De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut, quod dixit deus: fiat lux. et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur.
Et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in principio dixit deus: fiat caelum et terra. et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus: fiat lux. et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae conprehendendum erat et commendandum, quod fecit deus, et deinde per partes exequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est, quia per uerbum suum fecit, quidquid fecit?
An cum primum fiebat informitas materiae siue spiritalis siue corporalis, non erat dicendum: dixit deus: fiat, quia formam uerbi semper patri cohaerentis, quo sempiterne dicit deus omnia, neque sono uocis neque cogitatione tempora sonorum uoluente, sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae non imitatur inperfectio, cum dissimilis ab eo, quod summe ac primitus est, informitate quadam tendit ad nihilum, sed tunc imitatur uerbi formam semper atque incommutabiliter patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conuersione ad id, quod uere ac semper est, id est ad creatorem suae [*](6 Gen. 1, 1 7 Gen. 1, 3 ) [*]( 2 illud totum b 3 quae] qua Et 4 esse ipsa S 5 que Pl 8 reuocantem El creatorem Et 12 et facta-terra. 8. l. add. m. 2 E 14 conpraehendendam E 15 conmendandum P 17 per s. l. m. 1 S quicquid E*S 18 An excidit E sine (siu excid.) E 20 formam (m fin. m. 2 in ras) E coherentis ER sempiternae ElS1 21 cum uoce omnia cap. 3 finitur b 22 quo aeterna R coaetemae 81 sibi om. S 23 imetatur E1 imperfecto b 24 summ*e (a eras.) E nihilum Et 26 forma E1 26 coherentem EBS )