De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Ergo ederunt. et aperti sunt oculi amborum. quo nisi ad inuicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam, ut iam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si oboedientiam conseruarent, in meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed iam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis? neque enim clausis oculis facti erant et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut uetitum lignum etiam nescientes adtingerent palpantesque fructus prohibitos ignorando. quomodo autem animalia et uolatilia adducta sunt ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret, si non uidebat? et quomodo ipsa mulier ad uirum adducta est, quando facta est, ut de illa, quam non uidebat, diceret: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea et cetera? postremo, quomodo uidit mulier, quia bonum est lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi?

Nec tamen ideo propter unius uerbi translationem totum figurate accipiendum est. uiderit enim, quemadmodum dixerit serpens: aperientur uobis oculi. hoc enim eum scriptor libri dixisse narrauit; in qua uero significatione uel sententia dixerit, lectori considerare permisit. hoc autem, quod scriptum est: et aperti sunt oculi eorum et cognouerunt, quia nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia, quae gesta narrantur, nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere. neque enim et euangelista narrator dicta [*]( 3 Gen. 3, 7 8 cf. Rom. 7, 23 12 cf. Gen. 2, 19. 22. 23 26 cf. Luc. 24, 18-31 1 illom P1 cibu El mortua B 3 cap. XXXII E . 4 quo] Quomodo b ó morte] memoriae S concepta El 7 mutare P 9 diliciarum PR 12 autem B. l. m. 1 8 et uolatilia post sunt legitur in 8 15 ex] de Sd 21 quemammodum ESB quaemammodum P 22 eum 8. l. tn. 1 R scribtor EPR1 scriptura S 24 scribtum ElP 26 scribtum EyP quemammodum EPR 28 et om. E1 narratur S)

365
cuiusquam figurata ex eius persona inserebat, ac non ex persona sua, quae fuerant gesta, narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum erat unus Cleophas, quod, cum fregisset eis dominus panem, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt eum, quem per uiam non cognouerant, non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non ualentibus. sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamuis translato uerbo scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum . et cogitandum, quod antea numquam aduerterant. ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, auida experiri latentia, quidnam tacto uetito sequeretur, et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam — tale quippe pomum credendum est fuisse in illa arbore, cuius generis poma iam in aliis arboribus innoxia senserant — magis crediderunt posse deum peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere, quidnam esset uel cur eos inde cibum sumere uetuisset. mox ergo ut praeceptum transgressi sunt intrinsecus gratia deserente omnino nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis offenderant, in sua membra oculos iniecerunt eaque motu eo, quem non nouerant, concupiuerunt. ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod antea non patebant, quamuis ad alia paterent.

Haec mors ea die accidit, qua factum est quod deus uetuit. amisso quippe statu mirabili corpus ipsum — qui status etiam de ligno uitae uirtute mystica praebebatur, per [*]( 2 narrabagt (n del. nJ. 1) E 3 unus erat Bbd cleopas E1P 6 cognouerunt P 6 ualentes S 7 nec] in b 8 scribtura E1P sit] uideatur b 12 auida in ras. R 13 abenas El 16 arbore (re corr. m. 2) R 17 magis] unde magis PJRlbd deum posse PBSbd 18 tulerit b quidnam (nam 8. l. m. 1) B 19 uel om. E quur P ciuum El ut ergo PBSbd 21 typq EPIrb tyfo BS3 tipo 81 22 iniecterunt E eaquae E eaquae PB2 eo om. b 23 qug (e ex a) S nouerunt PBl concupierunt iZ1 cap. XXXIII E 24 aliam PB parterent PB 26 qui] cui bd 27 statutus B mistica SB )

