De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Haec opinio quomodo non sit aduersa ei, quod scriptum est: fecit deus omnia; et ecce bona ualde, ubi inuenitur diabolus non propria uoluntate deprauatus, sed ab ipso domino deo factus malus ualde, quamuis conentur ostendere nec insulse etiam uel inerudite adseratur non tantum conditione prima, sed etiam nunc deprauatis tot uoluntatibus in summa tamen omnia, quae creata sunt, id est uniuersam omnino creaturam bonam esse ualde, non quo boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua, ut sub dei administratoris imperio, uirtute, sapientia decus et ordo uniuersitatis aliqua ex parte turpetur siue turbetur, cum suis quibusque uoluntatibus, etiam malis, tribuantur certi et congrui limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis conuenienter iusteque ordinatis uniuersitas pulchra sit: tamen, quia cuilibet occurrit et uerum est atque manifestum iustitiae ipsi esse contrarium, ut nullo praecedente merito hoc ipsum in quoque deus damnet, quod in eo ipse creauerit, certaque et euidens damnatio diaboli et angelorum eius ex euangelio recitatur, ubi se dicturum dominus praenuntiauit eis qui a sinistris sunt: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, nullo modo in eo naturam, [*](6 Gen. 1, 31 24 Matth. 25, 41 ) [*]( 1 sicut ibi] sic tibi Rl 2 in initio Pbd 3 ut fin. om. S omnium S 4 deprauaptus (n m. 1 exp.) S 5 aduers Bl ei (i a. I. add. m. 2) R 6 ubi-Ilalde om. d 7 ab] ap P 8 nec] ut b 9 insulsae S etiam (e a. l. m. 1) E ineruditae E ineruditae P 10 deprauatis (t ex r m. 1) E . 12 quod liid 13 ut] et E amministratoris E2PR 16 turbetur b turpetur b 16 certi (i ex e m. 1) R milites (s. l. tn. 2 i limites) R 18 pulcra S 19 quilibet bd 20 praecidente PR 21 quoque E quoquo PR unoquoque S quoquam bd 22 damnatio El 23 eis in ras. S 24 sunt] erunt S paratus S 25 diabulo R1 ) [*]( XXVIII. Aug. lIect. III pars 1. ) [*]( 23)
Nec eius naturam esse significatam, quod dictum est: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius, sed uel corpus aerium, quod tali uoluntati congruenter aptauit, uel ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis, uel, quod praesciens eum propria uoluntate malum futurum fecit eum tamen non abstinens bonitatem suam in praebenda uita atque substantia futurae etiam noxiae uoluntati, simul praeuidens, quanta de illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus. initium autem figmenti domini dictus est, quod fecit ut inludatur ab angelis eius, non quia ipsum primitus condidit uel initio malum condidit, sed quia, cum sciret eum ad hoc propria uoluntate malum futurum, ut bonis noceret, creauit eum ad hoc, ut de illo bonis ipse prodesset. hoc est enim: ut inludatur ab angelis eius, quoniam sic inluditur, cum sanctis prosunt temtationes eius, quibus eos deprauare conatur, ut malitia, in qua ipse esse uoluit, eo nolente sit utilis seruis dei, qui hoc praeuidens eum finxit. ideo initium ad inludendum, quia et mali homines, uasa eiusdem diaboli et tamquam capitis corpus, quos nihilominus deus malos futuros praeuidens creauit tamen ad utilitatem sanctorum, similiter inluduntur, cum et ipsis nocere uolentibus praestatur sanctis ex eorum conparatione cautela et pia sub deo humilitas et intellegentia gratiae et exercitatio ad tolerandos malos et probatio ad diligendos inimicos. sed ille est initium figmenti, quod sic inluditur, quia praecedit istos et temporis antiquitate [*]( 5 aereum b 7 etiam (e ex u m. 1) E utilem (u 8. l. m. 1) 12 8 eum om. b eum om. b 9 praeuenda P adque E1 10 uolnntatis PRS 11 bonitate (boni in ras.) E potestate esset 8 12 cap. XX E dictupis (ur exp. m. 1) P 16 prodeesset P 18 deprabare El 19 esse om. S 20 qui] quia PRbd 21 eiusdem] eius S 24 prestatur E 25 cautela] cauta P humilitatis et intelligentie gratia b 28 & inluditur (exp. m. 1) S praecedet S praecedististos P )
