De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua corpora sola sint an habeant rectores quosdam spiritus suos, et, si habent, utrum ab eis etiam uitaliter inspirentur, sicut animantur carnes per animas animalium, an sola sine ulla permixtione praesentia. quod licet non facile conprehendi possit, arbitror tamen in processu tractandarum scripturarum oportuniora loca posse occurrere, ubi nobis de hac re secundum sanctae auctoritatis regulas etsi non ostendere certum aliquid, tamen credere licebit. nunc autem seruata semper moderatione piae grauitatis nihil credere de re obscura temere debemus, ne forte, quod postea ueritas patefecerit, quamuis libris sanctis sine testamenti ueteris siue noui nullo modo esse possit aduersum, tamen propter amorem nostri erroris oderimus. nunc ad librum operis nostri iam tertium transeamus.
Et dixit deus: educant aquae reptilia animarum uiuarum et uolatilia super terram secundum firmamentum caeli. et factum est sic. et fecit deus cetos magnos et omne animal reptilium, quae eduxerunt [*](19 Gen. 1, 20—23. ) [*]( 1 quilibet (q in ras. m. 2) R 2 doemoniorum S 8 inretiant El 4 cap. XIill E 5 quosdam rectores S 8 permixcione R pręsencia R om. b post licet add. in praesenti bd facile non possit conprehendi b . conpraehendi ER 11 regulas] litteras b certam P 12 pie PRS 13 de re] debere El taemere P 17 iam om. El Explicit liber secundus. Incipiunt capitula libri tertii fol. 30 E Explicit liber secun jdus do gratias sfiper (litt. maio color) fol. 39b P Explicit liber secundus. Incipit liber tertius (litt. mai.) pag. 50b S fol. 63b R fol. 16 C 18 Explicuerunt capitula. Incipit liber tertius fol. 31 E Incipit liber tertius (litt. maio rubr.) fol. 40* P 20 secundum] secundum (pr. u sup. e m. 1) P et secundum b 21 coetos ERl coetus PlSR2 22 quae (e 8. I. m. 1) E )