De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Dicet aliquis: cur ergo inuicem bestiae nocent, quibus nec peccata ulla sunt, ut uindicta ista dicatur, nec ullam recipiunt tali exercitatione uirtutem? ideo nimirum, quia [*]( 4 Phil. 8, 12 8 cf. H Cor. 12, 7. 8 11 II Cor. 12, 9 13 cf. Dan. 6, 22 14 cf. Dan. 9, 4-19 16 cf. Act 28, 3. 5 ) [*]( 1 coeperint Rd 3 erumnose ESC sit ita nemo PRC ita sit nemo bd 4 adtestante El 5 iam] etiam PRbd 6 in om. P, a. I. m. 1 S uirtutis b 7 temptationes EMSbd corporalis P 8 manifestat E1 10 colafizaret ElS c.olafizaret (h er.) P 11 eo] illo b 13 Daniel bd x X 14 deo mentiens in oratione S 15 sui om. S fateretur PBlCb 16 inhesit PR adhęsit b lesit SRC 18 puniendorum quae R perficiendae (om. que) S 19 profectum (pro ex per m. 1) P 20 cercius R 21 instę 81 22 uoluptatem .E2R2à recipitur Pl 28 cap. XVI E dicit S quur S 24 ullam] ullum Rl ) [*]( XXVIII. Aag. ceet. ni pars 1. ) [*](6 )

82
scilicet aliae cibi sunt aliarum. nec recte possumus dicere: non essent aliae, quibus aliae uescerentur. habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros. ordines suos: quae cuncta merito considerata laudantur nec sine occulta pro suo genere moderatione pulchritudinis temporalis etiam ex alio in aliud transeundo mutantur. quod si stultos latet, sublucet pro- proficientibus clarumque perfectis est. et certe omnibus talibus inferioris creaturae motibus praebentur homini salubres admonitiones, ut uideat, quantum sibi satagendum sit pro salute spiritali et sempiterna, qua omnibus inrationalibus animantibus antecellit, cum illa uideat a maximis elephantis usque ad minimos uermiculos pro salute corporali et temporali. quam pro sui generis inferiore ordinatione sortita sunt, siue resistendo sine cauendo agere quidquid ualent: quod non adparet, nisi cum quaedam refectionem corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt, alia se uel repugnandi uiribus uel fugae praesidio uel latebrarum munimine tuentur. nam et ipse corporis dolor in quolibet animante magna et mirabilis animae uis est, quae illam conpagem ineffabili permixtione uitaliter continet et in quandam sui moduli redigit unitatem, cum eam non indifferenter, sed, ut ita dicam, indignanter patitur corrumpi atque dissolui.

Illud etiam fortasse aliquem moueat, si animalia noxia uiuos homines aut poenaliter laedunt aut salubriter exercent aut utiliter probant aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerant etiam corpora hominum mortuorum. quasi uero [*]( 1 ciui E\'1 aliarumj alia sunt S rectę R 3 quandiu P numerus P et ordines b 4 nec] ne b 6 etsi EPPRSbd 7 clarum b 8 prebentur S ammonitiones EPPC ammonitionis 2?1 9 uideapt (n e.rp. m. 1) E 10 inrationabilibus EP 11 elefantis El 13 sint S 14 quicquid EzS apparet E1 apparegt 81 16 pr. ut (J s. l. m. 2) E fuge SR 17 tuejrentur PR tueyentur (re exp. m. 1) S tueantur b 18 animamte E1 19 conpagem El conpag*em P compagem bd 20 quundam (n a. I. m. 1) PS modoli R1 indeferenter R1 21 patiatur b 22 disolui R 28 cap. XVII E 24 laedant E1 ledunt SC exercunt ElP exerce*nt (u er.) R )

83
quidquam intersit ad nostram utilitatem, ista caro iam exanimis in naturae profunda secreta per quos transitus eat, unde mirabili omnipotentia creatoris reformanda rursus eruatur. quamquam et hinc fiat quaedam prudentibus admonitio, ut se ita commendent fideli creatori omnia, maxima et minima, occulto nutu administranti, cui nostri etiam capilli numerati sunt, ne propter inanes curas exanimatorum corporum suorum ulla genera mortium perhorrescant, sed piae fortitudinis neruos ad omnia praeparare non dubitent.

Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri et de quibusdam lignis infructuosis, uel cur uel quando creata sint, cum deus dixerit: producat terra herbam pabuli seminantem semen et lignum fructiferum faciens fructum. sed qui ita mouentur, non intellegunt saltem de usitatis formulis humani iuris, quemadmodum appelletur ususfructus.. utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur. quantae autem sint utilitates, siue manifestae siue occultae, omnium, quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur et ab expertis cetera inquirant.

Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra: spinas et tribulos pariet tibi. nec tamen facile dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra. fortassis enim quoniam in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur [*]( 6 cf. Luc. 12, 7 12 Gen. 1, 11 22 Gen. 3, 18 ) [*]( 1 quicquam EapRSO 2 e.at (r er.) R 3 mirabilis R rursum S eruatur] seruatur ESCb «eruatur (s er.) R 4 ammonitio ESPBO 5 maxima (a (in. ex e m. 1) P 6 etiam nostri S post capilli add. vi. 2 8. I. capitis E 8 mortuum SRX perorrescant El pi.e (a er.) P 10 cap. XVIIIE Tales P tribolis E1 aboriri P obo.riri (o init. tn. 2 in ras.) R 11 quur S creata sunt S 12 erbam S post herbam sequitur uirentem in SC pauuli El 13 faciens fructum otn. E1 14 saltim P2SRO 15 quemammodum PR appellaretur P appell*»etur R usitatius fructus C 17 quant.fD (JB m. 2 in ras.) P utilitatis PR .18 occulte S alet S1 20 tribolis E1 absoluta b 22 tribolos E1 dicendum (end sup. exp. t m. 1) R 23 forsis P1 24 seminum om. Ex repperiuntur PSR2C ) [*](6* )

84
utilitates, poterant habere locum suum sine ulla poena hominis. sed ut in agris, in quibus iam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad cumulum poenae ualere credi potest, cum possent alibi nasci uel ad auium pecorumque pastus uel ad ipsorum hominum aliquos usus. quamquam et ille sensus non abhorret ab his uerbis, quo ita intellegitur dictum: spinas et tribulos pariet tibi, ut haec etiam antea terra pariens non tamen homini pareret ad laborem, sed cuiusque modi animalibus conuenientem cibum — sunt enim, quae his generibus, et mollioribus et aridioribus, commode suauiterque uescantur — tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare, non quod aliis locis haec antea nascerentur et postea in agris, quos homo ad capiendas fruges coleret, sed et prius et postea in isdem locis, prius tamen non homini, post autem homini, ut hoc significetur, quod additum est: tibi, quia non est dictum: spinas et tribulos pariet, sed: pariet tibi, id est, ut tibi iam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.