De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Iam quidem ordo ipse uidetur exposcere, ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, scriptura narrauit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint siue non possint, qui credunt animam de anima hominis sicut de carne carnem fieri a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. hinc enim primitus ad hoc mouentur, ut dicant, quod unam animam deus fecerit, quam sufflauit in faciem hominis, quem de puluere finxerat, ut ex illa iam ceterae crearentur animae hominum sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum, quoniam primo Adam formatus est, deinde Eua. et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam, dictum est: corpus uidelicet puluerem terrae, animam uero flatum dei; at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam deus flando similiter animauerit, tamquam utrumque de illo ductum sit, qui iam fuerat animatus. aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima uiri, ut eam, sicut possemus, datam diuinitus uel intellegeremus uel certe crederemus, aut, si hoc propterea scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut hominis carnem de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc uerum non est. quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem flauerit deus, quia illud est uerum, quod et anima ex homine propagata est. [*]( 1 Explicuerunt capitula inč liber decimus dS gratias fol. 149 E Incipit liber decimus (litt. maio rubr.) fol. 233* P Incipit liber decimus (litt. maio rubr.) tol. 174b B 3 quemammodum EPS 4 scribtura EP autem] enim S 6 disquiramus S 7 cre«*«dunt 22 carnem de carne bd 8 trasfusis E1 10 quam sufftauit] Buftlando PBCbd sufflauit 8; ceterum E suflauit scribit 11 puluere* (m eras.) B cetere M 13 primum 8 aeua 80 16 dicitur (ur 8. I. m. 1) E 17 similiter flando 8 ductum] dictum R180 18 fuerat (u ex ec m. 1) E 19 anima. (m eras.) B possimus PB18 20 hoc scriptura C 21 carnem hominis d 22 factum 221 de 8. l. m. 1 E anima. (m eras.) B 25 uerum est Sbd )
Huic suspicioni facile occurritur. si enim propterea putant animam mulieris ex anima uiri factam, quia non scriptum est, quod in mulieris faciem flauerit deus, cur credunt ex uiro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? unde, si deus omnes animas hominum nascentium sicut primam facit, propterea scriptura de aliis tacuit quoniam posset, quod in una factum commemoratum est, etiam de ceteris prudenter intellegi. itaque si oportuit nos per hanc scripturam de hac re aliquid admoneri, magis, si aliquid aliud fiebat in femina, quod in uiro factum non erat, ut ex carne animata eius anima duceretur, non sicut uiri eius aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum, quod alio modo fiebat, scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus, quod iam de illo didiceramus. proinde quia non dixit ex anima uiri animam factam esse mulieris, conuenientius creditur eo ipso nos admonere uoluisse nihil hic aliud putare, quam de uiri anima noueramus, id est similiter datam esse mulieri, cum praesertim esset euidentissimae occasionis locus, ut, si non tunc, quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. quanto enim carius amantiusque diceret: et anima de anima mea! non tamen hinc tam magna quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus.
Quamobrem primo uidendum est, utrum sancta scriptura libri huius, ab eius exordio pertractata, hinc nos dubitare [*]( 20 Gen. 2, 23 ) [*]( 2 scribtum EP 3 qur E quur EtPB 4 scribtum ElP 5 unde Rl aut R2 nascentium hominum S 6 scribtura EP alis JB1 7 factum om. S commoratum P 9 scribturam EP haJJ.c (n exp. m. 1) P ammoneri WPH, 10 fiebaat (n exp. m. I) P 13 fiebat] faciebat P scribtura EIP pocius S 14 putaremus factum S didiceramus (init. i ex e m. 1) R 15 animam om. P animam esse factam S factam esse animam bd 16 ammonere FflPRS 18 mulieri esse 8 euidentissime ES 21 ex carne b animantiusque 8 22 de anima om. Pl 25 primum PRSbd sCa supra sacra superscr. S 26 eius om. S )
Sed nunc, si ob hoc mulier non de uiro, sed similiter ut ille a deo factam animam adseritur accepisse, quia singulas singulis deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae; aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut uel angelorum uel, quod indignissimum est, caeli corporei uel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. ac per hoc uidendum est, etsi latet, quid uerum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc, quod modo dixi, an in illis primis dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur, an nouas subinde animas fieri, quarum nulla uel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus dei. horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. siue enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus hominibus corpora, siue non ratio animae uelut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino, cum factus est dies, facta sit anima, sicut ipse dies, sicut caelum et terra et caeli lumina, congruenter dictum est: fecit deus hominem ad imaginem suam.
Hoc uero tertium quomodo non repugnet ei sententiae, qua [*]( 1 eommemora-tur P 2 animae rationem S 8 hominibus] omnibus b 5 elimenti P 7 singulis singalas 8 8 erit S 9 faeminae B 10 re.ditur R 12 uel] si S 14 saltem P1 saltim RS posset S 15 quo El in om. E 18 fiere P1 illis] illis QperibVQ E 20 condicionibus P 21 parentem P1 22 pr. anima B 28 dsatur-parentibae om. P1 24 hominibus om. PRbd; cf. 312, 20 26 caeli luminaria PB luminaria caeli bd )
Quapropter nihil iam timentes, ne contra uerba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas uicerit, sentire uideamur, suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuuat deus, ne forte fieri possit, [*]( 2 uidere P1 8 ipse 1ISb 4 facta (a fift. ex u) est S 5 a] in P 7 scriptura legitwr ante tam in S 9 naturas adhuc S creaturas P1 quas om. 8 11 singilatim P 12 condidisse (pr. i ex e m. 1) R 15 dici] dicimus b 16 animam 8. I. m. 1 S nunc (c add. m. 2) 22 17 aliquid 22b 18 suis 8. I. m. 1 S om. b 22 successio propagatio continuata successione P 28 congruet S qualis P 24 iam nihil bd uerba om. S 25 conacribta EP 26 uit$rit S 27 questionem S 28 adiubat 2?1 posset S )
Ac primum illud firmissime teneamus animae naturam nec in naturam corporis conuerti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus, nec in naturam animae inrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris, nec in naturam dei, ut quae fuit anima, fiat quod est deus, atque ita uicissim nec corpus nec animam inrationalem nec substantiam, qua deus est, conuerti et fieri animam humanam. illud etiam non minus certum esse debet animam non esse nisi creaturam dei. quapropter, si neque de corpore neque de anima inrationali neque de se ipso deus animam fecit hominis, restat, ut aut de nihilo eam faciat aut de aliqua spiritali, tamen rationali creatura. sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creauit omnia simul, uiolentum est uelle monstrare et, utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. nec exigendum est a nobis, quod uel conprehendere homo non ualet uel, si iam ualet, mirum, si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante potest etiam ipse tale aliquid intellegere. [*]( 1 dubitare PR 2 sentiam P nonciscamur P 4 ne] non b 5 saltim PR 7 rectam P 8 perspicue EP praespicuae 8 9 praesumptio PRSbd fecerit b 11 flrmissimae R ę.ųimJl.ę animae E 12 natura E fuerat 8 13 inrationabilis 8 14 peccoris 8 15 corpos (sup. fin. 0 m. 1 u superscr.) R 16 inrationabilem S qua] quae bd 18 si nequae R 19 inrationali] rationali S 20 hominis fecit PRSbd 21 tamen rationali om. P 22 quibus om. R1 23 praespicuis S 24 optineri S 25 conpraehendere ElPR si] se P ualet] ualeat PRSbd 26 tali. (a eras.) P 27 conante docere S ipse etiaip aliquid tale (etiam exp. m. 1) S )