De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Proinde, quibus signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accesserat mentis officium, ut etiam intellegerentur, nondum erat prophetia; magisque propheta erat, qui interpretabatur, quod alius uidisset, quam ipse qui uidisset. unde adparet magis ad mentem pertinere prophetiam quam ad istum spiritum, qui modo quodam proprio uocatur spiritus, uis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. itaque magis Ioseph propheta, qui intellexit, quid significarent septenae spicae et septenae boues, quam Pharao, qui eas uidit in somnis; illius enim spiritus informatus est, ut uideret, huius mens inluminata, ut intellegeret. ac per hoc in illo erat lingua, in isto prophetia, quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationum interpretatio. minus ergo propheta, qui rerum, quae significantur, sola ipsa signa in spiritu per rerum corporalium imagines uidet, et magis propheta, qui solo earum intellectu praeditus est; sed maxime propheta, qui utroque praecellit, ut et uideat in spiritu corporalium rerum significatiuas similitudines et eas uiuacitate mentis intellegat, sicut Danihelis excellentia temtata est et probata qui regi et somnium, quod uiderat, dixit et, quid significaret, aperuit. et ipsae quippe imagines corporales in spiritu eius expressae [*]( 12 cf. Gen. 41, 1-82 23 cf. Dan. 2, 27-45; 4, 16-24 ) [*]( 2 lingua PR 3 mentem P1 5 similitudinis P1 simitudines S accessisset PRlbd 6 profetia E prophetiam P1 prophetia (i s. l. m. 1) R propheta b 7 profeta E prophaeta R interpraetabatur ER interpetrabatur P 9 prophaetiam R cap. XVI E 11 itaquae P1 12 et 13 septenae] septem PRbd 15 illuminata (ta in ras. m. 2) R 16 prophaetia R 17 histo S interpraetatio EPR prophaeta R 18 significabantur (ba 8. l. m. 1) S 19 sola E solum R 20 praedictus (c exp. m. 1) EP maxiine] et maxime Rbd 21 utroquae P1 et om. PlRl 22 intellegatur P 23 danielis bd 25 ipse PRb ezpraesse R )

392
sunt et earum intellectus reuelatus in mente. ex hoc ergo modo, quo appellatur in ista distinctione spiritus, secundum quem dixit apostolus: orabo spiritu, orabo autem et mente, ut et signa rerum formarentur in spiritu et eorum refulgeret intellectus in mente: secundum hanc, inquam, distinctionem spiritale nunc appellauimus tale genus uisorum, quali etiam corporum absentium imagines cogitamus.

Intellectuale autem illud excellentius, quod mentis est proprium. nec mihi occurrit omnino ita pluribus modis dici posse intellectum, sicut spiritum multis modis appellatura esse conperimus; siue autem intellectuale dicamus siue intellegibile, hoc idem significamus. quamquam nonnihil interesse nonnulli uoluerint, ut intellegibilis sit res ipsa, quae solo intellectu percipi potest. intellectualis autem mens, quae intellegit; sed esse aliquam rem quae solo intellectu cerni possit ac non etiam intellegat magna et difficilis quaestio est. esse autem rem, quae intellectu percipiat et non etiam intellectu percipi possit, non arbitror quemquam uel putare uel dicere; mens quippe non uidetur nisi mente. quia ergo uideri potest, intellegibilis, quia et uidere, intellectualis est secundum illam distinctionem. quapropter sequestrata illa difficillima quaestione, utrum sit aliquid, quod tantum intellegatur nec intellegat, nunc intellectuale et intellegibile sub eadem significatione appellamus.