De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Non igitur ignorabat naturas elementorum eorumque ordinem, qui cum uisibilium, quae intra mundum in elementis natura mouentur, conditionem introduceret prius caelestia luminaria, deinde aquarum animantia. terrarum autem postrema narrauit, non quod aerem praetermiserit, sed quod purissimi et quietissimi aeris, ubi uolare aues non posse dicuntur, si qua sunt spatia caelo superiori coniunguntur et caeli nuncupatione in scripturis ad superiorem mundi partem pertinere intelleguntur, ut terrae nomine uniuersaliter hoc totum significetur, ex quo incipit deorsum uersus: ignis, grando. nix, glacies, spiritus tempestatis et omnes abyssi, donec perueniatur ad aridam, quae proprio nomine terra dicitur. aer itaque superior ille, siue quod ad caelestem mundi pertinet partem, siue quod nullum habet uisibilem habitatorem. de qualibus nunc sermo narrantis est, neque praetermissus est caelo nominato neque adnumeratus in creandis animalibus; iste uero inferior, qui excipit exhalationes humidas. maris ac terrae et ad sustinendas aues quodammodo crassatur, nonnisi ex aquis accipit animalia. quod enim eius humidum est, hoc portat alitum corpora, quae ita nituntur pennis uolantes, quemadmodum pisces quibusdam suis alis natantes.
Proinde scienter tamquam spiritus dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta uolatilia. quarum natura bipertitum locum sortita est: inferiorem scilicet in unda labili, [*](12 Pe. 148. 8. 9 ) [*](3 Non igitur om. El 6 postremo C 9 spacia R 11 ut] et (8. l. M 2 at ut) E 12 inquipit El 13 glaties SR 15 ille superior PRSbd 16 post quod duo uocab. er. R 18 caelo] de cglo b annumeratus g b 19 excepit E exalationes E*SR 21 accepit E1 22 alitam Pl pinnis JF*JP 23 quemammodum PlRS 26 quarum] aquarum (a init. s. l. m. 1) P tquaram (a eras.) R aquarum enim b aquarum qug C quorum d; cf. de Qenesi eontra Matt. cap. 15 et de Genui ad litteram Ubri imperfecti cap. 14 bipartitum bd 26 inferiori El fobili E labili (la in ras.) R labi S )
Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum et flatus aurarum, [*]( 10 Ps. 148, 1 11 Ps. 148, 7 ) [*]( 1 in om. Pl, 8. I. m. 1 R flauili ElPl 2 cap. VII E hoc b aelemento P 3 olfactam P1 olfactum (c 8. I. m. 1) R explorandis (s 8. I. m. 1) P 4 gustum EsCb et er. E1, in ros. m. 2 R tactu] ad tactum Pb tactu. (m er.) R 5 cum voce hoc tnc. cap. VIII E solida Blb 6 in omnibus b ammixcetur R ammizetur P1 aelementis P 7 etiam] iam R contractari PRl 8 et ista om. El maximis] maxime Pbd maxime R generali El generaIi*.* (ter er.) S generaliter PRbd post generali add. cęIi et b 11 omniaquae EPR 12 et omnes abyssi nominantur PRSbd 13 cum et inc. cap. VHII E de] om. El 14 motibus] humoribus b uerta.tur P 15 alium E aelementum P 16 adpetitum E1 17 possit] potest d superatus (8 fin. ex r) R 19 pigriore] pinguiore SC turbolentis S 21 tactum E 22 fluctus (us in raa. m. 2) R flatus (us in ras, m. 2) R )