De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. ecce nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit; concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet. et iustam esse sententiam, qua punita est, quae uoluntate. non necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilominus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis. uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt. habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus inpleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget. quanto minus iniquitate peruersi!
Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet, quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam, quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc est enim dicere: melius non esset, qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam [*](1 utiles] illi m. 2 correx. ex utiles JR 2 amnionendisque jE*PS 4 cap. VI E 5 esse om. s 6 concidant P 7 possit b uellet b 10 creaturam] naturam Rlbd 13 rectaeque H 14 praue P delectationis (ta 8. I. m. 1) S cohibicione R 15 quur El PR 16 parati erant] parauerant Bxb 18 utraipque (m exp. m. 1) E 21 praestiti Rl minime P 24 peruersi om. S 26 corrigi JS1 corripi 225 27 quaem Rl praesciebat (prae a. I. m. 1) S 28 damnare PRl esset] esse PBbd )
Nimis itaque inportune dicitur: non essent, quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi, in quibus uindictae iustitiam demonstraret.
Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequitas iure praedicatur? -
At enim: si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent, sed boni infructuose, mali autem inpune non essent et in eo ipso. aliis utiles essent! sed praesciebat, quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. cur ergo eos creauit, quos tales futuros esse praesciebat? quia, sicut praeuidit, quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret, unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent illum de se laudabiliter operantem inuenirent. a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.
Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. posset plane. cur ergo [*]( 14 cf. de ciuit. dei lib. XXIII ) [*]( 1 itaqu.e (a er.) P importune P1 2 beneficentiam Sd 3 hii (pr. i m. 2 a. l.) E iustitiae uindictam E 5 cap. VII E quur PS utrique] utri.que (s er.) R utrisque (u init. s. l. m. 1) S 6 aequitas (in mg. add. m. 2 al lenitas) P aequabilitas Eug iurae P 7 essent (es 8. l. add. m. 1) S 8 boni (i ex e m. 1) S 9 infructuosae EB2 infructuos*e P ipso s. t. m. 1 S 10 non essent b post praesciebat add. inquiunt S quid b 13 quur PR 14 sic] sicut B1 15 malis factis] malefactis Eug Knoll 187, 8 17 quo] quod EPS1 quidquid E1 quid:qllid (alt. quid in ras.) R culpauiliter P 18 habent E1 19 uolumtate P et pr. om. S 20 iustam (s. l. m. 2 ai iuxta) E poenam (sup. am add. §) S adminiculum E1 amminiculum PH ftminiculum P 22 inquid BIB1 inquiunt B2bd 23 quur PJ2 )
Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant, quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quia Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet? uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines, ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat inponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplum ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique . sed cum eos uitiis propriis malos [*]( 1 of. Rom. 12, 3 ) [*]( 2 puto (u sup. y) E tamen] autem PJtSbd 3 rationabilem RlEug. 4 cabet El caruet PB1 5 utique (u 8. I. m. 1) R 6 malos P1 d3 8. I. m. 1 S omnipotens om. PRSbdEug. 7 iniquitatem B1 infigeret E inflegeret P 8 nullo EBS 9 suplicii E supplicia P1 11 numeros PlRt 18 quo] quod E obsorduerunt E sic absurduerunt S 14 contemptionis (corr. m. t) S 15 audeant P 16 iudeos B1 hereticus EPBS 17 cottidie E cottidiae PlS 18 inquen sitionemque P yolunt (corr. m. 1) S 20 commonitio P 21 exemplo bdEug. ceteri (i sup. ę poa. m. 1) P 22 pernecies S pernities R num] numquid b 23 maliciae R miliciae S illorum] eorum Sbd 25 propriis uitiis S molos P )
Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius! praeuidet bonos futuros et creat, praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque subplicio a superbiae atque inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et adnuntianda parabantur?
Si autem quaeritur, cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis, [*](8 Ps. 110, 2 ) [*](1 utilitati? (8 exp. m. 1) PB 2 ita creauit b 3 proficeregt (nt exp. m. 1) E 4 prodessent RSbd procUessent (e er.) P bone Pl est actum PRbd 5 certi S ille genere Pl sunt] sint Eug quisquis om. S 6 sit] sic b 9 creat-creat om. P1; in mg. adnot. est: al. prębetj manu rec. suppl. est 10 preuens P bonis praebens S 11 munera Eug numerum S; sed in mg. add. munerum 12 fin. instae P 13 malitiaip E 14 nec-consnlens 8. I. m. 1 S 15 etiam] nec etiam b paenis P quur P 16 prodendum] prouidendum R probandum bd 17 auperbta (i er.) S 18 proprie E suoquoque (quo 8. I. add. m. 1) S 19 foetu ER faetu S supuiae P 21 putabantur S 22 cap. VIII E quur El cur add. m. rec. P 23 signifandi E1 24 admoneat El scribtura EP tantae 81) -
Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidam haeretici, offensi molestia malae uoluntatis eius, alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum ei dare principium, quod sit contra deum. non enim ualent intellegere omne, quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo deo uero, a quo omne bonum est, esse non posse, malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo, atque ita factum esse, ut rationalis creaturae spiritus sua [*](10 cf. Gen. 1, 20-26 16 cf. Matth. 8, 32 ) [*]( 1 a-gens S prophaetando R 2 iam add. m. rec. P quod PBSbd aliquid om. S 3 nostram] nostram aliquid S accideret PJ21 4 nisi (si 8. I. m. 1) B num] fi S 5 committebatnr El 6 ei] dei Eug. eius S 7 diabulos P 8 autem om. 81 ac perdenda add m. rec. P 9 ad 8. l. m. 1 S humilanda E siue] ac S 10 itaque] igitur S 11 bestias et serpentes PRSbdEug. 12 habent S inrationabilem S\'lFug. 13 sibi malae P 14 legi b 15 serpenti Rl aliquid] mali quid Rlb 16 doemonia S porcus Rl 17 cap. VIIII E 18 quidam (a eas e m. 1) S heretici E male EPS 22 deo om. Eug Knoll 190, 3 uero deo bd 24 inordinatge E inferiora (ra add: m. rec.) P superioribus (rio s. l. m. 1) S preponendo PS )
In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam, quid de diabolo dicendum sit. primo, utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est inuidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidentia uero sit odium felicitatis alienae, . quid unde nascatur satis in promtu est. amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est. [*]( 4 aereum Rib 5 demonum R 9 uoluptate S 10 diximus multa PRd dixerimus!! 11 cap. X E 12 scribturam EP diabulo (di 8. l. m. 1) R primum Eug. 13 adstiterit 81 15 fueript (n exp. m. 1) S 16 ipsę.e (exp. m. 1) S et ipsi P iustus] iustus dl R et pariter beatus in mg. P 17 causum E 18 autem] haec Hlb 19 praecedet SBl causaip E superuiendi E1 20 inuidia] inuidentia b om. E1 superuia P cap. XI E superuia P 21 amor sit S inuidia SRbdEug. 22 felicitatis (ti 8. 1. m. 1) S alinę P promtu E1 promptu Rbd promtum PSl 24 pr. coequentur (pr. e s. I. m. 1) E quoaequantur PR cQęquantur b 25 non s. I. m. 1 S coequetur E quoaequetur JR superuiendo P igitur in ras. m. 1 E quisque S )