De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Huius ergo diei, cuius et uespera et mane secundum supra dictam rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est uniuersa creatura factumque est mane, quo finiretur sextus dies, et unde inciperet septimus uesperam non habiturus, quia dei requies non est creatura: quae. cum per dies ceteros conderetur. aliter in se ipsa facta cognoscebatur, quam in illo, in cuius ueritate facienda uidebatur, cuius cognitionis quasi decolor species uesperam faciebat. non itaque iam forma ipsius operis dies et terminus uespera et alterius operis initium mane in hac rerum conditarum narratione debet intellegi, ne cogamur contra scripturam dicere praeter sex dies conditam diei septimi creaturam, aut ipsum diem septimum nullam esse creaturam; sed dies ille, quem fecit deus, per opera eius ipse repetitur non circuitu corporali, sed cognitione spiritali. cum illa beata societas angelorum et primitus contemplatur in uerbo dei, quo dicit deus: fiat, atque ideo prius in eius cognitione fit, cum dicitur: et sic est factum, et postea rem ipsam factam in ea ipsa- cognoscit — quod significatur facta uespera — et eam deinde cognitionem rei factae ad illius ueritatis laudem refert, ubi rationem uiderat faciendae, quod significatur facto mane. ac sic per omnes illos dies unus est dies non istorum dierum consuetudine intellegendus, quos uidemus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde iam istos usitatos cogitaremus, [*]( 2 cf. Ps. 117, 24 ) [*]( 1 coniungitur S et om. PRbd ex] de bd 2 exsultemua Pbd iocandemnr SRbd ea] eo PRSbd 6 inciperet Et 8 in post illo om. E cuius om. E1 9 cognitionis fi fin. 8. I. tn. 1 supra e) P 10 cum non inc. cap. XXIII E 11 inicium R 16 beata illa bd 18 quod EPb dixit b 23 unus est dies àuplic. pos. prius del. P 24 coneu»etudine P 28 husque E iam (s er.) E )

126
sed usque ad sextum septimumque perductus est, ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo diuisit deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit, ut diuidant luminaria, quae creauit, cum ait: et diuidant inter diem et noctem. tunc enim diem hunc condidit, cum condidit solem, cuius praesentia eundem exhibet diem; ille autem dies primitus conditus iam triduum peregerat, cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.