Quod ergo putatur numquam diabolus in ueritate stetisse, numquam cum angelis beatam duxisse uitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria uoluntate deprauatus, sed malus a bono deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur; neque enim cecidit, si talis est factus. sed factus continuo se a luce ueritatis auertit, superbia tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus . unde beatae atque angelicae uitae dulcedinem non gustauit: quam non utique acceptam fastidiuit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. ille autem continuo inpius consequenter et mente caecus non ex eo, quod acceperat, cecidit, sed ex eo, quod acciperet, si subdi uoluisset deo: quod profecto quia noluit, [*]( 6 cf. Rom. 1, 17 7 cf. Ps. 93, 15 8 cf. Matth. 19, 28 cf. I Cor. 6, 3 ) [*]( 1 principatum EP h.oc (ae er.) R ille PlR om. b 2 amministrat E2PR 4 improuitas P 5 et hominum] etiam et hominum PRl 6 istaip (m exp. m 1) P fide (f ex i m. 2) P 7 exerce*»tur (re er.) R 8 set R angelos (n s. I. m. 1) E 10 cap. XXI E; hinc inc. Excerpta Eugippii (ed. Knoll 179, 14-182, 14) 11 duxisse (u sup. i m. 1) S 12 condicionis Eug caecidisse P sic (c sup. t add. m. 1) S 13 deprauatus est S 15 cecidit (ci s. I. m. 1) E talis (i ex e m. 1) R est] esset P om. Eug. 16 superuia P proprie E 19 fastidiauit (a exp. tn. 1) S disseruit iJ1 20 praestius R quoniam (niam s. l. add. m. 2) R quam b 22 cecus SR caecatus Eug. 23 acciperet] acceperat S subditio P ) [*]( 23* )
Quod ergo per Esaiam prophetam in eum dicitur: quomodo cecidit de caelo lucifer mane oriens? contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes. tu autem dixisti sensu tuo: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem, ascendam super nubes, ero similis altissimo. nunc autem ad inferos descendes et cetera, quae in figura regis uelut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, plura in eius corpus conueniunt, quod etiam de humano genere congregat, et in eos maxime, qui ei per superbiam cohaerent apostatando a mandatis dei. sicut enim qui erat diabolus homo dictus est, ut in euangelio: inimicus homo hoc fecit, ita qui homo erat diabolus dictus est, ut rursus in euangelio: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est. et sicut corpus Christi, quod est ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est: uos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est Christus, et iterum: sicut enim [*]( 6 Es. 14, 12-15 17 Matth. 13, 28 19 Ioh. 6, 70 21 Gal. 3, 29. 16 25 I Cor. 12, 12 ) [*]( 2 non (n fin. s. Z. m. 1) E 5 cap. XIII E Isaiam bd 9 tronum P montem excelsum S 10 excelsus P 12 descendens E descendis S 13 uelut] uel S babyljjlonis P babyllonis B babylonię (i 8. I. m. t) S 14 corpus 8. 1. m. 1 12 15 congregat] congruat p congruebat b 16 coherent EPBS apostatando (ta ante n a. l. m. 1) R cap. XXIII E 18 ita qui] itaque P1 qui corr. m. 2 22 dUbolus ut (u stip. e poe. m. 1) S 19 aone S eligi P 20 zabulus (corr. m. 1) S 21 aeclesia E habrahae P 22 habrahae P 28 promissionis P1 semine P1 24 sed tamquam] sed quasi S et setaini tuo om. S 25 qui b )