366
quem nec morbo temtari nec mutari aetate potuissent, ut hoc in eorum carne quamuis adhuc animali et in melius postea commutanda iam tamen significaretur per escam ligni uitae, quod ex ipso spiritali alimento sapientiae, cuius sacramentum illud lignum erat, fit in angelis per aeternitatis participationem, ut in deterius non mutentur — hoc ergo amisso statu corpus eorum duxit morbidam et mortiferam qualitatem, quae inest etiam pecorum carni, ac per hoc etiam eundem motum, quo fit in pecoribus concumbendi adpetitus, ut succedant nascentia morientibus, sed tamen etiam in ipsa iam poena suae generositatis index anima rationalis bestialem motum in membris suae carnis erubuit eique incussit pudorem non solum, quia hoc ibi sentiebat, ubi numquam antea tale aliquid senserat, uerum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione ueniebat. ibi enim sensit, qua prius gratia uestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. ibi conpletum est: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem. auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. denique illa conturbatione ad folia ficulnea cucurrerunt, succinctoria consuerunt et quia glorianda deseruerant pudenda texerunt. nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis foliis, quod talibus congrueret contegi iam membra prurientia; sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione conpulsi sunt, ut etiam talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, quae peccatorem facta conuinceret et doceret scripta lectorem. [*](17 Ps. 29, 8 ) [*](2 adhuc (8. l. m. 1) R animali adhuc S et] licet S 3 aescam P 4 sapientiae om. b 5 bonis angelis b 7 quod 8 8 cap. XXXIIU E 9 concumbendi (d ex t m. 1) E appetitus E 10 ipsa; (m er.) R iam om. b poena. (m er.) R 11 uindex b uestialem E1 membrum S 12 erubit R eiquę P 13 hoc 8. 1. m. 1 S ibi] cibi P solaibi S 14 motus] modus b 17 bona uoluntate (bona add. m. 2) E prestitisti ES 18 tuam a me Sb 20 gloriando b 23 instinctu (alt. n 8. l. m. 1) E instintu Pl instincto Rl tinctu S1 24 poene S signiflcatione S 25 peccatorem E1 factum b conuincerent SB1 scribta EP scriptura b lectorum P1 )

367

Et audierunt uocem domini dei ambulantis in paradiso ad uesperam. ea quippe hora tales iam conuenerat uisitari, qui defecerant a luce ueritatis. fortassis autem aliis intrinsecus uel effabilibus uel ineffabilibus modis deus cum illis antea loquebatur, sicut etiam cum angelis loquitur ipsa incommutabili ueritate inlustrans mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non fiunt simul: forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non tanta participatione diuinae sapientiae, quantam capiunt angeli, tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere uisitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per creaturam siue in extasi spiritus corporalibus imaginibus siue ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata uel ad uidendum uel ad audiendum, sicut in angelis suis solet uideri deus uel sonare per nubem. nunc tamen quod audierunt uocem dei ambulantis in paradiso ad uesperam, nonnisi per creaturam uisibiliter factum est, ne substantia illa inuisibilis et ubique tota, quae patris et filii est et spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu adparuisse credatur.

Et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini in medio ligno, quod est in paradiso. cum deus auertit intrinsecus faciem suam et fit homo conturbatus, non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid [*]( 1 Gen. 3, 8 ) [*]( 1 deambulantts E1 ambulantes P1 2 sup. et a m. 1 ea S ora S 3 uisitare PB2bd defecerant Rl autem] enim PRbd in aliis b 4 uel effabilibus om. P 6 incomutabili R mentem S 9 quantU b 12 ecstasi d 13 speciae PS presentata S 14 uideri solet S 16 uesueram P1 18 ubiquae P1 que P patris] est patris b fili E1 est om. b sancti est P 21 faciae S 22 ligni E1 23 fięęt E non non S 25 quoquae P 26 quae-significarent in mg. m. 1 appos. R )

368
significarent quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta sunt.

Et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi e s ? increpantis uox est, non ignorantis. et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum uiro datum est, per quem perueniret ad feminam, ita uir prior interrogatur; praeceptum enim a domino per uirum usque ad feminam, peccatum autem a diabolo per feminam usque ad uirum. haec mysticis significationibus plena sunt non id agentibus, in quibus facta sunt, sed de his agente potentissima sapientia dei. non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus.

Respondit ergo Adam: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus sum, et absondi me. satis probabile est solere deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus adparere; quos tamen numquam permisit aduertere nuditatem suam eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. sic ergo adfecti sunt, ut solent adfici homines sub oculis hominum; et talis adfectio de peccati poena erat eum latere uelle, quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. sed quid mirum, si superbe uolentes esse sicut dii euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum? se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua et illo auertente faciem stulti facti sunt. quod enim iam ipsos pudebat erga se ipsos, unde sibi et succinctoria [*]( 3 Gen. 3, 9 13 Gen. 3, 10 23 cf. Rom. 1, 21. 22 ) [*]( 1 scribta P 3 cap. XXXV E dfts om. S Adam in fine om. lib. 4 ignorantes P1 6 priori P1 7 preceptum S 8 fiminam P autem om. S diabulo PR 9 misticis S 10 agente] id agente PltSd illud agente b 17 intentione E 18 nisi] nisi cura d 19 poenale PRl sic (c s. l. m. 1) R 21 de peccati om. P1 paena P earn] cum b uellent b 22 lateri R 23 superue P superbi bd sicut] qui sicut S 24 die P1 26 habundantia R 27 ergasse P1 )

369
fecerant, multo uehementius ab illo etiam sic succincti uideri uerebantur, qui tamquam familiari temperamento ad eos. uidendos per creaturam uisibilem uelut humanos oculos adferebat. si enim propterea sic adparebat, ut homines tamquam cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum Mambrae, illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec iam illam nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat et suis.

Dominus ergo uolens iam peccatores moro iustitiae interrogatos punire amplius quam illa erat poena, de qua iam cogebantur erubescere, quis nuntiauit, inquit, tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares ab eo edisti? hinc enim mors concepta propter dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit aduerti concupiscentialiter membra, ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est, quod puderet. et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. superbia! numquid dixit: peccaui? habet deformitatem confusionis et non habet confessionis humilitatem. ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et ueraciter et utiliter scriberentur, quia, si mendaciter, non utique utiliter, ut aduertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie nonnisi in creatorem [*]( 5 cf. Gen. 18, 1 12 Gen. 3, 11 17 Gen. 3, 12 ) [*]( 1 etiam om. S 2 familiare P 3 uiuendos P 4 sic (c 8. l. m. 1) R apparebat E 5 quemaminodum EPRS ad] at J21 6 mambre Sbd pudore (o ex u m. 1) E pudorem b honerabat S 7 quae-peccatum m. 1 in mg. suppl. P 10 iam nolens S more] morte E 11 erat illa PRSbd 12 inquid nuntiauit S 13 quod] quo S preceperam S 14 aedisti S cap. XXXVI E 16 ubi] et ibi b 17 puderent b 18 mecum] mihi S me*cum (uolvit mihi scribere) P post edi sequitur: eia in d 19 superbia om. b superuia P habet] superbia habet b confusionis deformitatem bd 20 humilitatem (li 8. I. m. 1) P hęc b 21 conscribta ElP sunt] eunt nimirum S ipse Pb nimirum om. S 241aborarent E laborant PRb hodiaeP\'5 conantur S ) [*]( XXVIII. Aug. eect. III para 1. ) [*]( 24 )

370
conantes referre, si quid egerint mali, cum sibi uelint tribui, si quid egerint boni. mulier, inquit, quam dedisti mecum, id est quam dedisti, ut esset mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius oboediret uiro et ambo deo.

Et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert inpari sexu, pari fastu. ex his tamen natus est nec eos imitatus est. sed plane pluribus malis exercitus, qui dixit et dicet usque ad terminum saeculi: ego dixi: domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi. quanto melius sic et isti! sed adhuc ceruices peccatorum non conciderat dominus. restabant labores, dolores, mortes et omnis contritio saeculi et gratia dei, qua tempore oportuno subuenit hominibus, quos adflictos docuit non de se ipsis debere praesumere. serpens, inquit, seduxit me, et manducaui: quasi cuiusquam suasio praecepto dei debuerit anteponi.

Et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. tota ista sententia figurata est nec aliud [*]( 6 Gen. 3, 13 11 Ps. 40, 5 13 cf. Ps. 128, 4 19 Gen. 3, 14. 15 ) [*]( 1 cum] tamen b sini P uelent P 2 inquid 81 B 4 ędi S 6 cap. XXXVII E 7 manducaui (ca 8. l. m. 1) P 10 eierci*»tus (ta er.) R exercitatus PSbd 12 quoniam] quia Sbd 13 sic (c s. I. m. I) P 14 restabat P mortis PRSbd omnes P 15 contrictio P contribio R opportuno Ebd 16 hi quos (hi 8. I. m. 2) R praesummere R1 presumere S 17 inquid S 19 serpenti (i sup. e m. 1) P 20 ante hoc add. tu E2PRSd peccoribus S 24 inter ante mulierem om. PRSbd fin. inter om. Rbd 25 eius (corr. m. 1 ex illius) E illius bd ipse PS seruauit EP 26 sententiaip (m exp. m. 1) P )

371
ei debet scriptoris fides narrationisque ueritas, nisi ne illam dictam fuisse dubitemus. quod enim positum est: et dixit dominus deus serpenti, uerba scribentis sunt; haec exigenda sunt per proprietatem. hoc ergo uerum est dictum esse serpenti. iam cetera uerba dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur, utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio uoluminis huius nostri praelocuti sumus. proinde quod serpens, cur hoc fecerit, non est interrogatus, potest uideri, quod non ipse utique id in sua natura et uoluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum et in illo fuerat operatus, qui iam ex peccato inpetatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat sempiterno. nunc ergo quod serpenti dicitur et ad eum, qui per serpentem operatus est, utique refertur, procul dubio figuratum est; nam his uerbis temtator ille describitur, qualis generi humano futurus esset, quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in diabolum est tamquam in serpentem prolata sententia. haec itaque uerba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in illis duobus aduersus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum potuimus, disseruimus et, si quid diligentius et congruentius alias potuerimus, deus aderit, ut efficiamus; nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus nullo exigente auertenda est.