De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo [*]( 24 Gen. 3, 16 ) [*]() [*](1 debet ei bd scribtoris EP narrationis quae PB ueritas. Ne sine illani S 2 dictum El dicta B fuisset E dubitemus fuisse S cap. XXXVIII E 3 uerba] uerba sola PRbd suunt E et hęc b 4 sunt 8. I. m. 1 B uere est dictum b 5 esse] est PBSd om. b 6 intellectu S relinquntur E1 relincuntur 81 relinquentur PRb propriae PlS an] ac 81 liguratae E 8 quur ElPB 9 id (d in n mut. m. n E in om. ES 10 diabolum E1 11 ac] et b supernie P 12 nunc-figuratum est om. S 14 his] in his E2Psd 15 temtatur P futurus] pjrgfuturus E profuturus P 16 csepit S 19 duobus] diabolusP1 manicheos EPBS aeditistf genisiJJ 21 adaeritiS1 22 aliud tendit quam b 23 aduertenda est b 24 Et ęjţ iųţęT J11QĮięTęJ11 mulieri dixit (del. m. I) P multiplicans om. EP ) [*](24* )
Dixit ergo et ad uirum eius: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae tuae. spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia terra es, et in terram ibis. hos esse in terra labores humani generis quis ignorat? et quia non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat teneretur, non est utique dubitandum; ac per hoc etiam proprie uerba haec primitus accipere ne pigeat. seruanda . tamen est et expectanda significatio prophetiae, quam maxime hic intuetur dei loquentis intentio. neque enim frustra et ipse Adam miro quodam instinctu tunc uocauit nomen mulieris suae "Uitam", subiciens etiam: quoniam ista est mater omnium uiuentium. nam et haec non scriptoris narrantis uel adfirmantis, sed ipsius primi hominis uerba intellegenda sunt, ut diceret: quoniam haec est mater omnium uiuentium, tamquam nominis a se inpositi causam inferens, cur eam uocauerit "Uitam".