De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Sed cur commemorata prius quamuis inperfecta creatura postea commemoratur spiritus dei prius dicente scriptura: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, ac deinde inferente: et [*](6 Gen. 1, 3. 4 22 Gen. 1, 31 25 Gen. 1, 2 ) [*]( 2 bone R uolumtati E quicquid EZSR2 3 incoauerat El 4 bono placito] in beneplacito bdEugDul in bono placito PRI 5 modulo bd 6 rectum] dictum Eug lectum b 7 quemammoduin PIR 8 incoatae P 9 propter] pro E1 13 patris b se ipsum (in mg. add. m. 2 ai p ipsO) E 14 creatorae P et-creaturae om. Sl 15 et om. Dul 10 §uperferebatur Pferebatur SRd aquas b 17 agnoscitur Sl 19 insinuetur dDul: insinuatur EPRSbEug generatio Eug (Knöll p. 145, 26) 20 dixit-dicitur in mg. inf. add. m. 1 S 21 quicquid :E2RS placet perfectum b 22 quia] quod b 24 conmemoratur P )

11
spiritus dei superferebatur super aquam? an, quia egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus, quas diligit, subiciatur, propterea, cum commemoraretur spiritus dei, in quo sancta eius beniuolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae deus amare putaretur? cuius rei memor apostolus dicturus de caritate supereminentem uiam demonstraturum se ait et alio loco, supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi. cum ergo sic oporteret insinuari spiritum dei, ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur, non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.

Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis uidit deus, quia bonum est; placuit enim quod factum est in ea benignitate, qua placuit, ut fieret. duo quippe sunt, propter quae amat deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. ut esset ergo, quod maneret, spiritus dei superferebatur super aquam; ut autem maneret, uidit deus, quia bonum est. et quod de luce dictum est, hoc de omnibus. manent enim quaedam supergressa omnem temporalem uolubilitatem in amplissima sanctitate sub deo, quaedam uero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque rerum saeculorum pulchritudo contexitur.