, ut a nobis consummarentur, ipse praestitit: ita et quod dictum est: requieuit deus in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, non utique nostram requiem. [*]( 5 Gal. 4, 9 7 cf. I Petr. 1, 10 24 Gen. 2, 2 ) [*]( 1 bonus P1 2 praecipuae R 4 loqutionis Pl loquutionis R rursus PBSbd 6 cogniti estis ab eo b 8 eam Pl ipsi eum PaRSbd 10 prestitit EP 11 rectae R . propriae S 12 se] sed E 16 fecit PBl feceremus P 17 snfficerit JB1 nos) non S 18 urgemur EzRbd quonam] quoniam PBl et om. S 19 requiem suam S nobia JS* insinuatam S 20 ammonuerit PR 21 sunt om. P 22 dici potest aliquid b 28 donante (te ex do m. 1) P crearemur S dictyrom \'expo m. 1) P 25 quia ut] qui aut S prestitit S 27 utiqu JBl )

107
quam concedente ipso adepturi sumus, sed ipsius primitus intellegere debemus, qua in septimo die requieuit consummatis operibus, ut prius omnia, quae scripta sunt, facta monstrentur et deinde, si opus est, etiam aliquid significasse doceantur. recte quippe dicitur, sicut deus post opera sua bona requieuit, ita et nos post opera nostra bona requieturos: sed ob hoc etiam recte flagitatur. ut, quemadmodum disputatum est de operibus dei, quae ipsius esse satis adparet, ita de requie dei satis disseratur, quae proprie ipsius demonstratur.

Quapropter iustissima ratione conpellimur indagare, si ualeamus, atque eloqui, quomodo utrumque sit uerum, et quod hic scriptum est in septimo die requieuisse deum ab omnibus operibus suis, quae fecit, et quod in euangelio dicit ipse. per quem facta sunt omnia. pater meus usque modo operatur, et ego operor. eis enim hoc respondit, qui propter requiem dei scripturae huius auctoritate antiquitus commendatam sabbatum ab eo non obseruari querebantur. et dici quidem probabiliter potest obseruandum sabbatum Iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritalem requiem figuraret, quam deus exemplo huius quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. cuius quietis et dominus Iesus Christus, qui nonnisi quando uoluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmauit. ipso quippe die sabbati requieuit in sepulcro eumque totum diem habuit sanctae cuiusdam uacationis, posteaquam sexto die, id est parasceue, quam dicunt sextam [*]( 14 Ioh. 5, 17 ) [*]( 1 conceWente (ce add. m. 2) S 2 quia SRS 3 monstrarentur PRlb 7 rectae R quemammodum EPR1 disputatum bis pos. m. 1 alt. del. S 8 apparet-R1 9 propria SR propria bd demonatretnr PRSbd 10 cap. XI E conpellemur P 13 omnibus om. PRd operibus om. S 14 modo] nunc PRbd 15 eis] iudaeis S qua S 16 auctoritatem S 17 conmendatam E1 commendatum Psbd quaerebantur EPRS 18 potest] post S 21 arcana El 22 ante dominus add. ipse PRbd Iesus Christus scripsi: ihs E xps PRSbd 24 sabati S sepulchro PRSb 25 uocationis PiRlb 26 quem PRb sextum b )

108
sabbati, consummauit omnia opera sua, cum de illo quae scripta sunt in ipso crucis patibulo conplerentur. nam et hoc uerbo usus est quando ait: consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum. quid ergo mirum, si deus istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, uolens etiam hoc modo praenuntiare ab operibus suis in uno die requieuit, deinceps operaturus ordinem saeculorum, ut et illud uerum diceretur: pater meus usque nunc operatur?

Potest etiam intellegi deum requieuisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genera noua, deinceps autem usque nunc et ultra operari eorundem generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia eius a caeli et terrae omniumque rerum quas condiderat gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur. creatoris namque potentia et omnipotentis atque omnitenentis uirtus causa subsistendi est omni creaturae: quae uirtus ab eis, quae creata sunt, regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species omnisque natura concideret. neque enim, sicut structor aedium, cum fabricauerit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius, ita mundus uel ictu oculi stare poterit, si ei deus regimen sui subtraxerit.

