De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quod antequam fieret, quo circuitu sibi potuerint tres dies noctesque succedere lucis, quae primo facta est, permanente natura, si lux corporalis tunc facta intellegenda est, et inuenire et explicare difficile est. nisi forte molem terrenam et aquosam, antequam esset ab alterutro utrumque discretum, quod tertio die factum scribitur, tenebras deum appellasse quis dixerit propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat, uel propter obscurissimam umbram tantae molis, quam necesse est, ut ex altera parte habeat corpus, ex alia parte lux fuerit. ad quem locum enim cuiuslibet corporis moles lucem peruenire non sinit, in eo loco umbra [*]( 8 Gen. 1, 3 ) [*]( 1 erat] est RxPbd illa* (e eras.) E 2 longinquas (alt. n s. l. m. 1) E sentire PR possit S 3 adque El 5 addito] edito S 9 quod] cura PBlbd exla R 10 commemoratur S ording P ordinem R 12 ille (e 8. I. m. 2) R 13 inuenire S 14 nocturnac] nocturnaa S 15 antequam (qu m. 2 in ras.) E 16 cepisse 81 scribtura EP 17 quo] quod S circflitu b 18 q; ii1 21 antequam in mg. m. 1 R alterotro Sl 23 dixerat E1 propter.. (ea eras.) E 26 alia] aliqua Rd fierit P1 fieret Blb 27 molis PE, sinitj it (s eras. et in mg. sin add.) P ) [*]( XXVIII. Aug. seet. III pari 1. ) [*]( 2 )
Sed si primaria lux illa undique terrae molem circumfusa contexerat, siue staret siue circumiret, non erat, ex qua parte admitteret noctem sibi succedere, quia nusquam ipsa discedebat, ut ei faceret locum. an ex una parte facta est, ut ipsa circumiens etiam noctem ex alia parte consequenter circumire permitteret? cum enim totam terram adhuc aqua tegeret, nihil inpediebat, ut aquosa et globosa moles ex una parte faceret diem lucis praesentia, ex alia noctem lucis absentia quae in eam partem succederet a tempore uespertino, ex qua lux in aliam declinaret.
Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupauerant? illae scilicet, quae detractae sunt, ut terra [*](1 carens omnis lux dies appellatur ea luce sqq. P post carens septem uocab. eras. R elkluce* (utrimque m er.) E impedierit S 2 oppositum E 6 inrumpere ElSl 8 spatium illud PRbd luce. (m eras.) E 10 partem terrae PRbd 12 quarumcumque Sb 13 nox] nos d praecedentique b recedentique om. b 15 primaria (im 8. I. m. 1) R 16 contexerat (a corr. m. 2) R circniret ES 17 ammitteret R succederet RI numquam El 18 factura 8 est] erat R2Sd, (8. I. m. 2 ) E ut] et El ipsA b 19 circumiens 81 circuiens P1 circuire S 20 permitera R 21 molis PRl 23 qua] quo S 26 Ille R )
Non est autem informis omni modo materies, ubi etiam nebulosa species adparuerit.