De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Nunc aduertendum est, quod, posteaquam dixit: et sic est factum, statim subiecit: et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, ubi intellegitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. ad hoc enim intulit: et sic est factum, quod ab illo loco inchoauerat, ubi ait: et dixit deus: ecce dedi uobis pabulum seminale et cetera. nam si ad omnia, quae supra dicta sunt, rettulerimus, quod ait: et sic est factum, consequens erit, ut fateamur etiam creuisse illos iam et multiplicatos inpleuisse terram in eodem sexto die, quod eadem scriptura testante post multos annos factum inuenimus. quapropter, cum data esset facultas haec edendi, et hoc deo dicente homo cognouisset, dicitur: et sic est factum, in hoc utique, quod deo dicente homo cognouit. nam si id etiam tunc egisset, id est in escam illa, quae data sunt, etiam uescendo adsumsisset, seruaretur illa consuetudo scripturae, ut, posteaquam dictum est: et sic est factum, quod ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa operatio ac diceretur: et acceperunt et [*]( 1 ostendit se] ostendisse R se om. El 8 manifestatur EPRSC ljiil (h m. 1 exp.) E brebiter El 4 explicare EXC 6 dixij dixi si 8. l. m. 2 E in s. l. P 8 animaduertendum b 9 factum est Sbd 10 pr. et om. Pl 13 inchoaberat P1 14 uos b pauulum Ex seminalem E etc. bd si] et si PBI G 15 dicta bis pos. S ret- tulerimus Eretulerimus PRSbd 16 confiteamur PRSbd creauisse E 19 haec facultas PRSbd aedendi E 20 deo om. El cognouisse (s. I. m. 2 af set) E factum est S 22 esca. (m cr.) R quae (q s. l, m. 1) R 23 assumsisset Pd assumpsisset SRb 25 ad s. I. m. 1 P 26 ferretur 81 )

91
ederunt. poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur deus, sicut illo loco, posteaquam dictum est: congregetur aqua, quae est sub caelo, in congregationem unam, et adpareat arida, subinfertur: et sic est factum, ac deinde non dicitur: et fecit deus, sed tamen ita repetitur: et congregata est aqua in congregationem suam et cetera.

Quod autem non singillatim ut in ceteris etiam de humana creatura dixit: et uidit deus, quia bonum est, sed post hominem factum datamque illi potestatem uel dominandi uel edendi subintulit de omnibus: et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, merito quaeri potest. potuit enim primo reddi homini singillatim, quod singillatim ceteris, quae antea facta sunt, redditum est, tum demum de omnibus dici, quae fecit deus, ecce bona ualde. an forte, quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit: uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, non singillatim de his, quae ipso die facta sunt ? cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eundem diem sextum pertinent ? nisi forte illa et singillatim in suo genere et cum ceteris uniuersaliter dici bona meruerunt, et homo factus ad imaginem dei nonnisi cum ceteris hoc dici meruit. an quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi uero, posteaquam ibi constitutus est, dictum sit, quod hic praetermissum est.

Quid ergo dicemus ? an, quia praesciebat deus hominem [*]( 2 Gen. 1, 9 ) [*]( 2 illo] in illo PB!bd loco om. S 3 sub caelo eet bd in om. C congregatione una ElPR congregatio una C 5 repetiturJ reperitur b 6 congregationes suas EPRSCbd; cf. pag. 48, 24 10 uel dominandi om. S 12 que B queri S 13 (et 14) singulatim d 14 ante SR2 16 proficiuntur R 17 et ecce om. Ex 18 his] iis d qui El 19 bestiis et om. E 20 pertinet E1 21 et illa b et fin. om. El 23 meruit Rl 24 constitutus (n a. l. m. 1) R 26 praetennissus R 27 dicimus PB!SCb )

