De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et ideo quaeri adhuc potest, quando deus istas conspicuas aquarum terrarumque species qualitatesque creauerit; in nullo enim sex dierum hoc inuenitur. itaque si hoc ante [*]( 2 terrae nudam Sb 4 terrae om. b appareret E 5 altum con:1 hic finit. p. 14b S; extremo mg. infer. legitur: hic est defectus; desiderantur: gregatae-diuisit (21, 18), quo uocab. p. 17 incipit 6 sur- rigitor Btb subregiturP1 congesta (in mg. congregata) b congestam ER 8 aequabiliter PJRd 9 quia] qui bd fluctuantes (e ex i) P, RCb 11 nndantur, latius (sic. distinc.) b 12 eum] aliam E1; 8. I. m. 2 at etL 13 totam bd 14 terram bd quooperiretur R cooperiegtur (n m. 1 exp.) C cooperiret bd 15 tegebat] gelabat El 16 congregationi J21 congretione Pl spissata //////// est (spissata in ras. m. 2) R 18 concabus El 19 corruentes PRSbd 20 apparet d amor E1 abscSderet b 21 autem] enim C 22 apparet d 26 nullo (n 8. I. m. 1) PolIo Bl ) [*]( 2* )

20
omnem diem fecit, sicut ante istorum dierum primorum commemorationem scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut in terrae uocabulo intellegamus iam formatam terrenam speciem superfusis aquis ista iam uisibili specie sui generis declaratis, ut in eo, quod sequitur scriptura dicens: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei superferebatur super aquam, nullam opinemur informitatem materiae, sed terram et aquam sine luce, quae nondum erat facta. suis iam notissimis qualitatibus conditas, ut ideo terra inuisibilis dicta intellegatur, quod aquis cooperta non posset uideri, etiamsi esset, qui posset uidere, ideo uero inconposita. quia nondum a mari distincta et cincta litoribus et suis fetibus animalibusque decorata: si ergo ita est, cur istae species. quae procul dubio corporales sunt, ante omnem diem factae sunt? cur non scriptum est: dixit deus: fiat terra. et facta est terra, item: dixit deus: fiat aqua. et facta est aqua. uel utrumque communiter, si una quasi lege loci infimi continentur. dixit deus: fiat terra. et sic est factum?

Cur non dictum est, cum hoc factum esset, "uidit deus, quia bonum est"?

Haec enim consideratio suasit, quoniam manifestum est omne mutabile ex aliqua informitate formari simulque illud et catholica fides praescribit et certissima ratio docet nullarum naturarum materiam esse potuisse nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed etiam formabilium inchoatore deo atque creatore, de qua etiam dicit ei quaedam [*]( 2 Gen. 1, 1 6 Gen. 1, 2 ) [*]( 1 sicut 8. I. m. 1 C primorum dierum PRSbd 4 uisibilis specie R 8 aquas PBCbd 9 factaip E 11 quod om. PRl aquis (a 8. I. m. 1) P possit PBú 13 a litoribus P fetibus E faetibus PR 14 decorata (de 8. I. m. 1) E cur] cum E iste RC 19 factum est bd 20 esset factum C 22 suasit. Quoniam (sic) b 23 ex] et ex P aliqa 121 24 conscribsit 2T ratio] narratio R 26 formaturum non solum El inchoatore Rl 27 quo E qufdani (d add. m. 2) R )

21
scriptura: qui fecisti mundum ex materia informi, hanc materiam illis uerbis, quibus pro spiritali prudentia tardioribus etiam lectoribus uel auditoribus congrueretur, fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est: in principio fecit deus caelum et terram et cetera, donec diceretur: et dixit deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.