De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quidam etiam nostri istos negantes propter pondera elementorum aquas esse posse super caelum sidereum de ipsorum siderum qualitatibus et meatibus conuincere moliuntur. idem namque adserunt stellam, quam Saturni appellant, esse frigidissimam eamque per annos triginta signiferum peragere circulum eo, quod superiore ac per hoc ampliore ambitu graditur. nam sol eundem circulum per annum conplet. et luna per mensem tanto, ut dicunt, breuius quanto inferius, ut spatio loci spatium temporis congruat. quaeritur itaque ab eis, unde illa stella sit frigida, quae tanto ardentior esse deberet, quanto sublimiore caelo rapitur. nam procul dubio cum rotunda moles circulari motu agitur, interiora eius tardius eunt, exteriora celerius, ut maiora spatia cum breuioribus ad [*](2 quomodo] quominus d 6 eum] illa b 7 illum El 8 alitus S habitus ElPl humoris EsSLd 9 ipse S 11 infinitae SR 17 immanere El lSpoat propter inc. cap. VI E 19 posse om. R sydereum S 21 iidem d 22 frigidissima El \'XXX\' R 23 superior Sd 26 spacium S 28 sublimior ecaelo S 29 rotunda (0 ex u m. 1) E mutu Rt 30 post exteriora add. eius in S spacia S )

39
eosdem gyros pariter occurrant, quae autem celerius utique feruentius. proinde memorata stella magis debuit calida esse quam frigida; quamuis enim suo motu, quoniam grande spatium est, triginta annis totum ambitum permeet, tamen caeli motu in contrarium rotata uelocius, quod cotidie necesse est patiatur — sic, ut dicunt. caeli singulae conuersiones dies singulos explicant —, calorem maiorem debuit caelo concitatiore concipere. nimirum ergo eam frigidam facit aquarum super caelum constitutarum illa uicinitas, quam nolunt credere, qui haec, quae breuiter dixi, de motu caeli et siderum disputant. his quidam nostri coniecturis agunt aduersus eos.. qui nolunt aquas super caelum credere, et uolunt eam stellam esse frigidam, quae iuxta summum caelum circuit, ut ex hoc cogantur aquarum naturam iam non illic uaporali tenuitate, sed glaciali soliditate pendere. quoquo modo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse ibi eas minime dubitemus; maior est quippe scripturae huius auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas.