De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Haec sunt tria genera uisionum, de quibus et in superioribus libris aliquid diximus, sicut res postulare [*](1 genera uisionum Sbd 4 quo. (d er.) R 7 absenti Pl corpora om. PBSbd 8 cogitatur E cogitentnr S 9 terra b 12 uidemus Pbd 13 formare] imaginari b 14 cartaginem B non s. I. m. 1 S 15 quo] quod R 16 non om. Pl qu..ê (sic corr. m. 1) R 17 ipse ER quaecumque (pr. e s. I. m. f) E 19 uidentur (n s. I. m. 1) E in om. PBlbd 20 inpraesis P inpraessis R 21 quo. (d er.) E ille P 22 delictio P 28 presens S speciae 8 24 similis b 25 magis] maius E28 ) [*](25* )

388
uidebatur, non tamen earum numerum commemorauimus; et nunc breuiter eis insinuatis, quoniam suscepta quaestio flagitat, ut de his aliquanto uberius disseramus, debemus ea certis et congruis signare nominibus, ne adsidue circumloquendo moras faciamus. primum ergo appellemus corporale, quia per corpus percipitur et corporis sensibus exhibetur; secundum spiritale: quidquid enim corpus non est et tamen aliquid est, iam recte spiritus dicitur et utique non est corpus, quamuis corpori similis sit, imago absentis corporis, nec ille ipse obtutus, quo cernitur; tertium uero inellectuale ab intellectu, quia mentale a mente ipsa uocabuli nouitate nimis absurdum est ut dicamus.

Horum uocabulorum rationem si subtilius reddam, et prolixior et perplexior sermo erit, cum hoc uel nulla uel certe non tanta necessitas exigat. satis est ergo scire corporale aliquid uel proprie dici, cum de corporibus agitur, uel etiam translato uocabulo, sicut dictum est: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. neque enim diuinitas corpus est, sed quia sacramenta ueteris testamenti appellat umbras futuri, propter umbrarum conparationem corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem diuinitatis, quod in illo inpleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum illarum ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit ueritas. sicut ergo ipsae figurae significatiue translato utique uocabulo non proprie dictae sunt umbrae, ita et quod ait plenitudinem diuinitatis corporaliter habitare translato uerbo usus est. [*]( 16 Coloss. 2, 9. 17 ) [*]( 1 earum] earum rerum S eorum Pbd 2 brebiter E1 questio S 4 significare b asiduae R adsidua S 5 cap. XI E appellemus (e fin. ex am. 1) E 6 percipit b corporis (i ex e m. 2) P 7 quicquid EzR rectae R 9 optutus S 10 mentale] mente S 11 a (sup. 0 scr. m. 1) P uocauuli El 13 certe (cer s. I. m. I) E 14 <?ap. XII E 15 propriae PlS 16 uocauulo E 19 umbras 2J1 21 impleantur E illis] in illis P2Bbd 22 sic] si S quoddammodo P 24 significatiuę ESb (uae) PB uocauulo E1 25 propriae PlSlM 26 a uoce translato inc. cap. XIII E )

389

Spiritale autem pluribus modis dicitur. nam et corpus. quod futurum est in resurrectione sanctorum, spiritale appellat apostolus, ubi ait: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, eo quod miris modis ad omnem facilitatem et incorruptionem spiritui subdatur et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo uiuificetur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum; neque enim et hoc corpus, quale nunc habemus, animae habet substantiam et hoc est quod anima, quia dictum est animale. item spiritus dicitur uel aer iste uel flatus eius, id est motus eius, sicut dictum est: ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis. dicitur etiam spiritus anima siue pecoris siue hominis, sicut scriptum est: et quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? dicitur spiritus et ipsa mens rationalis, ubi est quidam tamquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio dei. unde dicit apostolus: renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, qui secundum deum creatus est, cum et alibi dicat de interiore homine: qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. item cum dixisset: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, alio loco eandem sententiam commemorans, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uultis faciatis, quam dixit mentem, hunc etiam spiritum appellauit. dicitur spiritus etiam deus, sicut ait dominus in euangelio: spiritus est deus; et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. [*]( 3 I Cor. 15, 44 11 Ps. 148 8, 13 Eccle. 3, 21 18 Ephes. 4. 23. 24 20 Col. 3, 10 22 Rom. 7, 25 24 Gal. 5, 17 28 Ioh. 4, 24 ) [*]( 3 seminator 81 resurget Pbd reaurgit H -5 subdatur 8 9 animale om. P spatio uacuo 10 pr. uel om. Pl 13 homines. J2 scitj scit si E 15 in terram] interdum S 16 racionalis 12 20 alibi] ali.i (in mg. add. b m. rec.) P agnitione E1 22 legi (i ex e m. 1) R 24 conmemorans P aduersum S 26 hunc] hanc PBbd )

390

Ex his omnibus modis, quos commemorauimus, quibus appellatur spiritus, non traximus hoc uocabulum, quo appellauimus spiritale hoc uisionis genus, de quo nunc agimus, sed ex illo uno modo, quem inuenimus in epistula ad Corinthios, quo spiritus a mente distinguitur euidentissimo testimonio. si enim orauero, inquit, lingua, spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est. cum ergo lingua intellegatur hoc loco dicere obscuras et mysticas significationes, a quibus si intellectum mentis remoueas nemo aedificatur audiendo, quod non intellegit — unde etiam dicit: qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed deo; nemo enim audit, spiritus autem loquitur mysteria - satis indicat eam se linguam hoc loco appellare, ubi sunt significationes uelut imagines rerum ac similitudines, quae ut intellegantur indigent mentis obtutu. cum autem non intelleguntur, in spiritu eas dicit esse, non in mente: unde apertius ait: si benedixeris spiritu, qui subplet locum idiotae quomodo dicet "amen" super tuam benedictionem, quandoquidem nescit, quid dicas? quia ergo etiam lingua, id est membro corporis, quod mouemus in ore, cum loquimur, signa utique rerum dantur, non res ipsae proferuntur, propterea translato uerbo linguam appellauit quamlibet signorum prolationem, priusquam intellegantur: quo cum intellectus accesserit, qui mentis est proprius, fit reuelatio uel agnitio uel prophetia uel doctrina. proinde ait: si uenero ad uos linguis loquens, quid uobis prodero, nisi loquar uobis in reuelatione aut in agnitione aut [*](6 I Cor. 14, 14. 2. 16. 6 ) [*](1 et ex E 4 epistola Rbd 6 sic E 7 cap. XIIIl E 8 linguaqi E linguam PRSd et] eşt Pl misticas S 9 si om. R 10 edificatar P aedificator (sed sup. 0 add. m. 1 v) R quod (d a. I. m. 1) R 13 misteria S appellari S 15 obtutum E obtutd P intuitu b 17 qui] quis ESb suplet El 18 ideotę P 19 dicas EiPRSbd: dicat Et 20 membra P1 21 ipse R 24 cap. XV E quod P intellectum S adcesserit P 25 profetia E prophatia R doctrinam (m exp. m. 1) P 27 nisi] nisişj E nisi si R )

391
in prophetia aut in doctrina? id est: cum signis, hoc est linguae accesserit intellectus, ut non spiritu tantum, sed etiam mente agatur quod agitur.

Proinde, quibus signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accesserat mentis officium, ut etiam intellegerentur, nondum erat prophetia; magisque propheta erat, qui interpretabatur, quod alius uidisset, quam ipse qui uidisset. unde adparet magis ad mentem pertinere prophetiam quam ad istum spiritum, qui modo quodam proprio uocatur spiritus, uis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. itaque magis Ioseph propheta, qui intellexit, quid significarent septenae spicae et septenae boues, quam Pharao, qui eas uidit in somnis; illius enim spiritus informatus est, ut uideret, huius mens inluminata, ut intellegeret. ac per hoc in illo erat lingua, in isto prophetia, quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationum interpretatio. minus ergo propheta, qui rerum, quae significantur, sola ipsa signa in spiritu per rerum corporalium imagines uidet, et magis propheta, qui solo earum intellectu praeditus est; sed maxime propheta, qui utroque praecellit, ut et uideat in spiritu corporalium rerum significatiuas similitudines et eas uiuacitate mentis intellegat, sicut Danihelis excellentia temtata est et probata qui regi et somnium, quod uiderat, dixit et, quid significaret, aperuit. et ipsae quippe imagines corporales in spiritu eius expressae [*]( 12 cf. Gen. 41, 1-82 23 cf. Dan. 2, 27-45; 4, 16-24 ) [*]( 2 lingua PR 3 mentem P1 5 similitudinis P1 simitudines S accessisset PRlbd 6 profetia E prophetiam P1 prophetia (i s. l. m. 1) R propheta b 7 profeta E prophaeta R interpraetabatur ER interpetrabatur P 9 prophaetiam R cap. XVI E 11 itaquae P1 12 et 13 septenae] septem PRbd 15 illuminata (ta in ras. m. 2) R 16 prophaetia R 17 histo S interpraetatio EPR prophaeta R 18 significabantur (ba 8. l. m. 1) S 19 sola E solum R 20 praedictus (c exp. m. 1) EP maxiine] et maxime Rbd 21 utroquae P1 et om. PlRl 22 intellegatur P 23 danielis bd 25 ipse PRb ezpraesse R )

392
sunt et earum intellectus reuelatus in mente. ex hoc ergo modo, quo appellatur in ista distinctione spiritus, secundum quem dixit apostolus: orabo spiritu, orabo autem et mente, ut et signa rerum formarentur in spiritu et eorum refulgeret intellectus in mente: secundum hanc, inquam, distinctionem spiritale nunc appellauimus tale genus uisorum, quali etiam corporum absentium imagines cogitamus.

Intellectuale autem illud excellentius, quod mentis est proprium. nec mihi occurrit omnino ita pluribus modis dici posse intellectum, sicut spiritum multis modis appellatura esse conperimus; siue autem intellectuale dicamus siue intellegibile, hoc idem significamus. quamquam nonnihil interesse nonnulli uoluerint, ut intellegibilis sit res ipsa, quae solo intellectu percipi potest. intellectualis autem mens, quae intellegit; sed esse aliquam rem quae solo intellectu cerni possit ac non etiam intellegat magna et difficilis quaestio est. esse autem rem, quae intellectu percipiat et non etiam intellectu percipi possit, non arbitror quemquam uel putare uel dicere; mens quippe non uidetur nisi mente. quia ergo uideri potest, intellegibilis, quia et uidere, intellectualis est secundum illam distinctionem. quapropter sequestrata illa difficillima quaestione, utrum sit aliquid, quod tantum intellegatur nec intellegat, nunc intellectuale et intellegibile sub eadem significatione appellamus.

Tria igitur ista genera uisorum, corporale, spiritale, intellectuale, singillatim consideranda sunt, ut ab inferioribus ratio ad superiora conscendat. iam quidem superius exemplum [*](3 I Cor. 14, 15 ) [*](1 earum (a 8. Z. m. 1) R cap. XVII E ergo om. 81 3 apa* R 7 quale PBl corporeum R 9 occurret S 10 intellectu S 13 uoluerunt Pbd ualuerunt J21 intellegibiles R 16 posset S magna? (e m. 1 exp.) P 18 posset S 20 et uideri PR1 21 sequaeatrata P 24 eandem Pl significationem EPl 25 uisorum] nisionum Sbd 26 et intellectuale E2PBbd singillatim 81 27 conscendat (alt. c 8. Z. m. 1) E )

393
proposuimus, quo in una sententia omnia tria genera uideantur. cum enim legitur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, corporaliter litterae uidentur, spiritaliter proximus cogitatur, intellectualiter dilectio conspicitur. sed et litterae absentes possunt spiritaliter cogitari et proximus praesens potest corporaliter uideri, dilectio autem nec per substantiam suam potest oculis corporis cerni nec per imaginem corpori similem spiritu cogitari, sed sola mente, id est intellectu, cognosci et percipi. corporalis sane uisio nulli horum generi praesidet, sed quod per eam sentitur, illi spiritali tamquam praesidenti nuntiatur. nam cum aliquid oculis cernitur, continuo fit imago eius in spiritu; sed non dinoscitur facta, nisi cum ablatis oculis ab eo, quod per oculos uidebamus, imaginem eius in animo inuenerimus. et siquidem spiritus inrationalis est, ueluti pecoris, hoc usque oculi nuntiant; si autem anima rationalis est, etiam intellectui nuntiatur, qui et spiritui praesidet, ut, si illud, quod hauserunt oculi atque id spiritui, ut eius illic imago fieret, nuntiauerunt, alicuius rei signum est, aut intellegatur continuo, quid significet, aut quaeratur, quoniam nec intellegi nec requiri nisi officio mentis potest.

Uidit rex Baltasar articulos manus scribentis in pariete continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui eius inpressa est atque ipso uiso facto ac praeterito illa in cogitatione permansit. uidebatur in spiritu et non intellegebatur, nec tunc intellectum erat hoc signum, cum corporaliter fieret atque oculis corporalibus adpareret, iam [*]( 2 Matth. 22, 39 ) [*]( 1 propoauimus (i 8. I. m. 1) P omnia om. El uideantur genera PRbd 2 diligis R 7 corporis sim. PSbd 9 cap. XVIIII E orum R 10 ea P1 11 presidenti S praesenti PR aliquit P 12 di$noscitar (s exp. m. 1) P dignoscitur bd 15 supra ueluti add. m. 2: etiftsi & intellectui E pe.coris (c er.) E 17 praessidet R hauserunt] aaxerunt El 19 quid Pl 22 baldasar S balthasar bd 23 sensuum E 24 inpraessa PB 25 uidebagtur E et om. b non] nondum PRbd )

394
tamen signum esse intellegebatur id habens ex mentis officio. et quia requirebatur, quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mens agebat. quo non conperto Danihel accessit et spiritu prophetico mente inlustrata perturbato regi, quid illo signo portenderetur, aperuit, ipse potius propheta per hoc genus uisionis, quod mentis est proprium, quam ille, qui et signum corporaliter factum corporaliter uiderat et transacti eius imaginem in spiritu cogitando cernebat nec aliquid intellectu poterat nisi nosse signum esse et, quid significaret, inquirere.

Uidit Petrus in alienatione mentis uas quattuor lineis alligatum submitti de caelo, plenum uariis animalibus, cum audiuit et uocem: macta et manduca. qui cum redditus sensibus de uisu disceptaret, ecce quos Cornelius miserat nuntiauit ei spiritus dicens: ecce, uiri quaerunt te; sed surge, descende et uade cum illis, quia ego misi eos. qui cum uenisset ad Cornelium, quid in illa uisione intellexerit, ubi audierat: quae deus mundauit, tu ne communia dixeris, ipse indicauit dicens: et mihi deus ostendit neminem communem aut inmundum dicere hominem. cum ergo illum discum uideret alienatus a corporis sensibus, et illas uoces „macta et manduca" et "quae deus mundauit, tu communia ne dixeris* in spiritu audiebat. redditus autem corporis sensibus id ipsum, quod uisum atque auditum memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando cernebat. quae omnia non corporalia, sed corporalium imagines erant, siue cum primum in ipsa alienatione uisae [*]( 3 cf. Dan. 5, 5-28 11 cf. Act. 10, 10-28 22 Act. 10, 13.15 ) [*]( 2 requirebatur (r med. 8. I. m. 1) P 3 daniel bd 4 profetico E 5 portenderetur] ostenderetur 8 7 transacto S 10 inquireret (t exp. m. 1) S 12 aummitti EPRS de caelo summitti S 18 et uocem (et 8. I. m. 1) E cum] circum S 15 eij eos EPHlS spiritus (a fin. s. I. m. 1) E 16 et uade] uade E 18 commune (0. I. m. 2 add. aJ nia) E cõe b 19 ipsi b indicanit (u ex t m. 1) E et scripsi: sed libri 20 inmundum » hominem dicere PSSbd 21 alienatus (i 8. 1. m. 1) R 25 tenuerit b )

395
sunt siue cum postea recordatae atque cogitatae. cum uero disceptabatur et requirebatur, ut illa signa intellegerentur, mentis erat actio conantis, sed deerat effectus, donec nuntiati sunt qui uenerunt a Cornelio; hac uero corporali etiam accedente uisione, cum et spiritus sanctus rursus in spiritu ei diceret: uade cum eis, ubi et illud signum ostenderat et inpresserat uoces, adiuta diuinitus mens intellexit, quid illis signis omnibus ageretur. his atque huius modi rebus diligenter consideratis satis adparet corporalem uisionem referri ad spiritalem eamque spiritalem referri ad intellectualem.

Sed cum uigilantes neque mente a sensibus corporis . alienata in uisione corporali sumus, discernimus ab ea uisione spiritalem, qua corpora absentia imaginaliter cogitamus, siue memoriter recordantes, quae nouimus, siue quae non nouimus et tamen sunt in ipsa spiritus cogitatione utcumque formantes siue quae omnino nusquam sunt pro arbitrio uel opinatione fingentes. ab his omnibus ita discernimus illa corporalia, quae uidemus et in quibus praesentibus sunt sensus corporis nostri, ut non dubitemus haec esse corpora, illas uero imagines corporum. cum autem uel nimia cogitationis intentione uel aliqua ui morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet, uel conmixtione cuiusquam alterius spiritus seu mali seu boni ita corporalium rerum in spiritu exprimuntur imagines, tamquam ipsis corporis sensibus corpora praesententur manente tamen etiam in sensibus corporis intentione, sic uidentur, quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum corpora ipsa per corpus, ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens oculis et absens alius [*](1 cap. XX E 2 disceptabatur (tur corr. m. 2) R 3 conantur El affectus P 4 uenerant PRSbd 5 uisione (8. I. m. 2 add. al iussione) E rursum 8 6 ei] eius EPS om. b 7 inpraesserat R 18 ea] eo PRl 14 uisionea E uisionem PRbd 19 praesentibus (in mg. add. at praesentes) P 21 cap. XXI E 22 morui Et freneticis EPRS in phreneticis b per] et per b om. JR1 24 seu-boni om. Pl 26 presententur S 28 quemammodum PRS )

396
spiritu tamquam oculis. nam experti sumus sic adfectos et cum eis locutos, qui uere aderant, et cum aliis, qui non aderant, tamquam adessent. resipiscentes autem aliqui referunt, quod uidissent, aliqui non possunt; sic enim et somnia quidam obliuiscuntur, quidam meminerunt. quando autem penitus auertitur atque abripitur animi intentio a sensibus corporis, tunc magis dici extasis solet. tunc omnino quaecumque sint praesentia corpora etiam patentibus oculis non uidentur nec ullae uoces prorsus audiuntur: totus animi contuitus aut in corporum imaginibus est per spiritalem aut in rebus incorporeis nulla corporis imagine figuratis per intellectualem uisionem.

Sed cum spiritalis uisio penitus alienato a sensibus corporis animo imaginibus corporalium detinetur siue in somnis siue in extasi, si nihil significant, quae uidentur, ipsius animae sunt imaginationes, sicut etiam uigilantes et sani et nulla alienatione moti multorum corporum, quae non adsunt sensibus corporis, cogitatione imagines uersant. uerum hoc interest, quod eas a praesentibus uerisque corporibus constanti adfectione discernunt. si autem aliquid significant, siue dormientibus exhibeantur siue uigilantibus, cum et oculis uident praesentia corpora et absentium imagines cernunt spiritu, tamquam oculis praesto sint, siue illa quae extasis dicitur alienato prorsus animo a sensibus corporis, mirus modus est, si conmixtione alterius spiritus fieri potest, ut ea, quae ipse scit, per huius modi imagines ei, cui miscetur, ostendat, siue intellegenti siue ut ab alio intellecta pandantur. si enim demonstrantur haec nec utique a corpore [*](1 affectus R 2 loquutas P1 uero P aliis] eis b 3 aderant (n 8. I. m. 1) E erant P resipiscentes] respicientes 81 aliqui] aliqua quae alii S 5 paenitus P paenitur Rl 6 anime S 7 eztasis (ecstasis d) dici bd ezstasis S 9 ullae] illę b anime S 13 poenitus R alienato (e 8. I. m. 1) 8 15 ecstasi d 17 assunt »P 20 affectione E* 21 ezibeantur 22 22 absentium (u ex a) P 23 presto E ecstasis d 25 si] sed bd 27 ut] ut (a exp. m. 1) P pandatur Bl 28 nec] non (in mg. add. ai nec) PRb )

397
demonstrari possunt, quid restat, nisi ut ab aliquo spiritu demonstrentur?

Nonnulli quidem uolunt animam humanam habere uim quandam diuinationis in se ipsa. sed si ita est, cur non semper potest, cum semper uelit? an, quia non semper adiuuatur, ut possit? cum ergo adiuuatur, numquid a nullo aut a corpore hoc adiuuari potest? proinde restat, ut ab spiritu adiuuetur. deinde quomodo adiuuatur? utrum in corpore fit aliquid, ut inde quasi relaxetur et emicet eius intentio, quo in id ueniat, ubi in se ipsa uideat significantes similitudines, quae ibi iam erant nec uidebantur, sicut multa habemus et in memoria, quae non semper intuemur? an fiunt illic, quae ante non fuerant, uel in aliquo spiritu sunt, quo illa erumpens et emergens ibi eas uideat? sed si iam in illa erant quasi proprie, cur eas etiam non consequenter intellegit? aliquando enim, immo plerumque non intellegit. an sicut spiritus eius adiutus est, ut eas in se uideret, ita et mens nisi adiuuetur ea, quae habet spiritus, intellegere non potest? an forte non corporea remouentur uel quasi relaxantur inpedimenta, ut suo inpetu anima in ea, quae uidenda sunt, exeratur, sed ipsa prorsus in haec adsumitur, siue tantum spiritaliter cernenda siue etiam intellectualiter cognoscenda? an aliquando in se ipsa uidet ista, aliquando per alterius spiritus conmixtionem? quidquid horum est, temere adfirmari non oportet. illud tamen dubium esse non debet corporales imagines, quae spiritu cernuntur, non semper signa esse aliarum rerum siue in uigilantibus siue in dormientibus siue [*](3 cf. Cic. Lael. c. 20 ) [*](1 ab 8. I. m. 1 R 4 seipsaip (exp. 1n. 1) S quur PR adiubatur E1 adiubauatur PRl adiubatur EIRI 7 aut] aQiut E hoc] ad hoc (ad exp.) E,PRSbd potest] po?§?test E ab] a bd 8 adiubatur E1 10 se er. R 14 si (i ex n) P 15 erant (n s. I. m. 1) S propriae PIRS quur PR non etiam PRSbd 16 plerumqu«e P 18 adiubetur El 19 forte] p-re P1 relaxentur PR1 21 exerantur S haec] ea S hoc b 24 quicquid EJRS 25 cap. XXII E )

398
in aegrotantibus; mirum est autem, si aliquando extasis fieri potest, ut non illae corporalium rerum similitudines aliquid significent.

Non sane mirum est, si et daemonium habentes aliquando uera dicunt, quae absunt a praesentium sensibus: quod certe nescio qua occulta mistura eiusdem spiritus fit, ut tamquam unus sit patientis atque uexantis. cum autem spiritus bonus in haec uisa humanum spiritum adsumit aut rapit, nullo modo illas imagines signa rerum aliarum esse dubitandum est, et earum, quas nosse utile est; dei enim munus est. discretio sane difficillima est, cum spiritus malignus quasi tranquillius agit ac sine aliqua uexatione corporis adsumto humano spiritu dicit quod potest. quando etiam uera dicit et utilia praedicat, transfigurans se, sicut scriptum est: uelut angelum lucis, ad hoc, ut, cum illi in manifestis bonis creditum fuerit, seducat ad sua. hunc discerni non arbitror nisi dono illo, de quo ait apostolus, cum de diuersis dei muneribus loqueretur: alii diiudicatio spirituum.

non enim magnum est tunc eum dinoscere, cum ad aliqua peruenerit uel perduxerit, quae sunt contra bonos mores uel regulam fidei; tunc enim a multis discernitur. illo autem dono in ipso primordio, quo multis adhuc bonus adparet, continuo diiudicatur an malus sit.

Tamen et per corporalem uisionem et per imagines corporalium, quae demonstrantur in spiritu, et boni instruunt et mali fallunt. intellectualis autem uisio non fallitur; aut enim [*]( 14 II Cor. 11, 14 18 I Cor. 12, 10 ) [*](1 egrotantibus PBS ecstasis d 2 non] si b ille PB 4 et] etiam b demonium (i s. I. m. 1) S,B 6 mixtura PRSbd 7 patientis (i fin. ex e) P 10 enimunus CS1łp. i er.) P 11 quasi.. P 12 tranquilli*us S tranquillus Rbci assumpto E2PltSbd 14 transfigurat b scribtum EP 15 in angelum b 16 fuerat b educat b suam E suA P sua. (m er.) B 18 diiudicatio] discretio b spirituumj spm P cum uoce non incipit cap. 14 in bd 19 dignoscere d discernere b 23 malus] maius (in mg. malus) S 24 cap. XXIII per] p P 25 instruunt m. 1 ex instituunt E 26 ma.li (1 er.) P )

399
non intellegit, qui aliud opinatur quam est, aut, si intellegit, continuo uerum est. quid enim faciant oculi non habent, cum simile corpus uiderint, quod ab alio discernere non possint, aut quid faciat animi intentio, cum in spiritu facta fuerit corporis similitudo, quam non ualeat distinguere a corpore. sed adhibetur intellectus quaerens, quid illa significent uel utile doceant, et aut inueniens ad fructum suum peruenit aut non inueniens in disceptatione se tenet, ne aliqua perniciosa temeritate prolabatur in exitiabilem errorem.

Iudicat autem sobrius intellectus diuinitus adiutus, quae uel quanta sint, in quibus etiam aliud putare quam est non sit animae perniciosum. neque enim putantium periculo et non potius exitio suo quisque a bonis putatur bonus, etiamsi occultus sit malus, si in rebus ipsis, id est in ipso bono, quo fit quisque bonus, non erretur, aut aliquid obest omnibus hominibus, quod, cum dormiunt, uera corpora esse arbitrantur, quorum similitudines in somnis uident; aut aliquid Petro obfuit, quod solutus a uinculis seque angelo deducente factum est repentino miraculo, ut putaret se uisum uidere. uel cum in illa extasi respondit: nequaquam, domine, quia numquam manducaui omne commune et inmundum, putans ea ipsa, quae in disco demonstrabantur, tamquam uera animalia. haec quando aliter inuenta fuerint quam putata sunt, cum uiderentur, non nos paenitet ita nobis fuisse uisa, ad non arguatur uel infidelitas dura uel opinatio uana siue sacrilega. quapropter et cum uisis corporalibus diabolus fallit, nihil obest, quod ludificantur oculi, si non erratur in ueritate fidei et [*]( 17 cf. Act. 12, 7—9 20 Act. 10, 11—14 ) [*]( 1 Ii, intelligit P 2 faciant? oculos non habent S 4 faciapt E in om. PR 5 distinguere (u 8. l. m. f) E 6 uel utile] ueludjillf (sed d in t mut.) S 8 diseeptationes.. S se om. S 9 prolauatur Ex exiciabilem B 12 pertiosum P1 pernitiosum RS neque] nec bd 18 extio R 17 obfuit (offuit P) petro PRSbd 18 solutus] soluto se bd 20 ecstasi d 24 penitet E poenitet Rbd arguaptur E 25 infedelitas P cap. XXIIII E )

400
intellegentiae sanitate, quae docet deus subditos sibi. aut si ludificet animam spiritali uisione imaginibus corporum, ut putet corpus esse, quod non est, aliquid obest animae, si perniciosae suasioni non consentiat.

Unde aliquando fit quaestio de consensionibus somniantium, cum etiam concumbere sibi uidentur uel contra propositum suum uel contra etiam licitos mores: quod non contingit, nisi cum ea, quae uigilantes etiam cogitamus, non cum placito consensionis, sed, sicut etiam talia propter aliquid loquimur, sic admonentur in somnis et exprimuntur, ut eis caro naturaliter moueatur et, quod naturaliter conligit, per genitales uias emittat, sicut hoc ipsum dicere utique non possem, nisi etiam cogitarem. porro imagines rerum corporalium, quas necessario cogitaui, ut haec dicerem, si tanta expressione praesentarentur in somnis, quanta praesentantur corpora uigilantibus, fieret illud, quod sine peccato fieri a uigilante non posset. quis enim uel cum loquitur et postulante necessitate sermonis de suo concubitu aliquid dicit, possit non cogitare, quod dicit? porro ipsa phantasia, quae fit in cogitatione sermocinantis, cum ita expressa fuerit in uisione somniantis, ut inter illam et ueram conmixtionem corporum non discernatur, continuo mouetur caro et sequitur, quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato a uigilante dicitur, quod ut diceretur sine dubio cogitatum est. uerum tamen propter animae adfectionem bonam, quae desiderio meliore mundata multas interficit cupiditates, quae ad naturalem carnis motum non pertinent, quem casti uigilantes [*]( 1 quae] quam P qua d subditos] subiectos Sbd sibi] siuiip (m exp. m. n P 2 uisioneip (m exp. m. 1) P 3 aliquid] non aliquid Kbd 4 pernitiosae BS 5 questio S 6 cocQbere siui P 9 placita P 10 admonentur] ammonentur PB admouentur Sbd 11 caro in ras. S caturaliter etiam caro bd colligit E2PRSbd 12 ipsud P 14 baec] hoc bd 15 expraessione JR praestarentur B praestantur R praesententur b 16 fleret] fiet b 18 concubito jR1 aliqui F1 dici S 19 cap. XXV JE fit in] fiunt S 20 ita] ista b expraessa PR 25 propter (pter s. l. add. m. 2) B )

401
cohibent et refrenant, dormientes autem ideo non possunt, quia non habent in potestate quae admoueatur expressio corporalis imaginis, quae discerni non possit a corpore: propter illam ergo adfectionem animae bonam etiam in somnis quaedam eius merita clarent. nam etiam dormiens Salomon sapientiam praeposuit omnibus rebus eamque neglectis ceteris est precatus a domino; et, sicut scriptura testatur, placuit hoc coram domino nec distulit retributionem bonam pro desiderio bono.

Quae cum ita sint, pertinet corporis sensus ad uisa corporalia, qui per quinque quasi riuulos distanter ualentes distribuitur, cum illud, quod est subtilissimum in corpore et ob hoc animae uicinius quam cetera, id est lux primum per oculos sola diffunditur emicatque in radiis oculorum ad uisibilia contuenda, deinde mixtura quadam primo cum aere puro, secundo cum aere caliginoso atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine quinque sensus cum ipso, ubi sola excellit, oculorum sensu efficit, sicut in libro quarto itemque in septimo disseruisse me recolo. est autem hoc caelum oculis conspicuum, unde luminaria et sidera effulgent, excellentius utique omnibus corporeis elementis, sicut oculorum sensus excellit in corpore. quia uero spiritus omnis omni est corpore sine dubitatione praestantior, sequitur, ut non loci positione, sed naturae dignitate praestantior sit natura spiritalis isto corporeo caelo etiam illa, ubi rerum corporalium exprimuntur imagines. [*]( 7 cf. III Reg. 8, 6-15 ) [*]( 2 quae admoueatur] qua ea moueatur S ammoueatur PR expraesaio R 6 .&alomon (p er.) R 6 preposuit E Delectis Pl 7 praecatus ER scribtura ElP 8 nec (c B. l. m. 1) S 10 cap. XXVI E 11 ribulos El ribulus P riuolos 2251 ualentes] ac ualenter S 12 Bubtilismum 8 14 sola] sola lux S 15 uisiuilia P primum d 16 adque E1 17 corpolentiore S umore EXR crassidine E 18 sensu? E 19 IIIIto 8 21 effulgent (t ex s m. 1) E 23 cap. XXVllE uero] iuero* (i exp. m. 1; s er.) P omnia] şomniв (s init. sp. \'lI.l)P 24 prestantiorES posicioneii 25 dignitataeP prestantior ED ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III para 1. ) [*]( 26 )

402

Hic existit quiddam mirabile, ut, cum prior sit corpore spiritus et posterior corporis imago quam corpus, tamen, quia illud, quod tempore posterius est, fit in eo, quod natura prius est, praestantior sit imago corporis in spiritu quam ipsum corpus in substantia sua. nec sane putandum est facere aliquid corpus in spiritu, tamquam spiritus corpori facienti materiae uice subdatur. omni enim modo praestantior est qui facit ea re, de qua aliquid facit. neque ullo modo spiritu praestantius est corpus, immo perspicuo modo spiritus corpore. quamuis ergo prius uideamus aliquod corpus, quod antea non uideramus, atque inde incipiat imago eius esse in spiritu nostro, quo illud cum absens fuerit recordemur, tamen eandem eius imaginem non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in se ipso facit celeritate mirabili, quae ineffabiliter longe est a corporis tarditate; cuius imago mox, ut oculis uisum fuerit, in spiritu uidentis nullius puncti temporalis interpositione formatur. itemque in auditu, nisi auribus perceptae uocis imaginem continuo spiritus in se ipso formaret ac memoria retineret, ignoraretur secunda syllaba utram secunda esset, cum iam prima utique nulla esset, quae percussa aure transierat . ac sic omnis locutionis usus, omnis cantandi suauitas, omnis postremo in actibus nostris corporalis motus dilapsus occideret neque ullum progressum nancisceretur, si transactos corporis motus memoriter spiritus non teneret, quibus consequentes in agendo conecteret: quos utique non tenet nisi imaginaliter a se factos in se. ipsarum etiam futurarum motionum imagines praeueniunt fines actuum [*]( 1 existis S sit om. El corpore-posterior om. P1 2 posterius 22 corporis] corporalis b tamen] hi tamen S 3 fit] fit ut E 4 prestantior ES õ ipsum Pl facere (c 8. I. m. 1) R 6 corpore PRl 7 uicae P prestantior ES 8 ei rg b 9 prestantius ES 11 inquipiat Et 12 quod S cQ ex quQ m. 1 R recordamur S 14 celeri- tatem PR inefabiliter P1 17 percepte S uoces S 21 transiisset d transeat b 22 suauisas Et 23 nancisceretur corr. m. 2 R 25 consequenter S conecteret (t fin. 8. I. m. 1) E post conecteret add. m. 2 in li s. l. Sed motus 26 cap. XXVIII E 27 motionem Rl )

403
nostrorum. quid enim agimus per corpus, quod non cogitando praeoccupauerit spiritus omniumque uisibilium operum similitudines in se ipso primitus uiderit et quodammodo disposuerit?

Quae spiritales corporalium similitudines in animo nostro quemadmodum innotescant spiritibus etiam inmundis uel quid obstaculi anima nostra patiatur ex isto terreno corpore, ut eas inuicem in nostro spiritu uidere nequeamus, inuenire et explicare difficile est. certissimis tamen indiciis apud nos constitit enuntiatas a daemonibus cogitationes hominum: qui tamen, si uirtutum internam speciem possent in hominibus cernere, non temtarent; sicut illam in Iob nobilem ac mirabilem patientiam procul dubio si posset diabolus cernere, nollet a temtato utique superari. ceterum alicubi longe iam facta quod nuntiant, quae post aliquot dies uera esse firmentur, non est mirandum. possunt enim hoc efficere non solum acrimonia cernendi etiam corporalia inconparabiliter praestantiore quam nostra est, sed etiam ipsorum corporum longe utique subtiliorum mira uelocitate.

Conperimus etiam in domo constitutum patientem spiritum inmundum dicere solere, quando ad eum uenire coepisset ex duodecim milibus presbyter et per omnia loca itineris ubi esset et quam propinquaret et quando ingrederetur et fundum et domum et cubiculum, donec in conspectu eius adstaret. quae omnia, etsi non oculis patiens ille cernebat, tamen nisi aliquo modo cerneret, non tam ueraciter enuntiaret. erat [*]( 8 cf. contra Acad. I 6. 7 ) [*]( 2 praeocupauerit B preoccupauerit S omnium quae R similitudine si (si in ras.) R 3 in se in ras. R 4 que R spiritalis R 5 quemammodum E 6 patiatur anima nostra bd 7 eos b in om. b 8 et 8. 1. m. 1 S 9 aput EIP aenuntiatas P nuntiatas S demonibus S 10 uirtutum] status S 12 diabulus P 18 coeterum R cęterum quod b 14 facto S quod om. b praentlnciãt b aliquod Eip aliquos S 17 prestantiore ES corporum ipsorum d 18 utiquae P 19 a uoce spiritum ine. cap. XXVIIII E 21 presbiter P praesbiter R iteneris R ubi esset] §ubies9it P1 23 astaret PSbd asstaret E1 24 non 8. I. tIł. 1 R paciens 81 ) [*]( 26* )

404
autem iste febriens et tamquam in phrenesi ista dicebat. et forte reuera phreneticus erat, sed propter ista daemonium pati putabatur. nullum refectionis cibum accipiebat a suis, sed a solo illo presbytero. resistebat etiam suis uiolenter, quantum ualebat; illo solo presbytero ueniente quiescebat, illi tantum subditus erat et subdite respondebat. nec tamen eidem saltem presbytero illa cessit mentis alienatio siue daemonium, nisi cum sanus esset a febribus, sicut phrenetici sanari solent, nec aliquando postea tale aliquid passus est.

Nouimus etiam sine dubitatione phreneticum futuram mortem cuiusdam feminae praedixisse, non sane specie diuinandi, sed tamquam factum ac praeteritum recolens. nam cum eius apud eum commemoratio fieret, "mortua est", inquit, "ego eam uidi efferri, hac cum eius corpore transierunt", cum illa incolumis uiueret; post paucos autem dies repente defuncta est et per eum locum elata est, qua ille praedixerat.

Fuit item apud nos puer, qui in exordio pubertatis dolorem acerrimum genitalium patiebatur medicis nequaquam ualentibus, quid illud esset, agnoscere, nisi quod neruus ipse introrsum reconditus erat, ita ut nec praeciso praeputio, quod inmoderata longitudine propendebat, adparere potuerit, sed postea uix esset inuentus. humor autem uiscosus et acer exudans testes et inguina urebat. sed acutum dolorem non continuum [*]( 1 iste (in mg. tn. 1 add. al ipse) R frenesi EPRS 2 freneticus EPRS demonium (i 8. I. m. 1) S 3 ciuum El 4 illo om. PSbd presbitero RS presbytero P resistebat-presbytero in mg. m. 1 suppl. R quantum] quam b 5 illo om. b 6 subdite] subditae EP subdita S 7 praesbitero R demonium S 8 frenetici EPRS 9 tali Pl 10 cap. XXX E freneticum EPR 11 cuiusdam (s m. 1 8. I.) S specię P speciae (a exp. m. 1) R 12 preteritum S recolentem d 13 morta P1 inquid PR 14 eam] etiam S haecfferri S hac] bac E 15 incolomis PR 16 defuncta est] defuncta PRSbd qua El predixerat S 17 item] tunc b aput ElP qui om. EIB exorlio R puuertatis El cap. XXXI E 18 gantalium R 20 preciso S pratwso R preputio S 21 longitudinS Pll 22 isset jRl umor ElPR exu.dans (n er.) P exsudans RSbd 23 inguina] intima S )

405
patiebatur: at cum patiebatur, eiulabat uehementer cum iactatione membrorum mente sanissima, sicut in cruciatibus corporalium dolorum fieri solet. deinde inter uoces suas abripiebatur ab omnibus sensibus et iacebat patentibus oculis neminem circumstantium uidens, ad nullam uellicationem se mouens. post aliquantum tamquam euigilans nec iam dolens quae uiderat indicabat. tum interpositis paucis diebus eadem patiebatur. in omnibus sane uel paene omnibus uisionibus suis duos se dicebat uidere, unum prouectioris aetatis, alterum puerum, a quibus ei uel dicebantur uel demonstrabantur, quae se audisse et uidisse narrabat.

Uidit quodam die piorum psallentium laetitiam in luce mirabili et inpiorum in tenebris diuersas et atrocissimas poenas illis ducentibus et ostendentibus et felicitatis aliorum aliorumque infelicitatis meritum insinuantibus. hoc autem uidit die dominico paschae, cum per totam quadragesimam nihil doluisset, cui uix interuallo tridui antea parcebatur. uiderat autem in ipso ingressu quadragesimae illos promittentes sibi, quod per quadraginta dies nullum sensurus esset dolorem; postea ipsi ei dederunt tamquam medicinale consilium, ut ei praeputii longitudo praecideretur, quo facto diu non doluit. cum uero iterum similiter doleret et similia uidere coepisset, accepit ab eis rursus consilium, ut in mare pube tenus intraret et post aliquantam moram inde discederet, promittentibus sane, quod iam deinceps uehementem illum [*]( 1 at] ad S et Rlbd heiulabat ERS om. P1 2 cruentibus (s. l. m. 2 aj cruciatibus) E 3 dolorum om. R1 abriebatur E 5 bellicationem (s. l. m. 2 al uell.) E 6 tamquam om. PR\'b uideret PRd 7 paciebatur P 8 sane (e ex a m. 1) E pene P poene R 9 profectioris PR 10 uel post ei om. b 12 piorum] chorum piorum bd laetitiam (s. l. m. 2 trt lętantin) E,pIS laetantium Rbd 13 inpiorum El diger uersas P 14 docentibus P1 ostendentibus-felicita in ras. P et om. b aliorum om. ElP 16 pasce E quadragensimam ElP 17 cui] qui Sb cui (i ex m) R interballo El parcebatur] parcebatur (r ex s m. 1) E patiebatur b .18 ingresso P1 quadragensimae EI P 21 precideretur S 23 acepit Rl 24 et] ac PRSbd discederet (de s. l. m. 1) E discerit P1 )

406
dolorem non esset passurus, sed solius illius uiscosi humoris molestiam; atque ita secutum est. nec umquam talem aliquam postea passus est auersionem mentis a sensibus nec tale aliquid uidit nisi antea cum in mediis doloribus et horrendis uocibus repente obmutescens abriperetur. postea tamen medicis cetera curantibus et sanantibus non permansit in proposito sanctitatis.

Istarum uisionum et diuinationum causas et modos uestigare si quis potest certoque conprehendere, eum magis audire uellem quam de me expectari, ut ipse dissererem. quid tamen putem, ita ut nec docti me tamquam confirmantem derideant nec indocti tamquam docentem accipiant, sed utrique disceptantem et quaerentem potius quam scientem, non occultabo. ego uisa ista omnia uisis conparo somniantium. sicut enim aliquando et haec falsa, aliquando autem uera sunt, aliquando perturbata, aliquando tranquilla, ipsa autem uera aliquando futuris omnino similia uel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus et quasi figuratis locutionibus praenuntiata, sic etiam illa omnia. sed amant homines inexperta mirari et causas insolitorum requirere, cum cotidiana plerumque talia saepe etiam latentioris originis nosse non curent. nam quemadmodum in uocibus, hoc est signis, quibus in loquendo utimur, audito uerbo inusitato quaerunt primo, quid sit, hoc est quid significet, quo cognito deinde quaerunt, unde ita dictum sit, cum tam multa sine cura nesciant, quae in usu sermonis habent, unde ita sint dicta: sic cum aliquid [*]( 1 uiscusi P 3 postea om. Pl auergysionem (su exp. m. 1) P 4 nisi] sicut S quale bd ante ea P orrendis P 5 ommutescens P abriperetur (re 8. l. m. 1) R 8 cap. XXXII E deuinationii P modus P 9 conpraehendere EP 10 disererem P1 disseram b 11 ita s. I. m. 2 add. aj ista) E 13 et om. P querentem P 14 cap. XXXIII E 15 et-aliquando in mg. infer. add. m. 1 P 16 pertnrbata Ş\\1ųt E 17 aperta S 18 contra obscuris signif. in mg. add. al obscurationibus) PR 19 praenuntiata (praenun m. 1 ex figurata) E 20 mirari] rimari (ri init. in ras.) Rd cottidiana ES quottidiana P 21 sepe P 22 quemammodum PRS in fin. om. PRbd 24 est] et b 26 usus S unde] utrum b sic cum] si cll P sicfl R )

407
inusitatum in rebus acciderit siue corporalibus siue spiritalibus, causas rationemque sollicite inquirunt et sibi reddi a doctoribus flagitant.

Soleo autem, cum me quisque interrogat, uerbi gratia, quid sit catus, et respondeo "prudens uel acutus", nec ei sufficit, sed pergit quaerere, unde dictus sit catus, uicissim referre et quaerere, unde dictus sit acutus. quod nihilominus utique ignorabat, sed, quia usitatum nomen erat, patienter eius originem nesciebat; quod autem nouum insonuit auribus, parum putat nosse, quid significando ualet, nisi etiam unde dicatur exquirat. quisquis ergo ex me quaerit, unde uisa corporalibus similia in extasi adpareant, quae raro accidit animae, uicissim quaero, unde adpareant dormientibus, quae cotidie sentit anima, et nemo istuc aut non multum curat inquirere. quasi ideo minus mira sit talium natura uisorum, quia cotidiana est, aut ideo minus curanda, quia omnium est; aut si recte faciunt, qui ista non quaerunt, rectius fecerint, si nec in illa curiosi sint. ego uero multo amplius admiror multoque maxime stupeo, quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricetur imagines corporum, quae per corporis oculos uiderit, quam somniantium uel etiam in extasi uisiones. quaecumque tamen illa natura uisorum est, procul dubio corpus non est. hoc nosse cui non sufficit, unde etiam existant inquirat ab aliis; me ignorare confiteor.

Illud plane exemplorum experimentis conligi datur. sicut corporum pallor, rubor, tremor, uel etiam morbus aliquando [*]( 1 accideret P 2 causas (s fin. 8. l. m. I) P rationemquae 81 solliciti b 5 catus] catum E cautus b acutus (c ex g) P 6 querere P cautus b 7 nihil.ominus (h er.) S 8 sed quia] si que R 10 putat El nosse (n 8. l. m. 2) E ualeat Pd 11 quisquis] quis P1 uisa (a corr. m. 2) R 12 ecstasi d aupariant P1 quae (a exp. m. 1) P animo S 18 cottidie EP cottidiae S 14 istud Sbd aut non om. b 15 cottidiana EPS 17 querunt S non rectius bd 18 in om. Et ammiror PRS1 19 maxima S stupeo] istapao S facilitate] felicitate Sl 20 fabricet b uideret P 21 ecstasi d cap. XXXIIIIE 23 exsistant R inquirapt E 26 rubor (r fin. 8. I m. 1) S )

408
a corpore habet causas, aliquando ab anima — et a corpore quidem, cum uel humor suffunditur uel cibus uel aliquid aliud corporis iniectum extrinsecus; ab anima uero, cum uel timore turbatur uel pudore confunditur uel irascitur uel amat uel si quid huius modi; nec inmerito, si id, quod animat et regit, etiam cum uehementius mouetur uehementius exagitat — ita et ipsi animae, ut in ea uisa pergat, quae non ei per sensus corporis nuntiantur, sed per incorporalem substantiam, et ita . pergat, ut non discernat, utrum corpora sint an similitudines corporum, aliquando a coipore accidit, aliquando ab spiritu: et a corpore quidem siue naturali uicissitudine, ut sunt uisa somniantium — dormire quippe a corpore est homini — siue aliqua mala ualetudine sensibus perturbatis, ut, cum a phreneticis simul et corpora uidentur et uisa similia corporibus, tamquam et ipsa prae oculis adsint, aut penitus interclusis, sicut saepe male facti morbo aliquo ingrauescente praesente corpore diu absentes, deinde hominibus redditi multa se uidisse dixerunt; ab spiritu uero, cum omnino sano atque integro corpore in alienationem rapiuntur, siue ita, ut et per sensus corporis corpora uideant et in spiritu quaedam similia, quae a corporibus non discernant, siue penitus auertantur a sensibus carnis et nihil per eos omnino sentientes illa spiritali uisione habitent in similitudinibus corporum. sed cum malus in haec arripit spiritus, aut daemoniacos facit aut arrepticios aut falsos prophetas; cum autem bonus, fideles mysteria loquentes aut accedente etiam [*](1 et om. b 2 uel prim. om. Rl umor EPR 3 corpori bd 5 eiusmodi bd animat] amat PR1 6 uehementius mouetur om. b 7 ut (linea subduct. delenà. assign. uidetur) E 10 aliquande-accidit repet. del. m. 1 P abj a 1ibd 11 uicissitudine (in mg. add. aJ ualitudine) b ut] uelut (ut s. l. m. 1 addid. uidetur) S 13 ualitudine ESRS 14 freneticis EPBS 15 assint WP asint JR1 16 sepe S male factij male affecti PRbd made facti S 18 ab] a bd 19 rapiunt P 20 et pr. om. P 22 penetus P carnis] corporis b 24 cap. XXXV E demoniacos S demoniacus P daemoniacos (o fin. ex u) R 25 arrepticius P arreptios R arreptitios d J}şł:vąQprofetas E 26 bonos E misteria 8 acci- dente P accedente? S )
409
intellegentia ueros prophetas aut ad tempus, quod per eos oportet ostendi, uidentes atque narrantes.

Sed cum a corpore causa est, ut talia uisa cernantur, non ea corpus exhibet; neque enim habet eam uim, ut formet aliquid spiritale, sed sopito aut perturbato aut etiam intercluso itinere intentionis a cerebro, qua dirigitur sentiendi modus, anima ipsa, quae motu proprio cessare ab hoc opere non potest, quia per corpus non sinitur uel non plene sinitur corporalia sentire uel ad corporalia uim suae intentionis dirigere, spiritu corporalium similitudines agit aut intuetur obiectas. et si quidem ipsa eas agit, phantasiae tantum sunt, si autem obiectas intuetur, ostensiones sunt. denique cum oculi dolent uel extincti sunt, quia non est causa in sede cerebri, unde ipsa dirigitur intentio sentiendi, non fiunt huius modi uisiones, quamuis cernendis corporalibus obstaculum existat a corpore. magis enim caeci aliquid dormientes quam uigilantes uident; dormientibus quippe in cerebro consopitur uia sentiendi, quae intentionem ad oculos ducit, ideoque ipsa intentio in aliud auersa cernit uisa somniorum, tamquam species corporales adsint, ut sibi dormiens uigilare uideatur et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putet: cum autem uigilant caeci, ducitur per illa itinera intentio cernendi, quae cum ad loca uenerit oculorum non exeritur foras, sed ibi remanet, ut uigilare se sentiant potiusque esse in tenebris uigilando etiam per diem quam dormiendo siue per diem siue per noctem. nam et qui caeci non sunt, plerique [*]( 1 ueros (8. Z. m. 2 add. al uiros) E profetas E 3 cap. XXXVI E Sed om. P1 ut] aut ER talia] alia ER 4 exibet P 7 modus] motus Sbd ipsaque S 8 plene sinetur P 10 similitudinis P agit] agitata S autj ut S 11 obiectas] obtectas E eas ipsa PRbd 12 cap. XXXVII E 13 ausa (8. I. m. 2 add. af cau) E 15 cernendis (en 8. I. in ras. m. 1) P corporalibus (8. l. add. ni. 2 af ribus) E 16 magis (is add. m. 2) P 17 conscpitur 1,«. Z. m. 2 add. al I čsonitus Cspicitur) E cO sopitur b 18 ducet S 19 uersa P1 20 corporalis P adsint El 21 simili P1 intuere PRl putat b 22 ducitur P1 duci.tnr R 24 sentiat ES 25 diem (m add. m. 2) E quam ] qaaip quam (pr. quam exp. fl.. 2) R 26 qui a. I. m. 1 P )

410
patentibus oculis dormiunt nihil per eos uidentes, sed non ideo nihil uidentes. cum spiritu cernant uisa somniorum, si autem clausis oculis uigilent, neque dormientium praesto sunt uisionibus neque uigilantium. tantum tamen ualet, quod usque ad oculos eorum nec sopita nec perturbata nec interclusa peruenit a cerebro uia sentiendi et animae intentionem usque ad ipsas quamuis clausas fores corporis ducit, ut cogitentur quidem imagines corporum, sed nullo modo pro eis habeantur corporibus, quae per oculos sentiuntur.

Tantum interest, ubi fiat inpedimentum sentiendi corporalia, cum fit in corpore. si enim non fit nisi in ipsis aditibus et quasi ianuis sensuum, uelut in oculis, in auribus ceterisque sensibus corporis, sola inpeditur perceptio corporalium, non autem animae intentio in aliud sic auertitur, ut pro corporibus habeat imagines corporum; si autem causa est intus in cerebro, unde dirigantur uiae ad ea, quae foris sunt, sentienda, ipsius intentionis uasa sopiuntur uel turbantur uel intercluduntur, quibus nititur anima in ea, quae foris sunt, intuenda uel sentienda. quem nisum quoniam non amittit, tanta expressione format similia, ut imagines corporalium a corporalibus discernere non ualens, utrum in illis an in istis sit, nesciat et cum scit longe alio modo sciat, quam dum in cogitando uersantur siue occurrunt similitudines corporum: qui modus nisi ab expertis capi utcumque non potest. hinc enim erat, quod me dormiens in somnis uidere sciebam nec tamen illas corporalium rerum similitudines, quas uidebam, sic ab ipsis corporalibus discernebam, quemadmodum eas cogitantes etiam clausis oculis uel in tenebris constituti [*]( .3 presto EPS 4 ualegt E ualent P 5 intra clausa S 6 pernenit (s. J. m. 2 add. al inter) E 9 qui P1 11 enl (e s. I. m. 1) P 13 corporis] corporalibus Rbd 14 corporibus] corporibus şjç E corporalibus S 15 imaginis P cap. XXXVIII E 16 diriguntur PBSbd 17 includuntur P1 19 J sentienda in mg. add. m. 2 S uisuraj nisum (s. l. m. 2 81 uisum) P uisum b 20 expraessione PR 21 corporalibus] corporibus RSbd 23 siue] dfl b 27 quemammodum EPBS eas (linea subducta ddend. assign. uidetur) E )

411
discernere solemus. tantum ualet ipsa animi intentio utrum perducatur usque ad sensus licet clausos an in ipso cerebro, unde in haec nititur, aliqua causa existente in aliud auertatur, ut, quamuis aliquando se nouerit non corpora, sed corporum similitudines cernere uel minus erudita etiam ipsa esse corpora existimans sentiat se non ea corpore, sed spiritu uidere, longe sit tamen ab effectione, qua suo corpori praesentatur: unde se norunt et caeci. uigilare, cum similitudines corporum cogitatas a corporibus, quae uidere non possunt, certa notione discernunt.

Cum autem sano corpore nec somno sensibus consopitis aliquo occulto opere spiritali in ea uisa, quae similia sunt corporalibus, anima rapitur, non, quia modus diuersus est, ideo est etiam diuersa natura uisorum, cum et in illis causis, quae de corpore existunt, sit utique differentia et aliquando a contrario. nam phrenetici non dormiendo potius perturbatas habent sentiendi uias in capite, ut talia uideant, qualia somniantes uident, quorum dormiendo auertitur intentio a sensu uigilandi et in ea uidenda conuertitur. cum ergo illud fiat non dormiendo, hoc autem dormiendo, non tamen ea, quae uidentur, ex alio genere sunt quam ex natura spiritus, de quo uel in quo fiunt similitudines corporum. ita quamuis diuersa sit causa intentionis alienatae, quando sano corpore uigilantis occulta quadam ui spiritali anima rapitur, ut uice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu uideat, eadem tamen est natura uisorum. neque enim dici potest, cum causa in corpore est, tunc animam sine ulla [*]( 1 cap. XXXVIIII E anima PBl animę b 2 ad] ab P\' in post an 8. l. m. 1 R 3 exsistente S 4 corpora] corpore PRX 6 se om. S 7 effectione] affectione PRSbd presentatur S 8 ceci 8 9 no«*tione (ti er.) R 11 cap. XL E 12 oper.e (a er.) S uisa (a 8. 1. m. 1) P 13 modus.. (di er.) P 15 sit] sic P1 16 frenetici EPRS 19 in (i s. l. m. 1) P 20 fiat] faciat P1 hoc autem dormiendo om. P cap. XLI E 21 que R 22 similitudinis P1 simitudines 81 similitudine. (s er.) R 24 ui] uis P 25 expraessas P similitudinis P1 simitudines 81 27 anima R )

412
praesensione futurorum ex se ipsa uersare imagines corporum, sicut etiam cogitando adsolet, cum uero in ea uidenda spiritu adsumitur, diuinitus haec demonstrari, quandoquidem aperte scriptura dicit: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et iuuenes uisa uidebunt, et senes somnia somniabunt, diuinae operationi utrumque tribuens, et: angelus domini adparuit homini in somnis dicens: noli timere accipere Mariam coniugem tuam, et iterum: tolle puerum et uade in Aegyptum.

Itaque bono quidem spiritu adsumi spiritum hominis ad has uidendas imagines, nisi aliqua significent, non puto; cum uero in corpore causa est, ut in eas expressius intuendas humanus intendatur spiritus, non semper aliquid significare credendum est, sed tunc significant, cum inspirantur a demonstrante spiritu siue dormienti siue aliquid aliud ex corpore, ut a carnis sensibus alienaretur, patienti. uigilantibus etiam neque ullo morbo adflictis nec furore exagitatis occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes, quas promendo diuinarent, non solum aliud agentes, sicut Caiphas pontifex prophetauit, cum eius intentio non haberet uoluntatem prophetandi, uerum etiam id suscipientes, ut diuinandi modo aliquid dicerent, nouimus.

Nam quidam iuuenes iocando, ut fallerent, ubi peregrini iter agebant, mathematicos se esse finxerunt, ignorantes omnino, utrum duodecim signa dicerentur. qui cum hospitem suum mirari cernerent, quae dicebant, et adtestari esse [*]( 4 Ioel. 2, 28 7 Matth. 1, 20; 2, 13 19 cf. Ioh. 11, 51 ) [*]( 1 presensione S uersare om. R 2 adsolet Ets: eas solet P eas solet (e init. uocab. eas paene er.) Rbd assolet E* uero] ergo P spirituj sps Rb 3 asumitur J21 4 scribtura EP 7 homini] Ioseph bd 10 cap. XLII E adsumi ElS 11 aliqua (s. I. m. 2 add. al quid) E aliquid PRSbd 12 expraessius PR 13 humanas 81 14 a om. S 16 a om. E 19 caifas ES 20 profetauit E uolumtatem El 21 suscipientes] suspicientes E 22 cap. XLIII E 23 fallerent (n 8. I. m. 1) S 25 dicerentur] dissererentur S 26 adtestari El atestari P attestati b )

413
uerissima, audacius in plura progressi sunt. at ille adtestans ad omnia mirabatur. postremo ab eis de filii salute quaesiuit, quem diu absentem desiderabat et, quod inopinate tardaret, ne quid ei accidisset, sollicitus erat. at illi non curantes, quid post eorum abscessum ueri cognosceretur, dum tamen in praesentia laetum hominem redderent, mox profecturi responderunt saluum ac propinquantem et eo ipso die, quo haec loquebantur, esse uenturum; neque enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset eos ille redarguendos postera die sequeretur. quid multa? dum iam abire disponerent, ecce, subito adhuc eis illic positis uenit.

Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola per quandam paganorum sollemnitatem, non aliquo . spiritu adreptus, sed imitatione ludicra adrepticios aemulatus scientibus circumstantibus et spectantibus. moris enim erat, ut ante prandium peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adulescentes post prandium uellent eo more ludere, nullus prohiberetur. ille ergo inter saltandum facto sibi silentio iocabundus et ridente multitudine circumseptus ea nocte, quae inpendebat, in ea silua, quae iuxta erat, hominem a leone interemtum iri, ad cuius cadauer spectandum inlucescente die confluxuram turbam et illius sollemnitatis locum deserturam praedixit. et factum est, cum satis cunctis, qui aderant, in omnibus eius motibus claruisset hoc eum ludendo et iocando nusquam perturbata uel alienata mente dixisse ipso etiam [*]( 2 eis de] eisdg P 7 ac Et di*e P die S 8 loquebatur P1 9 redarguendo S postera die] post pridie Pb post tridie S post tridiae S 10 dispunerent P 12 cap. XLIIII E sjmphoniamcum E simphoniacum S erant (n s. l. m. 1) S 13 solemnitatem bd 14 adreptus Fl arreptus E*PMSbd; sed fortasse scribendum est: abreptus . confer. 386, 19 imitationem (m exp. m. 1) S adrepticios El arrepticios E2Pb arreptioa B arreptitios d arrepticiose multatus S 15 spectantibus] exspectantibus S 16 phanaticis EPSSb 17 adolescentes B2bd 18 sibi] siue P1 siui Pa silentio] lentio S 21 interemptum BSbd diae S 22 deserturum b 24 eum] enim (8. l. m. 2 add. al eQ) E autem 81; in mg. add. m. 2 eum S 25 alienata Sl )

414
tanto amplius mirante, quod accidit, quanto magis nosset, quo id animo atque ore protulerit.

Quonam modo haec uisa in spiritum hominis ueniant, utrum ibi primitus formentur an formata ingerantur et quadam coniunctione cernantur, ut sic hominibus angeli ostendant cogitationes suas et corporalium rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum cognitione praeformant, quemadmodum et ipsi nostras cogitationes non utique oculis, quia non corpore, sed spiritu uident, uerum hoc intersit, quod illi nostras, etiam si nolimus, nouerunt, nos autem ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus — quia sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spiritalibus modis, quemadmodum nos quibusdam interiectis obstaculis nostra corpora, ne aliorum oculis uideantur, abscondimus — et quid fiat in spiritu nostro, ut aliquando cernantur tantummodo significantes imagines sed, utrum aliquid significent, ignoretur, aliquando autem aliquid significare sentiantur, sed quid significent nesciatur, aliquando uero tamquam pleniore demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente quid significent uideat: et scire difficillimum est et, si iam sciamus, disserere atque explicare operosissimum.

Quod autem nunc insinuare satis arbitror, certum est esse spiritalem quandam naturam in nobis, ubi corporalium rerum formantur similitudines, siue cum aliquod corpus sensu corporis tangimus, et continuo formatur eius similitudo in spiritu memoriaque reconditur; siue cum absentia corpora iam nota cogitamus, ut ex eis formetur quidam spiritalis aspectus, quae iam erant in spiritu et antequam ea [*](2 id om. S 3 quonam] quoniam (s. 1. add. m. 2 at na) E spu P 5 coniunctionem R cernentur S cap. XLV E 6 simitudines 81 quas] quasi S 7 quemammodum EPRS 8 corpora EIPRI corpore S 12 quemammodum ES 16 sed scripsi: et lib. 17 sentientur b nesciagtur Ex 19 in spu b ipsa S om. P1 et mente] semente S 21 plicare P1 operosissimum est b 22 cap. XLVI E nunc RI 26 memoriaquae R reconditur (s. l. m. 2 add. al receditur) E 27 spiritalis (i fin. sup. e pos. m. 1) S 28 iam om. b )

415
cogitaremus; sine cum eorum corporum, quae non nouimus, sed tamen esse non dubitamus, similitudines non ita ut sunt illa, sed ut occurrit, intuemur; siue cum alia, quae uel non sunt uel esse nesciuntur, pro arbitrio uel opinatione cogitamus; siue unde unde neque id agentibus neque uolentibus nobis uariae formae corporalium similitudinum uersantur in animo; siue cum aliquid corporaliter acturi ea ipsa disponimus, quae in illa actione futura sunt, et omnia cogitatione antecedimus; siue iam in ipso actu, uel cum loquimur uel cum facimus, omnes corporales motus, ut exeri possint, praeueniuntur similitudinibus suis intus in spiritu: neque enim ulla uel breuissima syllaba in ordine suo nisi prospecta sonuisset; sine cum a dormientibus somnia uidentur uel nihil uel aliquid significantia; siue cum ualetudine corporali turbatis intrinsecus itineribus sentiendi imagines corporum spiritus ueris corporibus ita miscet, ut internosci uel uix possint uel omnino non possint et aut significent aliquid aut sine ulla significatione oboriantur; siue prorsus ingrauescente aliquo morbo uel dolore corporis et intercludente intus uias, quibus animae, ut per carnem sentiret, exerebatur ac nitebatur intentio, altius quam somno absentato spiritu corporalium rerum existunt aut monstrantur imagines uel significantes aliquid uel sine ulla significatione adparentes; siue nulla ex corpore causa existente, sed adsumente atque rapiente aliquo spiritu tollitur anima in huius modi uidendas similitudines corporum, miscens eis uisa corporalia, cum simul etiam corporis sensibus utitur; siue ita spiritu adsumente alienatur ab omni corporis sensu et auertitur, ut solis similitudinibus corporum spiritali uisione teneatur, ubi nescio utrum possint aliqua nihil significantia uideri. [*]( 8 intuepimur (t 8. I. pos. et ni exp. m. 2) P 5 unde ljIų4ę E om. b 9 actu. (i er.) R 10 eiseri BSd praeueniuntur] preueniuntur P quae preueniuntur b 12 sillaba S perspecta b 14 ualitudine PltSb 16 omnino (s. I. m. 2 add. at bus) E 18 aboriantur S prorsus (8. I. m. 2 i pocius) jR 20 nitebatur] intelligebatur b alitius R 21 absenato E exsistunt P, (s. 1. m. 2 add. at Cstant) E 23 sistente Pl exsistente R 24 adque El 25 cap. XLVII E 27 assumente PBSb )

416

Haec igitur natura spiritalis, in qua non corpora, sed corporum similitudines exprimuntur, inferioris generis uisiones habet quam illud mentis atque intellegentiae lumen, quo et ista inferiora diiudicantur et ea cernuntur, quae neque sunt corpora nec ullas gerunt formas similes corporum, uelut ipsa mens et omnis animae adfectio bona, cui contraria sunt eius uitia, quae recte culpantur atque damnantur in hominibus. quo enim alio modo ipse intellectus nisi intellegendo conspicitur? ita et caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et cetera huius modi, quibus propinquatur deo, et ipse deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.

Quamquam itaque in eadem anima fiant uisiones, siue quae sentiuntur per corpus, sicut hoc corporeum caelum et terra et quaecumque in eis nota esse possunt, quemadmodum possunt, siue quae spiritu uidentur similia corporum, de quibus multa iam diximus, sine cum mente intelleguntur, quae nec corpora sunt nec similitudines corporum, habent utique ordinem suum et est aliud alio praecellentius. praestantior est enim uisio spiritalis quam corporalis et rursus praestantior intellectualis quam spiritalis. corporalis enim sine spiritali esse non potest, quandoquidem momento eodem, quo corpus sensu corporis tangitur, fit etiam in animo tale aliquid, non quod hoc sit, sed quod simile sit: quod si non fieret, nec sensus ille esset, quo ea, quae extrinsecus adiacent, sentiuntur. neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo uelut nuntio utitur ad formandum in se ipsa, quod extrinsecus nuntiatur. non potest itaque fieri uisio corporalis, nisi etiam spiritalis simul [*]( 9 Gal. 6, 22. 28 11 cf. Rom. 11, 36, ) [*]( 1 cap. XLVIII E 3 adque El 4 inferior\'] adiudicantar P 6 eorpora R1 nec] neque Mbd 7 hominibus (s. l. m. » add. at ne) E 9 cap. XLVIIII E 11 propinquatus El 12 per qafi in ras. P 14 et ante terra om. Bbd 15 quemarnmodura EP quaem ammodum B 16 que S 17 intellegantur S 19 aliut alio P prestantior ES 20 quam corporalis rcpetitum del. м. 2 R prestantior E iatellectualis (s. I. add. m. 2 al intellegibilis) E 26 uelud 81 )

417
fiat; sed non discernitur, nisi cum fuerit sensus ablatus a corpore, ut id, quod per corpus uidebatur, inueniatur in spiritu. at uero spiritalis uisio etiam sine corporali fieri potest, cum absentium corporum similitudines in spiritu adparent et finguntur multae pro arbitrio uel praeter arbitrium demonstrantur. item spiritalis uisio indiget intellectuali, ut diiudicetur, intellectualis autem ista spiritali inferiore non indiget. ac per hoc spiritali corporalis, intellectuali autem utraque subiecta est. cum ergo legimus: spiritalis omnia diiudicat, ipse autem a nemine diiudicatur, non secundum spiritum, a quo mens discernitur, sicut illud quod dictum est: orabo spiritu, orabo et mente, sed ei ilia notione debemus accipere, qua dictum est: reno namini autem spiritu mentis uestrae. iam enim supra docuimus alio modo et ipsam mentem spiritum dici, secundum quam spiritalis omnia diiudicat. quapropter non absurde neque inconuenienter arbitror spiritalem uisionem inter intellectualem et corporalem tamquam medietatem quandam obtinere. puto enim non incongruenter medium dici, quod corpus quidem non est, sed simile est corporis, inter illud, quod uere corpus est, et illud, quod nec corpus est nec simile corporis.

Inluditur autem anima similitudinibus rerum non . earum uitio, sed opinionis suae, cum adprobat quae similia sunt pro his, quibus similia sunt, ab intellegentia deficiens. fallitur ergo in uisione corporali, cum in ipsis corporibus fieri putat, quod fit in corporis sensibus — sicut nauigantibus uidentur in terra moueri quae stant et intuentibus caelum stare sidera, quae mouentur, et diuaricatis radiis oculorum duae lucernae species adparere et in aqua remus infractus [*]( 9 I Cor. 2, 15 11 I Cor. 14, 15 13 Ephes. 4, 28 ) [*]( 2 inuenie.atur R 5 preter PS 6 intellectuali (ali in ras. m. 2) R ut (t corr. m. 2) R 9 subnecta El diiudicat] iudicat Rbd 10 ęţ ipse E 12 notione] notitione P natione Sl narratione 82 13 qua 2?1 18 optineret E 20 corpori b inter-corporis add. m. 1 in mg. inf. P illut 81 21 corpori b 22 a similitudinibus E 23 aprobat ES 24 his] iis d 25 uisionem R 28 sideraque 81 29 speties R infractis Rl ) [*]( XXVIII. Aug. leCI. III pari 1. ) [*]( 27 )

418
et multa huius modi — aut cum putat hoc esse, quod similiter coloratum est uel similiter sonat uel olet uel sapit uel tangitur — hinc enim et medicamentum aliquod ceratum coctum in caccabo putatur legumen et sonitus transeuntis uehiculi putatur ex tonitru et, si nullis aliis sensibus exploretur, sed soli adiaceat olfactui, citrium putatur herba, quae uocatur apiaria, et cibus aliquo dulciculo suco adfectus putatur melle conditus et ignotus anulus contrectatus in tenebris putatur aureus, cum sit aereus uel argenteus — aut cum repentinis inopinatisque corporalibus uisis anima turbata uel in somnis uidere se putat uel aliquo eius modi spiritali uiso adfici: unde in omnibus corporalibus uisis et aliorum sensuum. contestatio et maxime ipsius mentis atque rationis adhibetur, ut, quod in hoc rerum genere uerum est, inueniatur quantum inueniri potest. in uisione autem spiritali, id est in corporum similitudinibus, quae spiritu uidentur, fallitur anima, cum ea, quae sic uidet, ipsa corpora esse arbitratur uel, quod sibi suspicione falsaque coniectura finxerit, hoc etiam in corporibus putat, quae non uisa coniectat. at uero in illis intellectualibus uisis non fallitur. aut enim intellegit, et uerum est; aut, si uerum non est, non intellegit: unde aliud est in his errare, quae uidet, aliud ideo errare, quia non uidet.

Quapropter cum rapitur anima in ea uisa, quae spiritu cernuntur similia corporalibus, ita ut omnino a sensibus corporis auertatur amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte, iam diuinae admonitionis est et adiutorii, ut se non corpora, sed uisa corporum similia spiritaliter nouerit cernere, sicuti qui se in somnis uidere, etiam antequam [*]( 1 putat] putat aliquid bd hac Sl, in mg. hoc 3 post coctum er. est & in R cacabo Rbd 5 tonitruo Rbd 7 succo PSbd 8 annulus bd 9 aut argenteus JRSbd inopinatisqu.e S 10 uideri S 11 aliqua S huiusmodi d uiso] uisione S afficit P affici* R 12 maximae SS 15 similitudinibus (ni 8. l. m. 1) R 17 quid R su.spicione (b er.) R falsaquiie (a exp. m. 1) P 18 contectura P 22 errare om. R 26 mortaet E ammonitionis EPRS 28 qui] qua» (e er.) Rl quae bd se om. b )

419
euigilent, sciunt. ibi si etiam uidentur futura, ita ut omnino futura noscantur, quorum imagines praesentes uidentur siue ipsa hominis mente diuinitus adiuta siue aliquo inter ipsa uisa quid significent exponente, sicut in Apocalypsi Iohanni exponebatur, magna reuelatio est, etiamsi forte ignoret ille, cui haec demonstrantur, utrum e corpore exierit an adhuc sit in corpore, sed spiritu a sensibus corporis alienato ista uideat; potest enim sic raptus id ignorare, si ei et hoc non ostendatur.

Porro autem, si quemadmodum raptus est a sensibus corporis, ut esset in istis similitudinibus corporum, quae spiritu uidentur, ita et ab ipsis rapiatur ut in illam quasi regionem intellectualium uel intellegibilium subuehatur, ubi sine ulla corporis similitudine perspicua ueritas cernitur, nullis opinionum falsarum nebulis offuscatur, ibi uirtutes animae non sunt operosae ac laboriosae; neque enim opere temperantiae libido frenatur aut opere fortitudinis tolerantur aduersa aut opere iustitiae iniqua puniuntur aut opere prudentiae mala deuitantur. una ibi et tota uirtus est amare quod uideas et summa felicitas habere quod amas. ibi enim beata uita in fonte suo bibitur, unde aspergitur aliquid huic humanae uitae, ut in temtationibus huius saeculi temperanter, fortiter, iuste prudenterque uiuatur. propter illud quippe adipiscendum, ubi secura quies erit et ineffabilis uisio ueritatis, labor suscipitur [*]( 4 cf. Apoc. 1, 10 sqq. ) [*]( 2 noscantur (a sup. u scr. m. 1) S presentes R 4 apocalipsi FRS iohannis PR ioanni bd 6 reuellatio P 6 e] ex b 10 quemammodum PS quem ammodum R 12 ipsis (s fin. add. m. 2) R 13 intellegiuiliQ P subueatur ESt subueheatar P ubi] Ibi (post subuehatur enim (.) distinctum est) b 14 prespicua S 15 obfuscatur S2 obfusciitur b 16 operose S laboriose S cap. LII E operae E liuido P 17 operae E operae E 18 operae E male S diuitantur S 19 ibi (i init. ex u) E 21 uiuitur El unde] inde Rbd 22 ternperani. (~ add. m. 2) B fortiter (i ex e m. 1) E iustae Pl ) [*]( 27* )

420
et continendi a uoluptate et sustinendi aduersitates et subueniendi indigentibus et resistendi decipientibus. ibi uidetur claritas domini non per uisionem significantem siue corporalem, sicut uisa est in monte Sina, siue spiritalem, sicut uidit Esaias uel Iohannes in Apocalypsi, sed per speciem non per aenigmata, quantum eam capere humana mens potest, secundum adsumentis dei gratiam, ut os ad os loquatur deus ei quem dignum tali conloquio fecerit, non os corporis, sed mentis, sicut intellegendum arbitror, quod de Moyse scriptum est.