De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed si omnia simul mens angelica potest, quae singillatim per ordinem conexarum causarum sermo distinguit, numquid etiam quae fiebant, uelut ipsum firmamentum, uelut aquarum congregatio speciesque nudata terrarum. uelut fruticum et arborum germinatio, luminarium et siderum conformatio, aquatilia terrestriaque animantia, simul omnia facta sunt, ac [*]( 1 alibi autem S 2 et ante sic om. ElPBSb 3 et] sed PR est oiii. bd et om. R 4 adhesitque ESR creanti (n s. I. m. 1) R 5 illa] illam SP2 9 tebrae P1 12 et] ad d praenoscendum E1 praecognoscendum E*PMSbd fuerit Pb 13 cognitionem S 15 creaturae spiritalis PRSbd 16 fieret in eo ipso d 20 possit S 21 in om. S 23 mens simul Rbd 25 uelud fin. S 26 terrarum nudata PRbd fructicum S fru#ticum R 27 confirmatio b 28 ter- restriaque E1 ac non] annon PRSbd ) [*]( 9* )

132
non potius per interualla temporum secundum praefinitos dies? an forte non, sicut ea secundum motus eorum naturales nunc experimur, ita etiam cum primitus instituta sunt cogitare debemus, sed secundum mirabilem atque ineffabilem uirtutem sapientiae dei, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? neque enim et ipsa gradibus adtingit aut tamquam gressibus peruenit. quapropter quam facilis ei efficacissimus motus est, tam facile deus condidit omnia, quoniam per illam sunt condita, ut hoc, quod nunc uidemus temporalibus interuallis ea moueri ad peragenda, quae suo cuique generi conpetunt, ex illis rationibus insitis ueniat, quas tamquam seminaliter sparsit deus in ictu condendi. cum dixit, et facta sunt; mandauit, et creata sunt.

Non itaque tarde institutum est, ut essent tarda, quae tarda sunt, nec ea mora sunt condita saecula, qua transcurrunt. hos enim numeros tempora peragunt, quos cum crearentur non temporaliter acceperunt. alioquin si rerum naturales motiones dierumque istorum, quos nouimus, usitata spatia, cum haec primitus uerbo dei facta sunt, cogitemus, non uno, die opus erat, sed pluribus, ut ea, quae radicibus pullulant terramque uestiunt, subter primitus germinarent, deinde certo numero dierum pro suo quaeque genere in auras erumperent, etiam si hoc usque fieret, quod de creata natura eorum die uno, id est tertio factum scriptura narrauit. deinde quot diebus opus erat, ut aues uolarent, si a suis primordiis [*]( 5 cf. Sap. 8, 1 13 Ps. 32, 9 ) [*]( 1 potius] etiam PtRtb 6 suabiter ElP enim om. b 7 facilis ■ei] facile se 8 9 illarji E uidemus legitur post moueri b 11 insitis rationibus PRSbd insitis (i fit... m. 1 ex a) R 12 quos S seminaliter] semina litteris S condendi (n prius 8. I. m. 1) K 14 cap. XXVI E 15 condita sunt bd qua] quae RP2 20 que R 22 quaeque] quoque EPRSb auras (a fin. ex e m. 1) R 23 huc S fierent S creata (pr. a 8. I. m. 1) P diei S 24 quod EtP quot (t s. I. m. 1) R 25 post uolarent add. si a suis uolarent in P; quae uerba item repetita m. 1 exp. in R exsistentes PR )

133
existentes ad plumas et pennas per naturae suae numeros peruenerunt? an forte oua tantum creata erant, cum quinto die dictum est, quod eiecerint aquae omne uolatile pennatum secundum suum genus? aut si propterea recte hoc dici potuit, quia in illo humore ouorum iam erant omnia, quae per numeros certos dierum coalescunt et explicantur quodammodo, quia inerant iam ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis rebus intextae, cur non et ante oua id ipsum recte dici potuerit, cum iam eaedem rationes in elemento humido fierent, quibus alites per temporales sui cuiusque generis moras oriri et perfici possent? de quo enim creatore scriptura ista narrauit. quod sex diebus consummauerit opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creauerit omnia simul. ac per hoc et istos dies sex uel septem. uel potius unum sexies septiesue repetitum, simul fecit, qui fecit omnia simul. quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? quia scilicet hi, qui non possunt uidere, quod dictum est: creauit omnia simul, nisi cum eis sermo tardius incedat, ad id, quo eos ducit, peruenire non possunt.