Item in figura principis Tyri per Ezechielem prophetam in diabolum dicta intelleguntur: tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti. omni lapide pretioso ornatus es et cetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in corpus eius dicta conueniunt. paradisus enim dicta est ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. inde ceciderunt uel aperta et corporali separatione omnes haeretici uel occulta et spiritali, quamuis in ea corporaliter esse uideantur, omnes conuersi ad uomitum suum cum post remissionem omnium peccatorum paululum [*]( 14 Ezech. 28, 12. 13 19 Cant. 4,12. 15 .13 23 cf. Prou. 26, 11; II Petro 2, 22. 21 ) [*]( 4 maiime quae P õ aeclesia EP 6 decidunt] ceciderunt S figuratae E figuratae PRS 7 capite P1 corpore P1 membrisquae P membris b conueniat P 8 oribatur P oaecidit P potest] post El 9 apostatarum (alt. ta 8. 1. m. 1) E 11 quemammodum EPR conuertuntur III 12 fiunt lux Fug. 13 cap. XXIIII E hiezechielem PR*Eug. profetam E prophętam R 15 paradysi R dei om. b 16 praetioso EPS praecioso R ordinatus S et 999 (uon exp. m. 1) S 17 spirituumS 18 eius a. l. m. IS paradyssusR et ecclesiaP et aeclesia (et 8. 1. m. 2 add.) E 19 legitur post canticorum in b ortus ElS 21 caecideruntP 22 hereticiEPRS 23 in 8. l.m.lR uideantur (de add. m. 2) P 24 postremis nem P omnium om. ES peccatorum euorum S )
Uerum quia longum est et alium sermonem exigit eidem tantum quaestioni deputatum, nunc sufficiat ista conplexio aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si uoluisset percepturus fuerat, inpia superbia cecidisse aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quandam non praesciam beatitudinem uixerat et a quorum societate cum sibi subditis [*]( 5 cf. Matth. 12, 43—45 9 Ezecb. 28, 14. 15 12 Ps. 8, 5 ) [*]( 1 ambulassent (pr. s ex n tn. 1) E 2 cognoscereat P1 3 a om. b 5 describet P1 omine P 6 et in] in Eug. 7 intrare ES Eug: inhabitare PBbd 8 generi (i sup. e pos. m. 1) S 9 possint P es in ras. B est S tu in ras. B om. S 10 cerubi El interprae- tatur EPRS 11 posuit PSbd posui tel pos»*uitae B dei] suo b 12 aeclesia E et om. S 14 spirituum Eug. 16 delicta] dilecta P 17 fortasse S ostendatur Bbd 21 deputandum S cap. XXV E \'22 a] ab ea (b et ea add. in fine uers. m. 2) R 23 erat 8. superuia P caecidisse P 25 quadam S 26 uixerat (u ex d m. 1) E et om. S )
Ab illo ergo, cuius super omnia, quae creauit, summa potestas est, per angelos sanctos, a quibus inluditur diabolus, [*]( .10 cf. II Petro 2, 4 ) [*]( 1 superbjam (i del. m. 1) E superuiam P superb.am (i er.) S superbię b 2 impietatem El et impictatem (et add. m. 2) B 8 ratio est requirenda b quemammodum E 4 si om. S beatus] b-rõs b 5 diabulus P 6 post (t add. m. rec) P 7 casum] causam RI suum peccatum PRSbd 9 casus futuri PRbd illi (alt. 1 8 l. et i fin. ex e m. 1) B 10 mineme P1 11 carcere E 12 aereę b 13 beatitudine PRS2bd 15 fedelissimam P 17 mutatione S copulari b enim] eius b 19 quur P cum ex euitit S 20 quur P 21 conuertit b desseruimus ij1 22 quaereremus] quaereremus accipiendum puto 8 24 hinc excerpit Eugippius ed. Knoll pag. 218, 14-221, 7 ergo] enim S 25 sanctos] suos b )
Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda est anima eius in naturam rationalem, quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione, cui exorcista requiritur, sciunt, quid loquantur: [*]( 12 cf. Ioh. 13, 2 ) [*]( 1 et] det P1 maleuolentia d consoletur 221 consulatur b consolitur Pl aeclesiae (e fin. 8. I. m. 1) E aeccleeiae 8 3 cap. XXVI E loquutus R 4 quo mouereJ quomodo uere Bib 6 et moueri] et monere F1 monere et moueri b illa om. b ueruorum P 6 suadentes P 7 mulier El ratioqatipnalis E rationabilis S 8 loquutus P 9 occultu 81 10 stinctu El instinctu (u sup. o m. 1) R 11 stinctu Et 12 iudaw (exp. m. 1) S animo b 13 induta (s. l. m. 2 add. al duc) E inducta PRSbdEug 14 habet uoluntatem S potestatem E 15 cap. XXVII E ergo permissus est S 16 cui] quod SBI 17 prodęesset E prodesset RSbd faciebat (eb s. l. m. 1) 8 20 fiebant (n 8 l. m. 1) 8 22 homnes P demon P in om. P in eia wp. iis scr. m. 1 S 28 eitorcista E )
Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum, quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. non enim est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus [*]( 1 ille 8. I. m. 1 8 2 et s. I. tn. 1 S om. Eug 3 non s. I. m. 1 S 4 cap. XXVIII E 5 morsorum P1 6 late»«bris (re er.) R cognox /• scendam P BSbd agnoscendam Eug 8 et] ut Rlb 9 habeat magis S 11 etiam haec] et iam hoc b 12 hamanam 81 13 enim] autem Eug. demones S incantationes E1 14 moueantur Eug 15 possint S permittantur Et 16 conmendandam R quod PSbd, (d er.) R 19 scribi S 20 apparebit E 22 cap. XXVIIII E 24 diabali P qui b quemammodum EPR 26 acjistutaeque E )
Hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis. uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.
Dixit ergo serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. ideo prius interrogauit serpens et respondit hoc mulier, ut praeuaricatio esset inexcusabilis neque [*]( 11 cf. Num. 22, 28 13 cf. Exod. 7, 10. 11 18 cf. Rom. 11, 33 20 Gen. 3, 1-8 ) [*]( 2 atque sentientem om. P j mendatiter Sl quemammodum ERS1 4 et om. S 6 conmendandum R 7 racionis R exper*»»tia R 8 animal rationale] animã. rationalg S mutare P1 oppinionem S 9 reuolutiones P 10 uestiarum P1 cap. XXX E loquutus P 11 balam P 12 fuit opus bd 15 nec] •& (& in ras.) R quicquam operum S quicquam SR 18 iustae 1-1 19 et scientiae om. d 20 mulieri (i fin. ex e m. f) P 21 ęditis P 22 serpente P1 fructi E 23 edimus b 24 paradiso EPR contingetis P 26 hgc b )
Dixit ergo serpens mulieri: non morte moriemini. sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum. quando his uerbis crederet mulier a bona atque utili re diuinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis et quaedam de se superba praesumtio, quae per illam temtationem fuerat conuincenda et humilianda? denique uerbis non contenta serpentis considerauit lignum uiditque bonum ad escam et decorum ad aspectum et non credens posse inde se mori, arbitror, quod putauerit deum alicuius significationis causa dixisse: si manducaueritis, morte moriemini. atque ideo sumsit de fructu eius et manducauit et dedit etiam uiro suo secum, fortassis etiam cum uerbo suasorio, quod scriptura tacens intellegendum relinquit. an forte nec suaderi iam [*]( 7 Ps. 102, 18 11 Gen. 3, 4. 5 19 Gen. 3, 6 ) [*]( 1 possit PR 2 maxime B 3 dampnabilis B2 6 contempnitur R 8 adderent 8 retinent memoria bd 9 contempnant E28 contemnat P 10 obliuionis (obli 8. I. m. 1) R 11 cap. XXXI E 12 quo lib; sed cf. 332, 20 manducaberitis P 18 adaperientur E*PRSbd dii] die P1 15 utile P1 se om. S 16 menti] ei S amor menti illę b 17 de se] deęşse E praesumptio EzRSbd 18 conuincendam P humilanda E humiliandam P contenta ex contempta corr. m. 1 S 20 posse om. S1 se inde S 22 adque ElP 23 ideo s. l. m. 1 S sumpsit EzRSbd dedit (de 8. I. m. 1) E 24 scribtura EP 25 reliquit E2b )