Proinde et quod dominus ait: pater meus usque modo operatur, continuationem quandam operis eius, qua uniuersam creaturam continet atque administrat, ostendit. aliter enim posset intellegi, si diceret: et nunc operatur, ubi non esset necesse, ut operis continuationem acciperemus, aliter autem [*]( 3 Ioh. 19, 30 8 Iohi 5, 17 ) [*]( 2 patiuulo JE1 4 tradidit B1 reddidet P reddidit B2b 6 sepultnra] sepulchro b 8 uere bd 9 conc?dendis E condendis (alt. n 8. I. ta. 1) P 11 operari] opera B operatur b operarior P eundem P1 12 amministrationem PB ut t. I. m. 1 B 18 saltim 8 14 omniumquae P gubernatore. (s semier.) S 15 dilauerentur EP 17 eis] omnibus 8 que R 19 instructor S structura b 20 abscedit] quis abscedit b 21 opera S 23 modo] nunc EPPBbd 25 amministrat PR 26 possit SRt 27 autero] enim EI. )

109
cogit intellegi, cum ait: usque nunc, ex illo scilicet, quo cuncta cum conderet operatus est. et quod scriptum est de sapientia eius: pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, de qua item scriptum est, quod motus eius agilior celeriorque sit omnibus motibus: satis adparet recte intuentibus hunc ipsum inconparabilem et ineffabilem, et si possit intellegi, stabilem motum suum rebus eam praebere suauiter disponendis, quo utique subtracto, si ab hac operatione cessauerit, eas continuo perituras. et illud, quod ait apostolus, cum deum Atheniensibus praedicaret: in illo uiuimus et mouemur et sumus, liquide cogitatum, quantum humana mens ualet, adiuuat hanc sententiam, qua credimus et dicimus deum in his, quae creauit, indesinenter operari. neque enim tamquam substantia eius sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat uitam in semet ipso, sed utique, cum aliud sumus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus eius, quo continet omnia et quo eius sapientia pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, per quam dispositionem in illo uiuimus et mouemur et sumus. unde conligitur, quod, si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec uiuemus nec mouebimur nec erimus. claret igitur ne uno quidem die cessasse deum ab opere regendi, quae creauit, ne motus suos naturales, quibus aguntur atque uegetantur, ut omnino naturae sint et in eo, quod sunt, pro suo quaeque genere maneant, ilico amitterent [*]( 8 Sap. 8, 1 5 cf. Sap. 7, 24 10 Act. 17, 28 16 cf. Ioh. 5, 26 18 Sap. 8, 1 20 Act. 17, 28 ) [*]( 2 cum] dum S concederet (ce exp. m. 1) E 3 sapiencia R eius om. b pertinget 8 usad P1 4 suabiter ElP 6 inconparabilem] incorporabilem S (e. l. m. 2 ai incorporabilS) E 8 praeberet S suabiter E1 9 hac (h 8. I. m. 1) R 10 atbeneensibus P ateneensibua III in]& in S 11 prius et om. b 12 adiubat El 13 iis Rd que R 14 substantiaiu E 15 quemammodum EPJRlS 16 simus EPPBd 18 sapiencia R 19 disponet P 20 suabiter P et om. b 21 hic S 22 uiuimus S monemur S 25 uegitantur S sint] sdt b 26 quaeque] quoque ESb queque R ilico (li in ras.) R illico bd )
110
et esse aliquid omnino desinerent, si eis subtraheretur motus ille sapientiae dei, quo disponit omnia suauiter. quapropter sic accipimus deum requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, ut iam nouam naturam ulterius nullam conderet, non ut ea, quae condiderat, continere et gubernare cessaret. unde et illud uerum est, quod septimo die requieuit deus, et illud, quod usque nunc operatur.