De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. tota ista sententia figurata est nec aliud [*]( 6 Gen. 3, 13 11 Ps. 40, 5 13 cf. Ps. 128, 4 19 Gen. 3, 14. 15 ) [*]( 1 cum] tamen b sini P uelent P 2 inquid 81 B 4 ędi S 6 cap. XXXVII E 7 manducaui (ca 8. l. m. 1) P 10 eierci*»tus (ta er.) R exercitatus PSbd 12 quoniam] quia Sbd 13 sic (c s. I. m. I) P 14 restabat P mortis PRSbd omnes P 15 contrictio P contribio R opportuno Ebd 16 hi quos (hi 8. I. m. 2) R praesummere R1 presumere S 17 inquid S 19 serpenti (i sup. e m. 1) P 20 ante hoc add. tu E2PRSd peccoribus S 24 inter ante mulierem om. PRSbd fin. inter om. Rbd 25 eius (corr. m. 1 ex illius) E illius bd ipse PS seruauit EP 26 sententiaip (m exp. m. 1) P )

371
ei debet scriptoris fides narrationisque ueritas, nisi ne illam dictam fuisse dubitemus. quod enim positum est: et dixit dominus deus serpenti, uerba scribentis sunt; haec exigenda sunt per proprietatem. hoc ergo uerum est dictum esse serpenti. iam cetera uerba dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur, utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio uoluminis huius nostri praelocuti sumus. proinde quod serpens, cur hoc fecerit, non est interrogatus, potest uideri, quod non ipse utique id in sua natura et uoluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum et in illo fuerat operatus, qui iam ex peccato inpetatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat sempiterno. nunc ergo quod serpenti dicitur et ad eum, qui per serpentem operatus est, utique refertur, procul dubio figuratum est; nam his uerbis temtator ille describitur, qualis generi humano futurus esset, quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in diabolum est tamquam in serpentem prolata sententia. haec itaque uerba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in illis duobus aduersus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum potuimus, disseruimus et, si quid diligentius et congruentius alias potuerimus, deus aderit, ut efficiamus; nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus nullo exigente auertenda est.

Et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo [*]( 24 Gen. 3, 16 ) [*]() [*](1 debet ei bd scribtoris EP narrationis quae PB ueritas. Ne sine illani S 2 dictum El dicta B fuisset E dubitemus fuisse S cap. XXXVIII E 3 uerba] uerba sola PRbd suunt E et hęc b 4 sunt 8. I. m. 1 B uere est dictum b 5 esse] est PBSd om. b 6 intellectu S relinquntur E1 relincuntur 81 relinquentur PRb propriae PlS an] ac 81 liguratae E 8 quur ElPB 9 id (d in n mut. m. n E in om. ES 10 diabolum E1 11 ac] et b supernie P 12 nunc-figuratum est om. S 14 his] in his E2Psd 15 temtatur P futurus] pjrgfuturus E profuturus P 16 csepit S 19 duobus] diabolusP1 manicheos EPBS aeditistf genisiJJ 21 adaeritiS1 22 aliud tendit quam b 23 aduertenda est b 24 Et ęjţ iųţęT J11QĮięTęJ11 mulieri dixit (del. m. I) P multiplicans om. EP ) [*](24* )