92
peccaturum nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum ceteris eum dicere uoluit bonum, uelut intimans, quid esset futurum ? quia, cum ea, quae facta sunt, in eo, quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut uel illa, quae non peccauerunt, uel illa, quae peccare non possunt, et singula bona et in uniuerso omnia ualde bona sunt. non enim frustra est additum: ualde, quia et corporis membra, si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in uniuersi corporis conpage omnia pulchriora; quia oculum, uerbi gratia, placitum atque laudatum, tamen, si separatum a corpore uideremus, non diceremus tam pulchrum quam in illa conexione membrorum, cum loco suo positus in uniuerso corpore cerneretur. ea uero, quae peccando amittunt decus proprium, nullo modo tamen efficiunt, ut non etiam ipsa recte ordinata cum toto atque uniuerso bona sint. homo igitur ante peccatum et in suo genere utique bonus erat; sed scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret, quod futurum aliquid praenuntiaret. non enim falsum de illo dictum est. qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. non autem, quando cum omnibus bonus est, sequitur, ut etiam singillatim bonus sit. moderatum est itaque, ut id diceretur, quod et in praesenti uerum esset et praescientiam significaret futuri. deus enim naturarum optimus conditor, peccantium uero iustissimus ordinator est, ut etiam, si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis uniuersitas pulchra sit. sed iam ea, quae sequuntur, in sequenti uolumine pertractemus. [*]( 4 in-sunt in mg. sup. add. P quo B 6 bona sunt b omnia om. Pbd bona ualde Sbd 7 ualde 8. I. P 8 si om. S multa El 9 aniuerso b 11 uiderimus PRlC in s. l. m. 1 E 12 in om. Rl 13 ammittunt B 14 tamen modo bd ut (t s. I. m. 1) E non (n fin. 8. I. m. 1 E 15 rectae SR 16 in om. CRlb utique genere d 18 de illo falsum S 20 bonus init. exp. m.1 E 22 idj ad in ras. m. 2 S quod et] et quod b quod PRld praesentia El 24 uero om. 8 26 sequntur E secuntur S 27 Expl. liber tertius. incipiunt capitula fol. 45 E Explicit liber tertius (litt. maio col.) fol. 63b P Eiplicit liber tertius ;: Incipit liber quartus (litt. maio col.) fol. 78* R pag. 76b S fol. 24* C )
93

Et consummata sunt caelum et terra et omnis ornatus eorum. et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit; et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit. et benedixit . deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in ipso requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. arduum quidem atque difficillimum est uiribus intentionis nostrae uoluntatem scriptoris in istis sex diebus mentis uiuacitate penetrare. utrum praeterierint dies illi et addito septimo nunc per uolumina temporum non re, sed nomine repetantur. in toto enim tempore multi dies ueniunt praeteritis similes, nullus autem idem redit. utrum ergo praeterierint dies illi, an istis, qui eorum uocabulis et numero censentur, in temporum ordine cotidie transcurrentibus illi in ipsis rerum conditionibus maneant, ut non solum in illis tribus, antequam fierent luminaria, sed etiam in reliquis item tribus diei nomen intellegamus in specie rei, quae creata est, noctemque eius in priuatione uel defectu uel si quo alio nomine melius significatur, cum amittitur species aliqua mutatione a forma ad informitatem declinante atque uergente — quae mutatio in omni creatura siue possibilitate inest, etiamsi desit effectu, sicut in caelestibus superioribus, siue ad inplendam in infimis rebus pulchritudinem temporalem per ordinatas uices quorumque mutabilium cessionibus successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque mortalibus - uespera uero in omnibus perfectae conditionis [*]( 2 Gen. 2 1-3 ) [*]( 1 Explicuerunt capitula. in5 liber quartus fol. 46 E 4 in die PRSbd 12 nomina ES 13 praeteris E1 similis P1 14 ergo] autem b praeterierunt PRSb istis EI 15 cottidie ES 16 condicionibus R 18 item 81 cum item inc. cap. I E 19 priuationS b . defectum b ai (i ex e m. 1) R 20 admittitur E 21 atquę P 28 des it P effectu] in aifectu S effectus EPPRb 25 decessionibua bd successionibus queperagitur Rl 27 mortalibus (8. I. ni. 2 al mutabilibus) E perfecte EPS )

94
quasi terminus quidam sit. mane autem incipientis exordium — omnis enim creata natura certis suis initiis et finibus continetur —: indagare difficile est. sed siue hoc siue illud siue aliquid etiam tertium probabilius, quod dicatur, possit inueniri, quod in progressu disputationis forsitan adparebit, quemadmodum in illis diebus et nox et uespera et mane in-\' tellegatur, non est tamen ab re, ut consideremus senarii numeri perfectionem in ipsa interiore natura numerorum: quam mente intuentes ea, quae sensibus etiam corporis adiacent, numeramus numeroseque disponimus.