De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quidam etiam nostri istos negantes propter pondera elementorum aquas esse posse super caelum sidereum de ipsorum siderum qualitatibus et meatibus conuincere moliuntur. idem namque adserunt stellam, quam Saturni appellant, esse frigidissimam eamque per annos triginta signiferum peragere circulum eo, quod superiore ac per hoc ampliore ambitu graditur. nam sol eundem circulum per annum conplet. et luna per mensem tanto, ut dicunt, breuius quanto inferius, ut spatio loci spatium temporis congruat. quaeritur itaque ab eis, unde illa stella sit frigida, quae tanto ardentior esse deberet, quanto sublimiore caelo rapitur. nam procul dubio cum rotunda moles circulari motu agitur, interiora eius tardius eunt, exteriora celerius, ut maiora spatia cum breuioribus ad [*](2 quomodo] quominus d 6 eum] illa b 7 illum El 8 alitus S habitus ElPl humoris EsSLd 9 ipse S 11 infinitae SR 17 immanere El lSpoat propter inc. cap. VI E 19 posse om. R sydereum S 21 iidem d 22 frigidissima El \'XXX\' R 23 superior Sd 26 spacium S 28 sublimior ecaelo S 29 rotunda (0 ex u m. 1) E mutu Rt 30 post exteriora add. eius in S spacia S )

39
eosdem gyros pariter occurrant, quae autem celerius utique feruentius. proinde memorata stella magis debuit calida esse quam frigida; quamuis enim suo motu, quoniam grande spatium est, triginta annis totum ambitum permeet, tamen caeli motu in contrarium rotata uelocius, quod cotidie necesse est patiatur — sic, ut dicunt. caeli singulae conuersiones dies singulos explicant —, calorem maiorem debuit caelo concitatiore concipere. nimirum ergo eam frigidam facit aquarum super caelum constitutarum illa uicinitas, quam nolunt credere, qui haec, quae breuiter dixi, de motu caeli et siderum disputant. his quidam nostri coniecturis agunt aduersus eos.. qui nolunt aquas super caelum credere, et uolunt eam stellam esse frigidam, quae iuxta summum caelum circuit, ut ex hoc cogantur aquarum naturam iam non illic uaporali tenuitate, sed glaciali soliditate pendere. quoquo modo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse ibi eas minime dubitemus; maior est quippe scripturae huius auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas.

Sed animaduersum est a quibusdam, quod nec ego dissimulandum puto, non frustra, cum dixisset deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter aquam et aquam, parum uisum esse subiungere: et sic est factum, nisi adderetur: et fecit deus firmamentum; et diuisit deus inter aquam, quae erat super firmamentum, et inter aquam, quae erat sub firmamento. [*]( 20 Gen. 1, 6 23 Gen. 1, 7 ) [*]( 3 BUO om. S quoniam] quam b 4 est om. b \'XXX\' PR pprmeet] perme et Ex perimet (m. 1 exp. i et s. I. inter e et t a add.) P permeat R1 per metam S 5 motum P moturp S uelotius R cottidie ES 6 ante sic ut add. quoniam bd sic ut] si ut E2PS 7 concitatiorem PRl concitare S 10 syderum S 11 nostri in ras. a. m. 2 S aduersum S 13 iuxta om. Sl circtlit b 14 post naturam add. credere b non iam PRSbd 15 glatiali SR quoquo modo] quomodo PRl quo b qualeslibet (s. I. m. 2 at quaslibet) E 16 ante esse odd. cum b ibi eas] eas ibi PRbd minimę R 18 capatitas R 22 esse] est S 24 erant S supra P 25 aqua Ex )

40
quod quidem sic intellegunt, ut personam patris declaratam esse dicant in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter aquam et aquam. et sic est factum, ac deinde, ut intellegatur filius fecisse, quod a patre dictum est, ut fieret, arbitrantur esse subnexum: et fecit deus firmamentum et diuisit deus et cetera.

Sed cum antea legitur: et sic est factum, a quo intellegimus factum? si a filio, quid opus erat iam dicere: et fecit deus et quae sequuntur? si autem quod scriptum est: et sic est factum, a patre intellexerimus factum, non iam pater dicit et filius facit, et potest aliquid pater facere sine filio, ut deinde filius non hoc, sed aliud similiter faciat: quod est contra catholicam fidem. si autem illud, de quo dicitur: et sic est factum, hoc idem fit, cum itidem dicitur: et fecit deus, quid prohibet eundem intellegere facere quod dixit, qui dixit, ut fieret? an etiam excepto eo, quod scriptum est: et sic est factum, tantummodo in his uerbis, quibus dicitur: et dixit deus: fiat, et postea dicitur: et fecit deus, patris et filii personam uolunt intellegi?

Sed quaeri adhuc potest, utrum quasi iussisse filio patrem debeamus accipere in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat. sed cur non scriptura curauit ostendere personam etiam spiritus sancti? an ita trinitas intellegitur: et dixit deus: fiat. et fecit deus. et uidit deus, quia bonum est? sed non conuenit unitati trinitatis, ut filius quasi iussus fecisse intellegatur, spiritus autem sanctus nullo sibi iubente libere uidisse bonum esse, quod factum est. quibus enim uerbis iuberet filio pater, ut faceret, cum ipse sit principale [*]( 1 quod om. Pl quidam EPRb 4 factum est b 6 arbitrantur (n R. I. m. 1) E subnixum R1 8 factum est b 9 iam om. S 10 sequntur E secuntur R 11 factum est b 12 aliquid aliud S 13 alius P1 om. S 15 factum est b hoc] et hoc El idem fit] itidem S 17 scriptum] dictum b 18 factum est b 20 fili E 21 quere S 23 scriptura non Sbd curabit R ostenderae Pl etiam personam PRbd )

41
uerbum patris, per quod facta sunt omnia? an eo ipso, quod scriptum est: fiat firmamentum, haec ipsa dictio uerbum est patris, unigenitus filius, in quo sunt omnia, quae creantur, etiam antequam creantur, et quidquid in illo est, uita est, quia quidquid per eum factum est, in ipso uita est, et uita utique creatrix. sub illo autem creatura? aliter ergo in illo sunt ea, quae per illum facta sunt, quia regit et continet ea : aliter autem in illo sunt ea, quae ipse est. ipse enim uita est, quae ita in illo est. ut ipse sit, quoniam ipse uita est lux hominum. quia ergo nihil creari posset siue ante tempora, quod quidem non est creatori coaeternum, siue ab exordio temporum siue in aliquo tempore, cuius creandi ratio, si tamen ratio recte dicitur, non in dei uerbo patri coaeterno coaeterna uita uiueret, propterea scriptura, priusquam insinuet unamquamque creaturam, ex ordine, quo conditam dicit, respicit ad dei uerbum, prius ponens: et dixit deus: fiat illud. non enim inuenit ullam causam rei creandae, quam in uerbo dei non inuenit creari debuisse.

Non ergo deus totiens dixit: fiat illa uel illa creatura, quotiens in hoc libro repetitur: et dixit deus. unum quippe uerbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula; sed eloquium scripturae descendens ad paruulorum capacitatem dum insinuat singillatim genera creaturarum per singula respicit uniuscuiusque generis aeternam rationem in uerbo dei. nec illa repetita ille tamen repetit: et dixit deus. si enim uellet prius dicere: factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset diuisio inter aquam et aquam, si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte [*]( 1 cf. Ioh. 1, 3 8 cf. Ioh. 1, 3. 4 ) [*]( 4 creentur PRSbd quicquid E2ptRS cst post illo s. l. m, 1 P 5 quicquid E2PzRS 6 illo Et ergoj enim S ergo in ras. m. 1 E illa Sl 7 quae quae S rega S ea ex & S 8 autem] enim S 9 ipsa uita d 12 aliquo] alico R 14 insinuet] insuat PIR 15 quod S 22 scripturae] scripture (pture in ras. m. 2) R scribentis (s. l. m. 2 at scribentis) E,bd 23 singulatim d 24 respecit E 25 ille] illae P 26 diceret E 28 quereret S rectae R )

42
responderet: dixit deus: fiat, id est, in uerbo dei aeterno erat, ut fieret. inde igitur incipit narrare unumquodque factum, quod etiam post facti narrationem quaerenti, quomodo factum sit, in reddenda ratione respondere deberet.

Cum ergo audimus: et dixit deus: fiat. intellegimus, quod in uerbo dei erat, ut fieret. cum uero audimus: et sic est factum, intellegimus factam creaturam non excessisse praescriptos in uerbo dei terminos generis sui. cum uero audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegimus in benignitate spiritus eius non quasi cognitum, posteaquam factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret factum, ubi placebat, ut fieret.

Ac per hoc manet adhuc causa requirendi, cur, posteaquam dixit: et sic est factum, ubi perfectio iam operis indicatur, addidit: et fecit deus, cum eo ipso, quod ait: et dixit deus: fiat illud. et sic est factum, iam intellegatur id deum dixisse in uerbo suo, et factum esse per uerbum eius, atque ibi iam non solum patris, sed etiam filii possit adparere persona. nam si propter ostendendam filii personam repetitur ac dicitur: et fecit deus, numquid ergo non per filium congregauit aquam tertio die, ut adpareret arida, quia ibi non dicitur: et fecit deus congregari aquam, aut: congregauit deus aquam? sed tamen etiam ibi, posteaquam dixit: et factum est sic, tunc repetiuit dicens: et congregata est aqua, quae est sub caelo. numquid etiam lux non per filium facta est, ubi prorsus nullo modo repetiuit? potuit enim et illic ita dicere: et dixit deus: fiat lux. et sic [*]( 24 Gen. 1, 9 ) [*]( 2 igitur] ergo Rbd inquipit El unumquidque El 3 narrationem] rationem E* quaerente S 5 et om. El 6 uero] uer.o (b er.) E 8 praescribtos E perscriptos SR, (in ras.) P 10 benignitate. (m er.) E 12 manere El 14 operis iam Sbd 16 illud] lux E 18 ubi d fili E 19 fili E 23 aquas ES 25 post caelo sequitur in congregationg undarG in S 26 prorsus Et prossus R nullo (n in ras. m. 2) E 27 et ante dixit om. S )

43
est factum. et fecit deus lucem. et uidit quia bona est, aut certe, sicut in aquarum congregatione, ut non diceret: et fecit deus, sed tamen iterum repeteret: et dixit deus: fiat lux. et sic est factum . et facta est lux. et uidit deus lucem quia bona est. sed nullo modo repetens, posteaquam proposuit: et dixit deus: fiat lux, nihil aliud intulit nisi: et facta est lux, ac deinceps de placita luce et diuisa a tenebris et utroque appellato nominibus suis sine ulla repetitione nan-auit.