372
tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. haec quoque in mulierem dei uerba figurate ac prophetice multo commodius intelleguntur. uerum tamen. quia nondum pepererat femina nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quae illa praecepti transgressione concepta est, animalibus quidem etiam tunc membris, sed si homo non peccasset, non utique morituris et alio quodam statu feliciore uicturis, donec post uitam bene gestam in melius mutari mererentur, sicut iam supra pluribus locis insinuauimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae, nisi quia id, quod dictum est: et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur, uidendum est, quemadmodum proprie possit accipi. neque enim et ante peccatum aliter factam fuisse decet credere mulierem, nisi ut uir ei dominaretur et ad eum ipsa seruiendo conuerteretur. sed recte accipi potest hanc seruitutem significatam, quae cuiusdam condicionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis seruitus, qua homines hominibus postea serui esse coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. dixit quidem apostolus: per caritatem seruite inuicem; sed nequaquam diceret: inuicem dominamini. possunt itaque coniuges per caritatem seruire inuicem; sed mulierem non permittit apostolus dominari in uirum. hoc enim uiro potius sententia dei detulit et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed culpa: quod tamen nisi seruetur, deprauabitur amplius natura et augebitur culpa. [*]( 21 Gal. 5, 13 24 cf. I Tim. 2, 12 ) [*]( 3 figuratae EP2 4 propheticae E propheticae PlS b faemina PS 6 praecepti Pl 7 si ex hi JR 9 feliciori S 11 poenae P pena S littere 22 13 tui dominabitur] tibi dominabitur ES dominabitur tui P2Rbd 14 quemammodum EP propriae PlS lo facta El 16 uerteretur b 18 conditionis Sbd 19 seruitus] dixit in adam Pl qua om. P1 hominebus P1 esse serui PRbd 20 coeperint b repperiatur EPR repperi S 21 apostolos Pl seruite (t sup. r m. 1) S 22 diceret (in mg. m 1 diieratj S \'J4 sententiamR sentia P1 dei sententia bd 26 deprababiturP )

373

Dixit ergo et ad uirum eius: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae tuae. spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia terra es, et in terram ibis. hos esse in terra labores humani generis quis ignorat? et quia non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat teneretur, non est utique dubitandum; ac per hoc etiam proprie uerba haec primitus accipere ne pigeat. seruanda . tamen est et expectanda significatio prophetiae, quam maxime hic intuetur dei loquentis intentio. neque enim frustra et ipse Adam miro quodam instinctu tunc uocauit nomen mulieris suae "Uitam", subiciens etiam: quoniam ista est mater omnium uiuentium. nam et haec non scriptoris narrantis uel adfirmantis, sed ipsius primi hominis uerba intellegenda sunt, ut diceret: quoniam haec est mater omnium uiuentium, tamquam nominis a se inpositi causam inferens, cur eam uocauerit "Uitam".

Et fecit dominus deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum, sicut illa, quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. hoc enim, quod saepe dixi nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta [*](1 Gen. 3, 17-19 15 Gen. 3, 20 21 Gen. 3, 21 ) [*](1 cap. XXXVIIII E et om. b 2 preceram P preceperam 5 3 aedere S 5 tribulos (bu in bo m. 1) E edet] det Bl germinabit b faenum E foenum SJR 6 reuertaris S 7 sumptus WBSbd 8 humano generi S 11 propriae P18 12 profetiae E maxime R 18 loquentes Pl neque in ras. m. 2 R 14 miro] maiori b tunc] nunc ES non P1 16 scribtoris EP 17 adfinpjrmantis (mir exp. m. 1) E 18 haec om. S 19 nomines P1 20 quur PR 22 tonicas 81 pellicias EPRS 25 sepe PltS sepius J>2BS 26 propriae SS om. P )

374
esse quae facta sunt et dicta esse quae dicta sunt. sicut autem in factis quaeritur, quid factum sit et quid significet, ita in uerbis, et quid dictum sit et quid significet. siue enim figurate siue proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum.

Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est, quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: et eritis sicut dii, ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei, non tam huic insultantis quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. factus est, inquit, tamquam unus ex nobis in cognoscendo -bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus, qualis fieri uoluit, sed nec illud, quod factus fuerat, conseruauit?

Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso [*]( 6 Gen. 3, 22 11 Gen. 1, 26 12 Ioh. 14, 23 23 Gen. 3, 22. 23 ) [*]( 1 et] et ea (ea add. m. 2) M 3 et post uerbis om. PRxb 4 figurat.e E propriae PlSSl 6 cap. XL E Hinc extorpit Eugippius ed. Knoll 221, 12-223, 5 8 quolibet P1 et om. PBl sit (t ex d) B 9 quodj et quod b 11 hominem ad imaginem nostram 8 12 patre] de patre PRbd aput El 14 concupierit P et eritis S: eritis EPRbdEug; sed cf. 332, 21 15 die Pl di Eug. 17 superbiam El superuiant P 18 conscribta EtP inquid PSI tamquam] quasi Eug. 19 cognoscendum P 22 conseruabit E1 23 cap. XLI E aliquando (ali 0. l. m. 1) B 24 aedat 8 25 illtujl (corr. m. 1) S )

375
uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum est. alienatus enim a uita non solum quam fuerat, si praeceptum seruasset, cum angelis accepturus, sed ab illa etiam, quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae . siue quod ei ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis ex re uisibili, uirtute inuisibili, siue quod in eo esset et sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae, alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri.

Et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit Cherubin et flammeam romphaeam, quae uertitur, custodire uiam ligni uitae. hoc per caelestes utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia: non tamen frustra factum esse nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso non est utique dubitandum._

Non autem ignoro quibusdam esse uisum festinatione praeuertisse illos homines adpetitum scientiae boni et mali et inmaturo tempore percipere uoluisse, quod eis dilatum [*]( 13 Gen. 8, 24 16 Gen. 8, 24 ) [*]( 1 sumptus E*PBSbd 6 illi om. P 7 ipse om. Eug. 8 inuisibilis S et om. Eug 9 alienatus S 11 aeclesia E sacramento S 12 uisibilibus (sup. bus add. m. 1%) S aeclesiastica E 14 sed tamen factum om. Eug. 16 significatur b habitare P 17 cerubin E cherubim Eug d romfeam E rompheam PS rumphaeam R 18 lignum jB 21 qui Ex 22 paradiso spiritali PRSbd paradiso om. E non est] praesentia (8. I. m. 2 add. al paradiso. non est) E 24 cap. XLII E autem] tamen Bb 25 prMuertisse (sic corr. m. 1; m. 2 8 I. add. ai pręuertisse) E peruertisse b )

376
oportunius seruabatur idque egisse temtatorem, ut praecerpendo, quod nondum talibus congruebat, offenderent deum et ab eius rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati, ad quam si suo tempore, sicut deus uolebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. hoc, si forte lignum illud non ad proprietatem ut uerum lignum et uera poma eius, sed ad figuram uelint accipere, habeat exitum aliquem rectae fidei ueritatique probabilem.

Uisum est et quibusdam duos illos primos homines nuptias suas fuisse furatos et ante mixtos esse concubitu, quam eos qui creauerat copulasset: quam rem nomine ligni fuisse significatam, unde prohibiti erant, donec oportuno tempore iungerentur. quasi uero in ea aetate facti esse credendi sunt, ut expectanda esset maturitas pubertatis, aut non illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset, cum autem non potuisset, non utique fieret; nisi forte sponsa erat a patre tradenda et expectanda erat uotorum sollemnitas et conuiuii celebritas et dotis aestimatio et conscriptio tabularum. ridiculum istuc est; praeter quod a rerum gestarum proprietate discedit, quam suscepimus adserendam et, quantum deus donave uoluit, adseruimus.

Illud magis mouet, si iam spiritalis erat Adam, quamuis mente, non corpore, quomodo credere potuerit, quod per serpentem dictum est, ideo deum prohibuisse, ne fructu ligni illius uescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dinoscentiam boni et mali, tamquam hoc tantum bonum creaturae suae creator inuiderit . hoc mirum [*]( 1 opportunius Ebd procerpendo S praeoccupando bd 2 offendere R 4 accedere P 5 per lignum b 6 pomma JR 7 habeant E2PB recte EPRS ueritate quae P 9 cap. XLIII E 10 furatos] futuros b esse om. b 12 prohibeti P proibiti R opportuno E opportuno bd 13 facti] inperfecti S sint Rd 14 puberta§tis (s exp. m. 1) P 18 extimatio E estimatio PS conscribtio EP 19 istud RSbd preter S 20 discedat b 22 Hinc excerpit Eugippim ed. Knoll p. 223, 10-225, 15) cap. XLIIII E 24 fructi E fructum Eug 25 fecissent (nt 8. I. m. 1) E 26 dignoscentiam bd hoc] hiR S 27 tantum] totum b inuiderint P )

377
si homo spiritali mente praeditus credere potuisset. an quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parui intellectus esset et adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis uiueret, et hoc est, quod ei apostolus non tribuit imaginem dei? sic enim ait: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei; mulier autem gloria uiri est, non quo mens feminae eandem imaginem capere non possit, cum in illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam, sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat, quod fit in agnitione dei et uiro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura neque enim frustra et illud, quod apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eua. et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeruaricatione facta est, id est ut per illam etiam uir praeuaricaretur. nam et ipsum dicit praeuaricatorem, ubi ait: in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri, seductum tamen negat. nam et interrogatus non ait: mulier, quam dedisti mecum, seduxit me, et manducaui, sed, ipsa mihi, inquit, dedit a ligno, et manducaui; illa uero, serpens, inquit, seduxit me.

Ita Salomon, uir tantae sapientiae, numquidnam credendum est, quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non ualuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat atque defluebat, mortiferas delicias [*]( 6 I Cor. 11, 7 9 cf. Gal. 8, 27. 28 13 I Tim. 2, 13. 14 16 Rom. 5, 14 22 cf. III Reg. 11, 4 ) [*]( 2 crede P1 propteria JP1 adita EaP1 3 et om. Eug. 8 quof quod Rd eadem P 9 in om. Eug. 11 agnitionem PR 12 et] efft Rbd quod om. PlSEug. ait om. S 18 eoa 8 15 est om. P preaaricaretur S 16 preuaricatorem S 17 similitudine Eug 20 mihi post dedit legitwr in Eug 21 inquid P om. S 22 tante S nunquidnS b credendos 8 23 aliquid 59 fr]iq?i4 utilitatis (m. 1 exp.) P 24 amore PS 25 eualuit PRbdEug non om. Eug faciendum] faciendum minime Eug. 26 fluebat S diffluebat d )

378
contristaret. ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducauit eique dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat posse sine suo solacio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia, non quidem carnis uictus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam beniuolentia, qua pleramqe fit, ut offendatur deus, ne homo ex amico fiat inimicus: quod eum facere non debuisse diuinae sententiae iustus exitus indicauit.

Ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. hanc autem proprie seductionem appellauit apostolus, qua id, quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut deos futuros, tamquam eis diuinitatem inuideret, qui eos homines fecerat. sed etiam si uirum propter aliquam mentis . elationem, quae deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitauit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem uideret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea, quae superius tractauimus, non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse, quod eos deus ab esca illius ligni inuidendo uetuisset. sed quid plura? persuasum est illud peccatum, sicut persuaderi talibus posset; conscriptum est autem, sicut legi ab omnibus oporteret, etsi a paucis haec intellegerentur, sicut oporteret. [*]( 2 muliere 81 3 contristari b solatio ItSbd 4 illam S 5 non. B 7 ueninolentia El beneuolentia Sbd 8 non facere Eug 9 debuisse om. Eug diuine P 10 quodam modo b 12 post seduci sequttur; in illo modo quo illa (illam B) potuit in Bbd, in P add. haec uerba m. rec. propriae PlSG 18 apoatulos Pl quia S it 81 eaae Sl 20 acceptaqi E eam E 21 q; J21 22 preditus 8 24 illum E 25 con- Icribtum El omnibrs] hominibus EPS 26 pr. oportet P Expl lib undecimus incipiunt capitula libri duodecimi fol.183 EElplicit liberXl (Utt. maio rubr.) fol. 303 P Explic lib undecirti aureli augustini jncip lib duo- deciih fol. 215h BExprcit liberundetfim\' (litt. maio atr.).Incipit lib duodecim\' (litt. rubric.) pag. 309 S Explicit \'XI\' Incipit liber duodecimus fol. lOJi* C )

379
LIBER DUODECIMUS.

Ab exordio scripturae sanctae, quae inscribitur Genesis, donec homo primus de paradiso dimissus est, undecim libris siue adserendo atque defendendo, quae certa nobis sunt, siue inquirendo, arbitrando, ambigendo de incertis, quae potuimus et sicut potuimus, disseruimus atque conscripsimus, non tam praescribentes de rebus obscuris unicuique quid sentiat, quam nos docendos in quibus dubitauimus ostendentes temeritatemque adfirmandi amouentes a lectore, ubi non ualuimus praebere scientiae firmitatem. iste autem duodecimus liber ea iam cura expeditus, qua nos pertractandus textus sacrarum litterarum occupabat, liberius atque prolixius uersabit de paradiso quaestionem, ne putemur euitasse, quod uidetur apostolus in tertio caelo insinuare paradisum, ubi ait: scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum . et scio eius modi hominem, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, quia raptus est in paradisum et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui.

In his uerbis primum quaeri solet, quid dicat tertium caelum, deinde, utrum illic uoluerit intellegi paradisum, an, posteaquam raptus est in tertium caelum, raptum esse et in [*]( 15 II Cor. 12, 2-4 ) [*]( 1 Explicuerunt capitula incipit liber duodecimus fol. 186 E Incipit liber duodecimus (litt. unc. rubr.) fol. 304* P 2 acribturae EP que R ins cribitur B 3 dimisus Jt 4 adque P 6 arbitrando om. PB\'btl et ambigendo PR\'bd 6 atque (que m. 2 B. l.) E conscribsimus ElP 8 temeritaternquae (ae in ras.) S 9 praeuere P prebere S 10 scientiae] sententiae Pd 11 expeditis EBISt litterum P1 12 atque] at Er uersauit ElP jo paradyso E 13 questionem S 15 ante 8. l. m. 1 S clm quatuordecim Pbd XlIII C 17 huiasmodi S in] ad S, (8. l. m. 2 at ad) E huiusmodi SC 20 que 8 hominibus (a, I. M. 2 at homini) E 21 cap. I E quari Bl queri S tertium (r litt. decerp. est) E 22 intelligi uoluerit bd 23 uocabuli in ante tertium litt. n decerpta eat E )

380
paradisum, ubicumque sit paradisus, non ut hoc fuerit rapi in tertium caelum, quod in paradisum, sed prius in tertium caelum et post inde in paradisum. et hoc sic ambiguum est, ut non mihi uideatur posse dissolui, nisi aliquis non ex praesentibus apostoli uerbis, sed ex aliis forte scripturarum locis uel ratione perspicua inueniat aliquid, quo doceat siue in tertio caelo esse paradisum siue non esse, cum et ipsum tertium caelum quid sit non liquido adpareat, utrum in rebus corporalibus, an forte is spiritalibus intellegendum sit. posset quidem dici nonnisi in locum aliquem corporalem hominem rapi potuisse cum corpore; sed quia et hoc ita posuit, ut nescire se dixerit, utrum in corpore an extra corpus raptus sit, quis audeat dicere se scire, quod se nescire apostolus dixit? uerum tamen si neque spiritus sine corpore ad loca corporalia rapi potest nec corpus ad spiritalia, haec ipsa dubitatio eius uelut cogit intellegi — siquidem de se ipso haec eum scripsisse nemo ambigit — tale fuisse illud, quo raptus est, quod, utrum corporale an spiritale esset, dinosci discernique non posset.

Cum enim uel in somnis uel in extasi corporum exprimuntur imagines, non discernuntur omnino a corporibus, nisi cum homo redditus sensibus corporis recognoscit se in illis fuisse imaginibus, quas non per sensus corporis hauriebat. quis enim, cum a somno euigilauerit, non continuo sentiat imaginaria fuisse, quae uidebat, quamuis, cum ea uideret dormiens, a uigilantium corporalibus uisis discernere non ualebat? quamquam mihi accidisse scio et ob hoc etiam aliis accidere potuisse uel posse non dubito, ut in somnis uidens in somnis me uidere sentirem illasque imagines, quae ipsam nostram consensionem ludificare consuerunt, non esse uera [*]( 1 paradys E ubiqtie b fuerit] fieri. (t euan.) E rapi Rl 5 scribtnrarum EP 6 pspicua S quoj quod ERb 13 se nescire] genescere P cap. II E 16 se om. S scribsisse EXP 18 disnosci P dignosci d possit P 19 ecstasi d 20 imagines (ma 8. Z. m. 1) P 22 sensum PRbd cor*oris (p desect.) E auriebat 8 25 a om. 8,B; sed ex init. e sequentis uoeab. a fact. euigilantium SRl 28 in somnifl om. b illasquae P 29 consueuerunt PRbd )

381
corpora, sed in somnis eas praesentari firmissime etiam dormiens tenerem atque sentirem. hoc tamen fallebar aliquando, quod amico meo, quem similiter. in somnis uidebam, id ipsum persuadere conabar non esse illa corpora, quae uidebamus, sed esse imagines somniantium, cum et ipse utique inter illa sic mihi adpareret, quomodo illa: cui tamen et hoc dicebam neque id uerum esse, quod pariter loqueremur, sed etiam ipsum tunc aliud aliquid uidere dormientem et, utrum ista ego uiderem, omnino nescire. uerum cum eidem ipsi persuadere moliebar, quod ipse non esset, adducebar ex parte etiam putare esse ipsum, cui profecto non loquerer, si omni modo sic adficerer, quod ipse non esset. ita non poterat quamuis mirabiliter uigilans anima dormientis nisi duci imaginibus corporum, ac si corpora essent ipsa.

In extasi autem unum audire potui et eum rusticanum uix ualentem quod sentiebat exprimere, qui et uigilare se sciret et uidere quiddam non oculis corporis. nam, ut eius uerbis utar, quantum recolere possum, "anima mea, inquit, uidebat eum, non oculi mei; non tamen sciebam, utrum corpus esset an imago corporis". non enim erat talis, ut ista discerneret, uerum tamen simpliciter fidelis, ut eum sic audirem, ac si illud, quod se uidisse narrabat, ipse uidissem.

Ac per hoc si paradisum Paulus ita uidit, ut adparuit Petro ille discus submissus e caelo, ut Iohanni quidquid in Apocalypsi se uidisse conscripsit, ut Ezechieli campus ille [*]( 24 cf. Act. 10, 11 24 cf. Apoc. 1, 12-20 25 cf. Ezech. 37, 1-10 ) [*]( 1 ea b 2 fallebat El 5 illas P illos Rb 6 tamen om. Pd dicebat El 7 Uid (exp. m. I) R 8 aliquid (li 8. l. m. 1) P ego ista S 9 omni nono P nescire. (m er.) E nescirem S non scire JRbd cap. ill E 10 molibar E1 11 ipsum (ipsom P1) putare esse PRSbd 12 afficerer 81 ita El 14 ipsa essent PRSbd 15 exstasi P ecstasi d 17 quidam P 18 inquid ElPR 19 sciebat PRSbd 20 an] aut b 21 tamen] tam Sd 24 summissus JEPPRS ioanni bd 25 apocalipsi SR conscribBit ElP ezechieli (init. e ex h m. 1) E hiezechieli P hezechieli S )

382
cum ossibus mortuorum et illa eorum resurrectio, ut Esaiae sedens deus et in conspectu eius Seraphin et ara, unde carbo adsumtus prophetae labia mundauit: manifestum eum est ignorare potuisse, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit.

Sed, si extra corpus uisa sunt et corpora non fuerunt, adhuc quaeri potest, utrum imagines corporum fuerint an ea substantia, quae nullam corporis similitudinem gerit, sicut deus, sicut ipsa mens hominis uel intellegentia uel ratio, sicut uirtutes, prudentia, iustitia, castitas, caritas, pietas et quaecumque aliae sunt, quas intellegendo atque cogitando enumeramus, discernimus, definimus, non utique intuentes liniamenta earum uel colores aut quomodo sonent aut quid oleant aut quid in ore sapiant aut quid contrectantibus de calore seu frigore, mollitudine seu duritia, lenitate seu asperitate renuntient, sed alia quadam uisione, alia luce, alia rerum euidentia et ea longe ceteris praestantiore atque certiore.

Rursus igitur ad eadem ipsa apostoli uerba redeamus et ea diligentius perscrutemur hoc sine dubitatione primitus constituto multo magis atque inconparabiliter amplius apostolum scisse, quod de incorporea corporeaque natura nos ut sciamus utcumque conamur. si ergo sciebat spiritalia per corpus, corporalia extra corpus uideri omnino non posse, cor non per ea ipsa, quae uidit, quomodo etiam potuerit uidere, discreuit? si enim certus erat illa esse spiritalia, cur non consequenter extra corpus ea se uidisse certus nihilominus erat? si autem corporalia esse nouerat, nonnisi per corpus uideri potuisse [*]( 1 cf. Es. 6, 1-7 ) [*]( 1 aesaiae P esaie S isaiae bd 2 serafin E seraphim Pd seraphin (in ex im) R 3 assum tus P adsumptus S assumptus Rbd prophete P prophetae Rest eum PjRSbd 11 diffinimus b 12 lineamenta d 13 oleat P1 redoleant Rb pr. quid] qui P 14 sine asperitate PRS 15 renuntiarent S renuncient R 16 ea 8. I. m. 2 ai alias) E praes-tantiore (en er; n s. l. m. 1) E 17 et] et ut b 18 prescrutemur S 20 de] c}.çiųde E corporeaque (pr. e 8. I. m. I) R scimus E1 21 cap. IIII E 22 quur PR per ea] preterea R 24 quur PR )

383
cur non etiam nouerat? unde ergo dubitat, utrum in corpore an extra corpus ea uiderit, nisi forte ita etiam dubitat, utrum illa corpora an similitudines corporum fuerint? prius itaque uideamus, quid sit in uerborum istorum contextione, unde non dubitet, atque ita, cum remanserit unde dubitet, fortassis ex his, de quibus non dubitat, quomodo etiam illud dubitet adparebit.

Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim, siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit, raptum eius modi usque in tertium caelum. scit ergo ante annos quattuordecim in Christo raptum hominem usque ad tertium coelum. hoc omnino non dubitat, nec nos ergo debemus. sed utrum in corpore an extra corpus, dubitat: unde illo dubitante quis nostrum certus esse audeat? num forte hinc etiam illud consequens erit, ut tertium caelum fuisse dubitemus, quo raptum hominem dixit? si enim res ipsa demonstrata est, tertium caelum demonstratum est; si autem imago aliqua corporalium similis facta est, non erat illud tertium caelum, sed illa ostensio sic ordinata est, ut uideretur sibi ascendere primum caelum, super quod uideret alterum, quo rursus ascendens iterum alterum uideret superius, quo cum peruenisset, posset dicere se in tertium caelum raptum. sed illud, quod tertium caelum esset, quo raptus est, neque dubitauit neque dubitare nos uoluit. ad hoc enim praemisit "scio" et inde coepit, ut quod se scire apostolus dicit, solus ille non credat uerum esse, qui non credit apostolo.

