De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Denique ipse nec, cum creauit, defessus nec, cum cessauit, refectus est, sed nos uoluit per scripturam suam ad quietis exhortari desiderium intimando nobis eam diem se sanctificasse, in quo quieuit ab omnibus operibus suis. nam nusquam omnium sex dierum, quibus creata sunt omnia, legitur aliquid sanctificasse. nec ante ipsos sex dies, ubi scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, additum est: et sanctificauit, sed diem istum, in quo requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit, uoluit sanctificare, tamquam et apud ipsum, qui nihil in opere suo laborat, plus quies quam operatio ualeat. hoc quidem in hominibus euangelium nobis intimat, ubi saluator noster meliorem partem dicit Mariae, quod sedens ad pedes eius requiescebat in uerbo eius, quam Marthae quamuis propter obsequium, quo ei ministrabat, circa multa occupatae et licet bonum opus operantis. uerum hoc in deo quomodo sit uel intellegatur, difficile dictu est, etiamsi cogitatu aliquantulum adtingi potest, cur deus sanctificauerit diem quietis suae, qui nullum sanctificauerit operis sui, nec ipsum sextum, quo et hominem fecit et cuncta perfecit. ac primum ipsum requiescere dei quale sit, cuius humanae mentis acies adsequi potest? quod tamen nisi esset, hoc omnino ista scriptura non poneret. dicam sane, quod sentio, haec duo indubitata praeloquens nec deum uelut post laborem desideratumue negotii sui finem temporali quadam [*]( 9 Gen. 1, 1 15 cf. Luc. 10, 39-42 ) [*]( 1 guuemationem JE1 aput E1 PR 8 cap. XII E defesus Rt 5 exortari ESR 6 omnibus om. El 8 ubi] ub P1 11 Banctificare noluit b 12 aput EP 13 hominibus] oml!nibus E *om*nibus R 16 martae P1 17 occupata S operantes S operatis P1 18 uerum] uerbum S dictum ElP dictu. (m er.) R 19 quur S 20 sanctificauerat b 21 et cuncta perfecit om. PR 23 adsequi E1 24 ista] in ista S ipsa b sanae R 25 hic b uelut om. PRl 26 desideratumue El desideratumuae R desideratum de S desideratum b )

112
requie delectatum nec has litteras auctoritate tanta merito praeminentes frustra falsoque dixisse, quod deus ab omnibus operibus suis, quae fecit, in septimo die requieuerit eaque causa eundem diem sanctificauerit.

Nimirum ergo, quia uitium est et infirmitas animae ita suis operibus delectari, ut potius in eis quam in se requiescat ab eis, cum procul dubio melius aliquid in illa sit, quo ea facta sunt, quam ipsa, quae facta sunt, insinuatur nobis deus per hanc scripturam, qua dicitur requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, nullo opere suo sic delectatus, quasi faciendi eius eguerit, uel minor futurus, nisi fecisset, uel beatior, cum fecisset. quia enim ex illo ita est quidquid ex illo est, ut ei debeat, quod est, ipse autem nulli. quod ex ipso est, debeat, quod beatus est, se rebus, quas fecit, diligendo praeposuit, non sanctificans diem, quo ea facienda inchoauit, nec illum, quo ea perfecit, ne illis uel faciendis uel factis auctum eius gaudium uideretur, sed eum, quo ab ipsis in se ipso requieuit. et ipse quidem numquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit. hinc etiam significans non percipi requiem suam nisi a perfectis, cum ad eam intimandam non deputauit diem, nisi qui perfectionem rerum omnium sequebatur. nam qui semper est quietus, tunc nobis requieuit, cum se requieuisse monstrauit.

Illud quoque adtendendum est, quod dei requiem, qua de se ipso beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intellegamus, quomodo dicatur etiam requiescere in nobis: quod non dicitur, nisi cum in se requiem praestat et nobis. requies igitur dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget [*](1 tanto S 4 causag (e ezp. m. 1) P 5 cap. XIII E 6 eis] ipsis b 8 ipsa] propter b 9 deus nobis b 10 oberibus P 13 quicquid ElRS 15 deligendo Ex 16 inchoabit El ilium] ullum R nec PBd 18 ipsis (i fin. ex o m. 1) E 19 ista (a m. 1 a. I.) E 20 percipe El ; m. 2 re s. I. add. et al\' percipi adscr. 23 requiebit El 25 se om. b insinuare EXPX 26 etiam om. b quod-nobis om. 81 27 requiem (i m. 1 s. I.) E prestat ES cap. XlIII E 28 ingiget S-)

113
bono; et ideo certa et nobis in illo est, quia et nos beatificamur bono, quod ipse est, non ipse bono, quod nos sumus. nam et nos aliquod bonum ab illo sumus, qui fecit omnia bona ualde, in quibus fecit et nos. porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit; ac per hoc nullo praeter se alio bono indiget, qui bono, quod fecit, non eget. haec est eius requies ab omnibus operibus suis, quae fecit. quibus autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla fecisset? nam etiam sic dici posset nullis egens bonis, non a factis in se ipso requiescendo, uerum omnino nulla faciendo. sed bona facere si non posset, nulla esset potentia; si autem posset nec faceret, magna esset inuidentia. quia ergo est omnipotens et bonus, omnia ualde bona fecit; quia uero se ipso bono perfecte beatus est, ab omnibus, quae fecit, in se ipso requieuit, ea scilicet requie, a qua numquam recessit. sed si diceretur requieuisse a faciendis. nihil aliud quam non fecisse intellegeretur: nisi autem diceretur requieuisse a factis, non eis egere, quae fecit, minus commendaretur.

Quo itaque die hoc commendari oportuisse nisi septimo? intellegit quisquis senarii numeri perfectionem, de qua supra locuti sumus. perfectioni creaturae congruenter adhibitam recolit. si enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti perfecta est, eaque requies dei nobis erat commendanda, qua demonstraretur nec perfectis beatificari creaturis, procul dubio dies erat in hac commendatione sanctificandus, qui sequitur sextum, quo erigeremur ad hanc requiem concupiscendam, ut et nos in illo requiescamus.

Neque enim similitudo pia est, si uelimus similes ita [*]( 1 in nobis b et orn. PRlS 2 alt. ipse om. b 3 aliquot El bona omnia S 5 nulla] non S 6 indiget] eget PRSbd facit RSd egit E* 9 possit S potest b a om. El a factis] affectis Rl 10 non omnino E 14 perfectae S ab omnibus] ab omjjnibus (s. I. m. 2 at a bonis) E a bonis PRSbd 19 oportuisset bd post septimo add. Quod sane bd 21 loquuti P perfectionis El perfectioni (i fin. ex e m. 1) R athibitam Et 23 eaquae E ea quae S erat nobis bd 24 demonstretur b beatificare b 28 cup XV E ita esse similes PRS ita similes esse bd ) [*]( XXVIII. Aug. acct. 111 para 1. ) [*]( 8 )

114
esse deo, ut et nos ab operibus nostris requiescamus in nobis, sicut ipse requieuit in se ab operibus suis. in quodam quippe incommutabili bono requiescere debemus, quod ille nobis est, qui nos fecit. haec erit igitur summa minimeque superba et uere pia requies nostra, ut, sicut ipse requieuit ab omnibus operibus suis, quia non ei opera sua, sed ipse sibi bonum est, quo beatus est, ita et nos ab omnibus operibus non tantum nostris, uerum etiam ipsius nonnisi in illo requieturos nos esse speremus idque desideremus post bona opera nostra, quae in nobis agnoscimus illius potius esse quam nostra, ut etiam sic post bona opera sua ipse requiescat, cum post bona opera, quae ab illo iustificati fecerimus, in se nobis requiem praestat. magnum est enim nobis ab illo extitisse, sed maius erit in illo quieuisse, sicut ipse non ideo beatus est, quia haec fecit, sed quia etiam factis non egens in se potius quam in ipsis requieuit. unde non operis, sed quietis diem sanctificauit, quia non haec faciendo, sed eis, quae fecit, non egendo se beatum intimauit.

Quid ergo tam humile ac facile adfatu et quid tam sublime atque arduum cogitatu quam deus requiescens ab omnibus operibus suis, quae fecit? et ubi requiescens nisi in se ipso, quia beatus nonnisi se ipso? quando, nisi semper? in diebus autem, quibus rerum, quas condidit, consummatio narratur et ab eis quietis dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die, qui earum sequitur perfectionem? a perfectis enim requiescit, qui nec perfectis eget, quo beatior esse possit.