De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidam haeretici, offensi molestia malae uoluntatis eius, alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum ei dare principium, quod sit contra deum. non enim ualent intellegere omne, quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo deo uero, a quo omne bonum est, esse non posse, malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo, atque ita factum esse, ut rationalis creaturae spiritus sua [*](10 cf. Gen. 1, 20-26 16 cf. Matth. 8, 32 ) [*]( 1 a-gens S prophaetando R 2 iam add. m. rec. P quod PBSbd aliquid om. S 3 nostram] nostram aliquid S accideret PJ21 4 nisi (si 8. I. m. 1) B num] fi S 5 committebatnr El 6 ei] dei Eug. eius S 7 diabulos P 8 autem om. 81 ac perdenda add m. rec. P 9 ad 8. l. m. 1 S humilanda E siue] ac S 10 itaque] igitur S 11 bestias et serpentes PRSbdEug. 12 habent S inrationabilem S\'lFug. 13 sibi malae P 14 legi b 15 serpenti Rl aliquid] mali quid Rlb 16 doemonia S porcus Rl 17 cap. VIIII E 18 quidam (a eas e m. 1) S heretici E male EPS 22 deo om. Eug Knoll 190, 3 uero deo bd 24 inordinatge E inferiora (ra add: m. rec.) P superioribus (rio s. l. m. 1) S preponendo PS )

346
potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi, et inuidentia contabesceret. in quo tamen bonum est hoc ipsum, quod uiuit et uiuificat corpus, siue aerium, sicut ipsius diaboli uel daemonum spiritus, siue terrenum, sicut hominis anima cuiusuis, etiam maligni atque peruersi. ita dum nolunt aliquid quod deus fecerit propria uoluntate peccare, ipsius dei substantiam dicunt primo necessitate et post inexpiabiliter uoluntate corruptam atque peruersam. sed de istorum dementissimo errore alias iam multa diximus.

In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam, quid de diabolo dicendum sit. primo, utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est inuidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidentia uero sit odium felicitatis alienae, . quid unde nascatur satis in promtu est. amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est. [*]( 4 aereum Rib 5 demonum R 9 uoluptate S 10 diximus multa PRd dixerimus!! 11 cap. X E 12 scribturam EP diabulo (di 8. l. m. 1) R primum Eug. 13 adstiterit 81 15 fueript (n exp. m. 1) S 16 ipsę.e (exp. m. 1) S et ipsi P iustus] iustus dl R et pariter beatus in mg. P 17 causum E 18 autem] haec Hlb 19 praecedet SBl causaip E superuiendi E1 20 inuidia] inuidentia b om. E1 superuia P cap. XI E superuia P 21 amor sit S inuidia SRbdEug. 22 felicitatis (ti 8. 1. m. 1) S alinę P promtu E1 promptu Rbd promtum PSl 24 pr. coequentur (pr. e s. I. m. 1) E quoaequantur PR cQęquantur b 25 non s. I. m. 1 S coequetur E quoaequetur JR superuiendo P igitur in ras. m. 1 E quisque S )

347

Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud, quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque adpetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae rei amorem . cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias egestatemque contruditur. cum a communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cedidit, qui utique non amauit pecuniam, sed propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores quo ditiores. cui morbo contraria caritas non quaerit, quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur.

Hi duo amores — quorum alter sanctus est, alter inmundus, [*]( 2 Eccli. 10, 18 4 1 Tim. 6, 10 20 II Tim. 8, 2 25 cf. I Cor. 13, 5. 4 ) [*]( 1 superbia E 2 superuia P 6 proprie E 8 priuatam Eug (Knoll 191, 11) ab om. PlS 9 pribatio E1 10 superuia P unde P et in egestatem Eug egeBtates||qu§ P 11 retruditur S a] ex PlBbd damnoso (so 8. t. m. 1) S 12 cap. XII E 13 apostolos P1 14 uoleuat P 15 est om. S hac] ac E1 hinc PR*b enim om. b 17 pribat E1 18 cohartat S coarctat b 19 dixisseat E 21 amotores P superuia P 25 quae non quaerit Eug. quaeret S 26 pribata El 27 cap. XIII E alter sanctus est om. P est om. Eug. )

348
alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter adrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam - praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta, quae creat, administrantis et ordinantis, alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam . temporali conmixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur, et altera coniuncta angelis bonis in rege suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum. de quibus duabus ciuitatibus latius fortasse alio loco, si dominus uoluerit, disseremus.

Quando ergo deiecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam praua uoluntate peruerteret, scriptura non dicit; ante tamen factum fuisse et ex hac eum homini inuidisse ratio manifesta declarat. in promtu est enim omnibus haec intuentibus non ex inuidentia superbiam nasci, sed ex superbia [*]( 1 pribatus E1 cummuni P utilitate R 3 redigendigens P 4 emalus ER 5 turbolentus S 6 enarrantium b quoq; J21 7 alter-inuidns om. Pl 8 snbigere (g ex c m. 1) R 9 utilitate S suam et hi duo ordines praecesserunt S praecesserunt [s. l. m. 2 al sit) E 10 conditas add. m. rec. P 11 ammirabili L\'IPI; 12 ineffabile P creat] creata sunt bd amministrantis EPS ministrantis Rb et ordinantis om. Ellg. 14 commixtionem P1 seculn P 15 in uel e regqg (.»\'« mg. uel regpo) S 17 aeternv (\\ sup. 0 fII. 1) B 20 cap. XIIIIE; hinc excerpit Eugipptus ed. Knoll p. 178,17—179, 9 supuia P nte 21 scribtura ElP 22 A«»» S 23 manifestat ac decl. (t fin. et ac add. m. 2) E prfttum P promptu SRbd hoc b 24 superuiam P )

349
potius inuidentiam. non autem frustra putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse nec fuisse ullum antea tempus, quo cum angelis sanctis pacatus uixerit et beatus, sed ab ipso exordio creaturae a suo creatore apostatasse, ut illud, quod dominus ait: ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit. utrumque ab initio intellegamus. non solum quod homicida fuit. sed etiam quod in ueritate non stetit. et homicida quidem ab illo initio, ex quo homo potuit occidi; non autem potuit occidi. antequam esset, qui occideretur. ab initio ergo homicida diabolus. quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit. in ueritate autem non stetit et hoc ab initio. ex quo ipse creatus est. qui staret, si stare uoluisset.

Quomodo enim duxisse uitam beatam inter beatos angelos credi potest, qui futuri sui peccati atque subplicii. id est desertionis et ignis aeterni. praescius non fuit? si praescius non fuit, merito quaeritur, cur non fuerit. neque enim sancti angeli aeternae suae uitae ac beatitatis incerti sunt. nam quomodo beati, si incerti? an dicemus hoc deum diabolo reuelare noluisse, cum adhuc esset angelus bonus. uel quid facturus uel quid passurus esset, ceteris autem reuelasse, quod essent in aeternum in eius ueritate mansuri? quod si ita est, ideo iam non aequaliter beatus, immo iam nec plene beatus fuit, quandoquidem plene beati de sua beatitudine certi sunt, ut eam nullus perturbet metus. quo autem malo merito ita [*](5 Ioh. 8, 44 18 cf. de ciuit. dei lib. XI 13 ) [*]( 1 inuiditiani E1 non autem] nec b autem s. l. m. 1 R ab] in b 2 supuia P 4 ab om. SR exordio (8. l. m. 2 at primordio) E primordio PRSbdEug 7 humicida Rl sed] uerum b quod] quia bd in (n s. l. m. 1) P 9 potuit autem Eug. autem] hoc 221 occidere ante quam b 11 quem (e ex a m. 1) S quam Rl 12 hoc] in hoc R ipsi P 14 uitam] etiam uitam bd 15 Buplicii E 16 dissertionia S post aeterni 3 litt. er. R praescius non fuit om. EPRSb 17 quur EXPR 18 aetemae] sempiternae S beatitatis (atis in ras.) P beatitudinis Sbd 19 cap. XV E dicimus S 21 autem] autem in ras. R uero hoc bd 22 qui essent b 23 plane Rbd beatus om. Et 24 plane Rbd 25 ita] tam b. )

350
discernebatur a ceteris, ut ei deus nec ea, quae ad ipsum pertinerent, futura reuelaret? numquid ille prius ultor quam iste peccator? absit. neque enim deus damnat innocentes. an forte ex alio genere angelorum fuit, quibus deus non dedit uel de se ipsis praescientiam futurorum? qui quonam modo beati possint esse non uideo, quibus incerta est ipsa sua beatitudo. nam et hoc quidam senserunt non fuisse diabolum in illa sublimi natura angelorum, quae supercaelestis est, sed in eorum, qui aliquanto inferius in mundo facti sunt et per sua officia distributi. tales enim fortasse posset aliquid etiam inlicitum delectare: quam tamen delectationem si peccare nollent, libero arbitrio cohiberent, sicut homo, maxime ille primus, qui peccati poenam nondum habebat in membris, quandoquidem et ipsa a sanctis uiris deo subditis per eius gratiam pietate superatur.

Porro ista quaestio de beata uita, utrum eam quisquam iam habere dicendus sit, cuius incertus est utrum secum permansura sit an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri. nam si futuri sui peccati conscius erat diuinaeque uindictae, beatus esse unde poterat? ergo erat in paradiso non beatus. sed enim non erat futuri peccati sui praescius. ergo per hanc ignorantiam aut eiusdem beatitudinis incertus, et quomodo iam uere beatus? aut falsa spe certus, non scientia, et quomodo non stultus?

Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui oboedienter uiuenti dandum adhuc esset angelorum consortium et mutatio corporis ex animali in spiritale, possumus intellegere beatam uitam secundum quendam modum, etiamsi [*]( ilte 2 reuelareijt E prius ille S prior B iIlşę (corr. m. 1) S 5 possent Sb 7 illaj ipsa El 8 angelorum sCorum 8 supercae- lestis El aliquanto] aliqfi b 10 pOBset SI 11 noluissent PBJb e 12 primas (m s. l. m. 1) P 14 gratiarp (corr. m. 1) 8 gratiam (m 8. l.) E pietatem (m s. l. tI. 1) S 15 cap. XVI E 16 cui iocertum bd secum om. S 17 miseria om. S succedat miseria S 18 conscius (a. 1. m. 2 al pręscius) E praescius PBSbd 20 enim] autem b futuri om. b 25 consorcium R 27 beatam om. b et i mg. add. at hereticam modo JRl )

351
non erat praescius futuri sui peccati. neque enim et illi praescii fuerunt, quibus apostolus dicit: uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in s\'piritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris; non absurde tamen nec inprobe dicimus beatos iam fuisse hoc ipso, quod spiritales essent non corpore, sed iustitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes. quanto magis ergo et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamuis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio, cui tolerandae patientia militaret! quamuis enim non uana praesumtione de incerto certus uelut stultus, sed spe non infidelis, antequam adprehenderet illam uitam, ubi certissimus ipsius aeternae uitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est: cum tremore, et hac exsultatione multo abundantius in paradiso quam sancti in his terris beatus esse modo quodam inferiore quam in illa uita aeterna sanctorum supercaelestiumque angelorum, non tamen nullo.