Scit ergo hominem raptum esse usque in tertium caelum . proinde illud, quo raptus est, uere tertium caelum [*]( 8 II Cor. 12, 2 ) [*]( 1 quur PR dubitat (8. I. m. 3 ai bat) E 2 dubitat (8. I. m. 2 aJ bat) E dubitet b 3 fuerunt P cap. V E 4 conexione BIb 5 adque E18 8 inquid ElIt 9 corpus] corpos P1 10 renescio (re exp. m. 1) P huiusmodi S in] ad E sed cf. 379, 17 13 debemus] dubitemus bd 21 quo om. S 22 puinisset P 23 illO P1 25 cępit S ut om. P1 quod] id quod P2Rbtl se om. P 27 cap. VI E ergo] enim S 28 quo] in quod b )

384
est, non signum aliquod corporale, quod cum ostenderetur Moysi, usque adeo sentiebat aliud esse ipsam dei substantiam, aliud uisibilem creaturam, in qua se deus humanis et corporalibus sensibus praesentabat, ut diceret: ostende mihi temet ipsum, nec aliqua imago rei corporalis, quam cum lohannes uideret in spiritu quaerebat, quid esset, eique respondebatur uel: ciuitas est uel: populi sunt uel aliquid aliud, cum uideret ille bestiam siue mulierem siue aquas siue quid eius modi, sed, scio, inquit, raptum hominem usque in tertium caelum.

Quodsi spiritalem imaginem corporali similem caelum appellare uoluisset, sic erat etiam imago corporis eius, in qua illuc raptus ascenderat. sic ergo et suum corpus appellaret quamuis imaginem corporis, quomodo illud caelum quamuis imaginem caeli, neque curaret discernere, quid sciret et quid nesciret, id est quia sciret raptum hominem usque ad tertium caelum, nesciret autem, utrum in corpore an extra corpus, sed simpliciter narraret uisionem earum rerum nominibus appellans illa, quae uidit, quarum erant similia. nam et nos dicimus, cum somnia nostra narramus uel aliquam in eis reuelationem: uidi montem, uidi fluuium, uidi tres homines et si quid eius modi ea nomina tribuentes illis imaginibus, quae habent res ipsae, quarum similes erant; apostolus autem, illud, inquit, scio, illud nescio.

At si utrumque imaginaliter adparuit, utrumque pariter scitur pariterue nescitur; si autem proprie caelum — et ideo scitur — quomodo potuit imaginaliter corpus illius hominis adparere? [*](4 Exod. 38, 13 7 cf. Apoc. 17, 18. 15; 13, 1 ) [*](1 eseet S 3 aliut 22 creaturar?ni S1 4 presentabat S 5 reij ei E cum 221 om. S 6 ioannes Sbd in om. S eiquae E 8 alium El 9 inquid F P hominem raptum bd 12 corporalis P 13 ascenderet b corpus (pus a. l. add. m. 2) P 15 curaret (t in ras.) P 16 et raptum b 18 nominibus] in hominibus 22 in hominibus (h 8. l. m. 1) P 23 ipse 22 24 inquid ElR 2o cap. VII E at (t in ras.) P 26 pariterue] pariterbe EipiS pariterue (ue in ras. m. 2) Jt nescitur (ne in ras. m. 2) R propriae S )

385

Nam si caelum corporeum uidebatur, quare latebat, utrum corporeis oculis uideretur? si autem incertum erat, utrum oculis corporis an spiritu uideretur — et ideo dictum est: siue in corpore siue- extra corpus nescio — quomodo non incertum erat et illud, utrum uere caelum corporeum uideretur an imaginaliter ostenderetur? itemque, si substantia incorporea uidebatur, non in aliqua imagine corporis, sed sicut uidetur iustitia, sapientia et si quid eius modi, et hoc erat caelum, id quoque manifestum est oculis huius corporis uideri aliquid tale non posse. ac per hoc, si aliquid tale se uidisse sciebat, non per corpus se uidisse dubitare non poterat. scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim. hoc scio nemo dubitet, qui mihi credit; sed, utrum in corpore an extra corpus nescio, deus scit.