De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus. nam pleraque eorum aut de uiuorum corporum uitiis, uel purgamentis uel exhalationibus aut cadauerum tabe gignuntur, quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere deum non esse creatorem. inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, ita ut in his maior sit admiratio bene considerantis et laus uberior omnipotentis artificis, qui omnia in sapientia fecit, quae a fine usque ad finem pertendens et suauiter cuncta disponens nec ea ipsa rerum nouissima, quae pro sui generis ordine dissoluuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia, sed creat minima corpore, acuta [*]( 24 cf. Ps. 108, 24 2o cf. Sap. 8, 1 ) [*]( 2 in om. Ex creaturae (creature P) genere PRSbd 6 propagande B 7 generaret E1 illis 81 11 gignandi P 12 libide E1 14 cap. XIIII E quibusdam om. b 15 est om. S conditionibus] conpactionibus S 18 exalationibus ElPMSC 20 fructum E1 21 dicere om. 81 22 ita] sic Sbd ita (in ras. m. 2) R 23 ammiratio EJPBO considera»tis (n er.) R 24 artificis om. P1 quae j qui PRb 25 suabiter P 27 quorum b dissolutione El 28 informia (i fin. 8. 1. m. 1) J2 )

80
sensu animantia, ut maiore adtentione stupeamus agilitatem muscae uolantis quam magnitudinem iumenti gradientis ampliusque miremur opera formicularum quam onera camelorum.

Sed utrum, ut dixi, in primis rerum conditionibus, quae isto sex dierum ordine creata narrantur, haec quoque minima instituta credamus, an postea consequentibus corruptibilium corporum solutionibus, hoc quaeritur. et potest quidem dici ea minutissima, quae ex aquis uel terris oriuntur, tunc creata: in quibus etiam illa non absurde intelleguntur, quae nascuntur ex his, quae terra germinante orta sunt, et quia praecesserant conditionem non solum animalium, sed etiam luminarium, et quia terrae continuantur per radicum conexionem, unde illo die, quo adparuit arida, exorta sunt, ut potius ad subplementum habitationis quam ad numerum habitatorum pertinere intellegerentur. cetera uero, quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus uis quaedam naturalis et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura per administrationem ineffabilem omnia mouente incommutabiliter creatore.

De generibus quoque animalium uenenosis et perniciosis quaeri solet, utrum post peccatum hominis ad uindictam creata sint, an potius, ut iam creata essent innoxia, nonnisi [*]( 1 maiori B2C adtentione El 4 in primis ut dixi PBSbd condicionibus S 5 isto sex] istos ex Sisto ex C creatae PSCd 7 potest (tes in ras. m. 2) B 8 q\\l\' ea E ex] uel ex PCb -.ex B 10 iis d praecesserat El 11 conditione Et 12 conexione El 13 snplementum EiP 15 intellegerentur (m. 2 s. I. ai gantur) E intellegantur d 16 maximae B 18 iam (m. 2 s. I. ax etia) E om. S omnibus] in omnibus Sb uis] suis S naturalia S et om. B, sed lit. 2 lite. 19 pseminata materia b liciata (ex licebat m. 1) B liciat P; cf. De ciuit. dei XXII 14 aprimordia P 21 amministrationem PBStO 22 incommutabili PBSbd creator*e (a er.) S 23 cap. XV E benenosis Et 24 ntrum] quomodo b uindicta El 25 sint (i ex n) P ut] cum PRSbd )

81
postea peccatoribus nocere coeperunt. neque hoc mirum est, quandoquidem etiam temporibus huius uitae laboriosae atque aerumnosae, cum sit nemo ita iustus, ut perfectum se audeat dicere fideliter adtestante apostolo et dicente: non quia iam acceperim aut iam perfectus sim, cumque adhuc exercendae atque in infirmitate perficiendae uirtuti necessariae sint temtationes et molestiae corporales eodem rursus apostolo manifestante, qui ait, in magnitudine reuelationum ne extolleretur, datum sibi esse stimulum carnis, angelum satanae, ut eum colaphizaret, rogatumque a se dominum tertio, ut discederet ab eo, respondisse sibi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur, tamen et sanctus Danihel inter leones saluus atque intrepidus uixit, qui non utique deo mentiens in oratione non tantum peccata populi sui, sed etiam sua fatetur, et in ipsius apostoli manu mortifera uipera inhaesit nec laesit. potuerunt ergo ista etiam creata nihil nocere, si causa non extitisset uel terrendorum puniendorumque uitiorum uel probandae perficiendaeque uirtutis, quia et exempla sunt demonstranda patientiae ad profectum ceterorum, et ipse sibi homo in temtationibus certius innotescit, et iuste salus illa perpetua, quae turpiter amissa est per uoluntatem, fortiter recipitur per dolorem.