De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Illud autem, quod dictum est: et sint in signa et in tempora et in dies et in annos, quis non uideat, quam obscure positum sit quarto die coepisse tempora, quasi [*](24 Gen. I, 14 ) [*]( 3 haerbae R 4 ista PBSbd fixa PRSbd 6 aluuntur E 8 aquis (a s. I. m. 1) P1 9 atribati E 10 nisibilibus 221 11 prius caelam PRSbd 12 ornandum Rbd 18 suis. Quarto (sic distinguit) b 15 inducantur M1 16 quietae E1 17 reparatur b 18 propter uicissitndinem om. E1 19 poterentur Pl ante non s. I. m. 2 add. ut E non S1 21 etiam est b etiam nocturna PRSbd quidam P1 2stemperarentur PRi 24 c. VIlli E infin.om.PRSbd 25etinannoset in dies E in ante annos om. S 26 obscura PR )
Quis in tantum secretum facile inrumpat et quae signa dicat, cum dicit de sideribus: et sint in signa? neque enim illa dicit, quae obseruare uanitatis est, sed utique utilia et huius uitae usibus necessaria, quae uel nautae obseruant in gubernando uel omnes homines ad praeuidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem et autumnalem uernalemque temperiem. et nimirum haec uocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed uicissitudines adfectionum caeli huius. nam si aliquis uel corporalis uel spiritalis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura expectatione per praesens in praeteritum traiceret, sine [*]( 1 tridum E igitur] ergo bd 2 penetret b transierint EaPaRbd transire potuerint S 3 inquiperent Et 5 ait] est S pribationera El nox] nos E1 6 nox] nos El 7 formatis (ati in ras.) R tamenJ cQ b 8 ex] in PSbd ex (in ras.) R mutabilitatem El 10 refecta 81 12 rebus] in rebus Pb, (in eras.) R 13 uesperae S 15 quod S propriae PRSb proprius d 18 inrumpat El 20 et om. PRlb 22 homines omnes E puidendos b aeris om. S 23 hiaemem R 24 nemiram Pl uocat 2J1 25 uicissitudine P 28 traiecerit S )
Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt. atque utinam inquirentes loquantur ac non potius docere conantes! dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat, ut deus inperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo scriptum est, quod facta sint sidera. qui autem resistunt, dicunt: ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; quis enim incipit ita numerare? ego autem medius inter istos ita sum, ut neutrum adseram, sed plane dicam, siue primam siue plenam lunam deus fecerit, fecisse perfectam. ipsarum enim naturarum est deus auctor et conditor. omnis autem res quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat etiam ante continebat occultum, si non specie uel mole corporis, ui tamen et ratione naturae. nisi forte arbor, quae per hiemem pomis uacua foliisque nudata est, tunc inperfecta dicenda est, aut uero in primordiis etiam suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, inperfecta erat illa natura. quod non tantum de arbore, sed nec de ipso eius semine recte diceretur, ubi omnia, quae progressu temporis quodammodo procedunt, modis inuisibilibus latent. quamquam si aliquid deus inperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? iure autem displiceret, si id. quod ab illo inchoatum esset, ab alio perfectum esse diceretur.
Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit deus, cum in principio fecit caelum et terram, quia inuisibilis erat et inconposita et postea tertia die conspicua redditur atque [*]( 3 cap. X E 6 quo] quod El 7 est onl. b sunt b 8 debuit ergo S 9 inquipit El enumerare Sbd 10 adseram E1 11 perfectum E1 13 quicquid E2SR progressu (u iłJ ras. m. 2) B 14 etsi EJPRSbd 15 ui] sui RIPbd et om. R\'bd 20 quae] q; R 22 fecisse (i sup. e m. 1) P 23 repraehensionis EPR sentencia R sentia-E1 24 esset] esse S 25 diceretur (dicerentur P) esse perfectum PRSbd 26 quid S quaeruntur EPR1 27 ante caelum add. deus PRSbd terra E1 incomposita EPbd 28 tertio PRSbd componitur EPRbd )
Non desunt tamen, qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est, sed quia in scripturis dei uerba sic habent: lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis exordio uidetur, cum plena est, alias uero et per diem incipit uideri ante plenitudinem et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur. sed qui per inchoationem noctis non intellegit nisi principatum — nam et graecum uerbum hoc magis [*]( 22 Ps. 135, 9 ) [*]( 1 tenebras de luna PR 3 materiam rebus] res b 4 distributionem ElPl distributionem R 5 uidere S 6 rutunditate El cornibulato P corniculato (nicu in ras. m. 2) R 7 inquipiens El 8 crescet PlR 9 adcenditur S 10 sperulae ER sphernlae PS spęrulę b partem (rtem 111. 2 in ras.) E 11 conuertet S quod in ras. m. 2 E 12 ad om. b fit] fecit S 14 sij cum S sol b 16 totam S inlustrata P1 17 possit (t a. I. m. 1) P 18 illuminatur d 23 inquipiunt E1 24 anpliore S 25 minuetur S 26 et hoc b magis hoc S )