De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat dominus deus. translato enim uerbo dictum est ,,prudentissimus" uel, sicut plures latini codices habent, sapientissimus", non proprio, quo in bonum accipi sapientia solet uel dei uel angelorum uel animae rationalis, tamquam [*]( 4 cf. lib. VIII 1-7 8 cf. Rom. 7, 23 15 cf. lib. YIin 3—11 22 cf. Locut. de Genesi VIII ) [*]( 2 figuratae ESR 5 cap. I E 8 repugnante P 9 perpetrationem (pr. t 8. l. m. 1) E 18 putant b 14 quemammodum El propagaturi essent d 16 crimen (r 8. I. m. 1) E admisei (s alt. 8. I. m. 1) E admisai 8. I. m. 2 B admissum Pbd 17 consequuta Jt morerentur (n 8. I. m. 1) E 18 inoboedientiam P reciprocato PJR1 20 aeua S 21 confundebantur PJtlb 22 cap. II E 25 latini om. P 26 quod P solet sapientia bd )

336
si sapientes apes etiam formicasque dicamus propter opera uelut imitantia sapientiam. quamquam iste serpens non inrationali anima sua, sed alieno iam spiritu, id est diabolico, possit sapientissimus dici omnium bestiarum. quantumlibet enim praeuaricatores angeli de supernis sedibus suae peruersitatis et superbiae merito deiecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam. quid ergo mirum, si suo instinctu diabolus iam inplens serpentem eique suum spiritum miscens eo more, quo uates daemoniorum inpleri solent, sapientissimum eum reddiderat omnium bestiarum secundum animam uiuam inrationalemque uiuentium? abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in malo, quemadmodum in bono astutia, cum proprie magisque usitate in latina dumtaxat lingua sapientes laudabiliter appellentur, astuti autem male cordati intellegantur. unde nonnulli, sicut in plerisque codicibus inuenimus, ad usum latinae locutionis non uerbum, sed potius sententiam transferentes astutiorem omnibus beatus istum serpentem quam sapientiorem dicere maluerunt. quid autem habeat hebraea proprietas, utrum illic in malo non abusiue, sed proprie possint dici et intellegi sapientes, uiderint, qui eam probe nouerunt. nos tamen aperte legimus alio scripturarum loco sanctarum sapientes ad malum, non ad bonum; et dominus dicit [*]( 22 cf. Hierem. 4, 22 ) [*]( 1 formicasliqeuae P formicas quae R 2 iste (e super a scr. m. 1) S inrationali E1 4 posset PBSbd 5 angelis P angeli* (s er.) R 6 superniae P sunt S 8 instinctv (v sup. 0 acr. m. 1) R diabolus P 9 eique (8. I. m. 2 t atque) R spiritum suum Sbd 10 demoniorum PS implere PRbd solet bd 11 inrationalemque » inrationalemquae P inrationaftlemque (bi ezp. m. 1) S 12 cap. III E 13 quemammodum EPR in ante bono 8. l. m. 1 S propriae ] RS 14 usitatee E 15 astuti. (a er.) E 16 implerisque S latine R 17 loquutionis P 19 haebraea PR hebrea S 20 abusione S propriae R propri.e P possipt E posset S 21 probae S proprie b probe (b ex p m. 2 et ita mg. add. i pbene) R 22 scribturarum EXP sanctarum loco PRSbd )
337
sapientiores esse filios saeculi filiis lucis ad consulendum sibimet in posterum quamuis fraude, non iure.

Nec sane debemus opinari, quod serpentem sibi. per quem temtaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter peruersam et inuidam uoluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. nocendi enim uoluntas potest esse a suo quoque animo praua; non est autem potestas nisi a deo et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud deum.

Si ergo quaeritur, cur deus temtari permiserit hominem. quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse confiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior. quae melioribus sanctioribusque reseruatur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere. quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet uelle non consentire suadenti adiuuante tamen illo. qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut [*]( 1 cf. Luc. 16, 8 21 Iac. 4, 6 ) [*]( 1 consolendum PB 2 imposterom S 4 temptaret E2PRS ten- taret bd persuaderet om. Pl eligeret b 5 sed (d s. I. m. 2) E 7 uolontas JRl 8 potestas om. El 10 aput ElP 11 cap. IIII E hinc excerpit Eugippius ed. Kndll p. 182-192 quur E1 temtari (sic semper m. 1) E temptari (sic semper fere) PRS tentari bd 12 praestiebat R 13 penetrare Rl 14 aliqua.. P 15 sanctioribusque (c s. Z. m. 1) R reseratur P1 Ettg. (ed. Knoll 182, 23) 18 quia] quia eum S 19 posset E1 20 habeat PRl 21 supernis P1 22 quur PR esse ipse praesciebat altitudine quidem consilii eius cum sqq. Pb esse..... (ipse er.) altitudine. (ro er.) quidem consilii sui (sui in ras. m. 2 ex eius) R 24 ordinatus JS1 ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 22 )

338
etiam . sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis?

Nec arbitrandum est, quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio conprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumserit, disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in aeternum. deinde iam expertus, quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei, domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. sed sine illud de hoc homine siue de alio dictum sit, extollenti se tamen animae et nimium tamquam de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum, quam non bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime conmendatur, quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus esse sine dolorum timore non possunt et qui omnino malum desertionis [*]( 8 Prou. 16, 18 (?) 9 Ps. 29, 7. 8 ) [*]( 1 superuae El 3 ille S peruers.e E peruersae PRS uteretur E 4: arbitrandQs (corr. m. 1) S õ anima (ni 8. I. m. 1) S 6 humilationem El 7 praeBumpserit E*PRSbd disceret (s m. 1 8. I.) S ueriBsimae PB 8 exaltaQitur E exaltabitur S gloria E1 humiliatnr (i ante a 8. l. tn. 2) E hurailiabitur PRS 10 aeternum] saeculum PE Eug. (8. l. m. 2 a) sdm) E 11 expertus iam Eug male PR habebat S superua ElP praesumptio BSbd 18 inquid EXPR bona uoluntate (bona 8. I. add. tn. 2) E prestitisti ES decori (i ex e) P 14 autem olta. S post tuam add. a me ES 15 pr. siuel E 16 alio. (0 ex n, m er.) P sit] est SEug. 17 de 8. I. m. 1 S poene JR pene S 18 quam] quoniam b bene non Eug. 19 hic S commendatur PRSbd 20 deus er. R 21 uoluntatibus El 22 malum] malunt E )

339
suae maiore superbiae stupore non sentiunt aliis, qui haec discernere nouerunt, miseriores prorsus adparent, ut, si nolunt recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possint talia deuitari. sicut enim apostolus Iacobus dicit, unusquisque temtatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus. deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem, cum co.nsummatum fuerit, generat mortem. unde sanato superbiae tumore resurgitur, si uoluntas, quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad deum.