De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri et de quibusdam lignis infructuosis, uel cur uel quando creata sint, cum deus dixerit: producat terra herbam pabuli seminantem semen et lignum fructiferum faciens fructum. sed qui ita mouentur, non intellegunt saltem de usitatis formulis humani iuris, quemadmodum appelletur ususfructus.. utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur. quantae autem sint utilitates, siue manifestae siue occultae, omnium, quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur et ab expertis cetera inquirant.
Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra: spinas et tribulos pariet tibi. nec tamen facile dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra. fortassis enim quoniam in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur [*]( 6 cf. Luc. 12, 7 12 Gen. 1, 11 22 Gen. 3, 18 ) [*]( 1 quicquam EapRSO 2 e.at (r er.) R 3 mirabilis R rursum S eruatur] seruatur ESCb «eruatur (s er.) R 4 ammonitio ESPBO 5 maxima (a (in. ex e m. 1) P 6 etiam nostri S post capilli add. vi. 2 8. I. capitis E 8 mortuum SRX perorrescant El pi.e (a er.) P 10 cap. XVIIIE Tales P tribolis E1 aboriri P obo.riri (o init. tn. 2 in ras.) R 11 quur S creata sunt S 12 erbam S post herbam sequitur uirentem in SC pauuli El 13 faciens fructum otn. E1 14 saltim P2SRO 15 quemammodum PR appellaretur P appell*»etur R usitatius fructus C 17 quant.fD (JB m. 2 in ras.) P utilitatis PR .18 occulte S alet S1 20 tribolis E1 absoluta b 22 tribolos E1 dicendum (end sup. exp. t m. 1) R 23 forsis P1 24 seminum om. Ex repperiuntur PSR2C ) [*](6* )