De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

De motu etiam caeli nonnulli fratres quaestionem mouent, utrum stet anne moueatur. quia, si mouetur, [*](11 Confession. XIII 15 ) [*]( 1 spherae EPS sphaere R spere b figuram En undeque P1 2 probatur et illa (sic coni.) b 3 camere E 4 acceptam El spheram S speram EPR spęră b 5 ea parte E1 nos (s m. 1 8. l.) E 6 scripturam RSbd spera E sphera PRS spęra b 8 conteget S contigit PRl spera E sphera SM spPra b undeque P1 9 urguet S sperae E spherae PRS spęrę b 10 nostri El camere R 11 allegoricg PS allegorice EPRbd 18 alio aliquo S 15 littera El 16 fortasse] forse P1 id est om. b 17 intellegi figurat*e E 18 autem J enim S 19 curba E1 rectae R 20 rutundum E1 21 post uter add. sicut bd uessica R ues Pl ante pellis add. sicut P, quod in R eras. est 22 cap. VIII E etiam ante nonnulli add. E questionem S 23 mobunt E1 anne] an bd mouetur] moueatur b )

48
inquiunt, quomodo firmamentum est? si autem stat, quomodo sidera, quae in illo fixa creduntur, ab oriente usque ad occidentem circumeunt septentrionibus breuiores gyros iuxta cardinem peragentibus, ut caelum, si est alius nobis occultus cardo ex alio uertice, sicut sphaera, si autem nullus alius cardo est, uelut discus rotari uideatur. quibus respondeo multum subtilibus et laboriosis rationibus ista perquiri, ut uere percipiatur, utrum ita an ita sit: quibus ineundis atque tractandis nec mihi iam tempus est nec illis esse debet. quos ad suam salutem et sanctae ecclesiae necessariam utilitatem cupimus informari. hoc sane nouerint nec nomen firmamenti cogere, ut stare caelum putemus — firmamentum enim non propter stationem, sed propter firmitatem aut propter intransgressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum uocatum intellegere licet — nec, si ueritas caelum stare persuaserit, inpediri nos circuitu siderum, ne hoc intellegere possimus. et ab ipsis quippe, qui haec curiosissime et otiosissime quaesiuerunt, inuentum est etiam caelo non moto, si sola sidera mouerentur, fieri potuisse omnia, quae in ipsis siderum conuersionibus animaduersa atque conprehensa sunt.

Et dixit deus: congregetur aqua, quae est sub caelo, in congregationem unam, et adpareat arida. et factum est sic . et congregata est aqua, quae est sub caelo, in congregationem suam, et adparuit arida. et uocauit deus aridam terram et congregationem [*](21 Gen. 1, 9. 10 ) [*]( 2 sydera S in om. Pl 3 septStrionalibus b giros S 5 sphera PRS spera E spera b 6 cardo est alius S 8 an] an non bd adque 1* 9 iam mihi d 10 salutem suam VRbd aeclesiae E 12 caelum om. b 18 firmitatem] firmamentum S 15 intellegere. Licet nec P ueritas (u 8. I. m. 1) E 16 inpedire S inpedire Pl circditu b nec SR2b ne. (c er.) E 17 possumus PRlb haec (s. I. m. 2 aJ hoc) K hoc b 18 quaesierunt PRbd 19 mouerentur] uerterentur Rlbd 20 conpraehensa ER 21 quae sub caelo est Rbd 22 congregatione una Et 23 sub caelo est PRbd 24 congregatione E1 suam] sua El unam bd 25 congregationes PR\'bd )

49
aquae uocauit mare. et uidit deus, quia bonum est. iam de hoc opere dei propter alterius rei quaerendae necessitatem in primo nostro uolumine satis tractauimus. hic itaque breuiter admonemus, ut, quem forte non mouet, quando species aquarum terrarumque creata sit, quaerere, accipiat isto die non esse factum, nisi ut secernerentur haec duo elementa inferiora. quem uero mouet, cur in diebus facta sit lux et caelum, extra dies autem uel ante omnes dies aqua et terra, et cur ad dei uerbum facta sint illa dicente deo: fiat, haec autem deo quidem dicente discreta, non autem deo dicente facta inueniantur: habet, quod salua fide intellegat. scilicet id, quod dictum est ante dierum enumerationem: terra erat inuisibilis et inconposita, cum commendaret scriptura, cuiusmodi terram fecerat deus, quia praedixerat: . in principio fecit deus caelum et terram, nihil aliud his uerbis quam materiae corporalis informitatem insinuare uoluisse, eligens eam usitatius appellare quam obscurius, si tamen tardo intellectui non subrepat, ut, materiam et speciem quia uerbis scriptura separat, conetur haec duo etiam tempore separare, tamquam prius fuerit materia et ei temporis interuallo interposito postea sit addita species, cum deus haec simul creauerit materiamque formatam instituerit, cuius informitatem usitato, ut dixi, uocabulo uel terrae uel aquae scriptura praedixit. terra enim et aqua etiam suis qualitatibus id existentia quod uidemus tamen propter facilem corruptionem [*](3 lib. I 12. 13 13 Gen. 1, 2 15 Gen. 1, 1 ) [*]( 1 aquarum PRlSbd 3 nostro 8. I. m. 1 R 4 ammonemus PlR post mouet add. quaerere EPPRSbd 5 speties R sint E1 quaerere om. FBSbd 7 uero] enim b 8 autem om. E1 9 aquar?m (rum exp. m. 2) E 10 dicente quidem deo SRbd dicente deo P qui- \' dem om. P discre»ta (a er.) P 11 dõ 8. I. m. 1 P 12 scilicet (e sup. i a m. 1) P enumerationem dierum b 13 inuisibilis] IN P inanis R incomposita EPRbd 16 his g. I. m. 1 R infonnitate * (m er.) R 17 elegens PlJty 18 materiam (8. I. m. 2 ai em) E 19 qua S duo haec PBxbd 22 materiam quae R 24 predixit S 25 id om. S existtentn. (pr. i m. 2 ex t, s in ras., i er.) E ) [*]( XXVUL Ang. sect. III pars 1. ) [*](4 )
50
propinquiora sunt eidem informitati quam caelestia corpora. et quoniam per enumerationem dierum iam ex informi quaeque formata numerantur et ex ista corporali materia iam factum caelum narrauerat, cuius multum distat species a terrenis, iam, quod ex ea formandum in rerum infima parte restabat, noluit sub his uerbis in rerum creatarum ordinem inserere, ut diceretur: fiat, non acceptura ista residua informitate talem speciem, qualem acceperat caelum, sed iam inferiorem et infirmiorem atque informitati proximam, ut his potius uerbis, cum dicitur: congregentur aquae, et: adpareat arida, acceperint haec duo species proprias istas notissimas nobisque tractabiles, aqua mobilem, terra inmobilem: ideo de illa dictum est: congregetur, de hac: adpareat; aqua enim est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa.