De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Uerum tamen quemadmodum sine tempore dictum est. quia in uerbum coaeternum patri non cadit tempus, utrum ita etiam sine tempore factum sit, quisquam forsitan quaerat. sed quomodo potest hoc intellegi, cum facta luce et diuisa a. tenebris et inditis diei noctisque uocabulis dicat scriptura: et facta est uespera, et factum est mane dies unus? unde uidetur illud opus dei factum per spatium diei, quo peracto ad uesperam uentum est, quod est noctis initium. itemque peracto nocturno spatio conpletus est totus dies, ut mane fieret in alterum diem, in quo die deus aliud consequenter operaretur.
Immo uero id ipsum permirabile est, cum deus nullo spatio syllabarum aeterna uerbi sui ratione dixerit: fiat lux, cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret et uespera fieret. an forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis uocabulis signaretur? . mirum, si et hoc uel tanta mora fieri potuit a deo, quanta dicitur a nobis. discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est; non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris.
Quod autem uocauit deus lucem diem et tenebras noctem, quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum uocis egisset, nisi quanta et a nobis dicitur "lux uocetur dies et tenebrae uocentur nox?" nisi forte quis ita desipiat, ut, quia super omnia magnus est deus, putet ore dei prolatas quamuis paucissimas syllabas per totum diei spatium potuisse distendi. huc accedit, quia uerbo sibi coaeterno, id est incommutabilis sapientiae internis aeternisque rationibus, [*]( 5 Gen. 1, 5 21 Gen. 1, 5 . ) [*]( 1 quemammodum PlB 2 patri coaeternum PRSbd 3 forsitan B1 5 indicis b et om. PRSbd 8 uesperum R initium noctis b 12 quur P 15 diurni] di«*urni B diuturni ElP 16 suisque S 19 consecrata (8. I. m. 2 at Csecuta) E 22 syllaba jų per sonum (in exp. m. 1) S 25 desipiat (prius i s. l. m. I) S 27 accidit plSI uerbo a. l. m. 1 S quo aeterno R 28 incommutabilis El internisj aeternis Ex )
An dicendum est, quod, cum cito peractum esset hoc opus dei. tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur, et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis uno primoque transacto? sed, si hoc dixero, uereor, ne deridear et ab his, qui certissime cognouerunt, et ab his, qui possunt facillime aduertere, quod eo tempore, quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis inlustret, per quas sol ab occasu in ortum redit, ac per hoc omnibus uiginti quattuor horis non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi noctem. numquidnam ergo in. parte aliqua posituri sumus deum, ubi ei uespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux abscederet? nam et in libro, qui appellatur Ecclesiastes, ita scriptum est: et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum ducit, hoc est, in eum locum, unde ortus est. sequitur enim et dicit: ipse oriens illuc uadit ad austrum et circuit ad aquilonem. australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est, cum autem ad partem aquilonis circumiens peruenit, nobis nox est; non tamen [*]( 19 Eccle. 1, 5 21 Eccle. 1, 6 ) [*]( 1 sono uocis bd 2 rursus R 4 auditur (s 8. 1. m. 1; m. 2 ex r s fecit) E 6 dei opus S 7 diurnum EPPRSbd: diuturnum El 10 primoquae R transacto] die transacto b 11 iis d 12 quoJ quod P 13 est«HHt (dies er.) E 14 quas (s m. 1 8. I.) P 15 oris ElS giri S 16 et alibi noctem (et 8. I. m. 2) R numquinnam El aliqua parte S 19 aecclesiastes E occidet ElS 20 sol om. b ducitur WSbdj cf. Sieronymi Comment. in Ecclesiasten Migne tom. XXIII (II) p. 1067 21 dicit ipse. Oriens Sb illud d 22 ad ante aquilonem om. E 23 ad om. ES 24 aquilonis partem Pd circumre (e er; 8. I. add. m. 2 al circuiens peruehitur) E circuiens S peruehitur ElS perhibetur E1 peruenit Rl )
Quapropter, si spiritalis lux primo die facta est, numquid- , nam occidit, ut ei succederet nox? si autem corporalis, quaenam illa lux est, quam post occasum solis uidere non possumus, quia nec luna erat adhuc nec aliquae stellae? aut si semper in ea parte caeli est, in qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes eius eidem ita coniuncta, ut discerni dinoscique non possit, ad eandem reditur difficultatem soluendae huius quaestionis, quia et ista lux eodem modo quo sol tamquam comes eius ab occasu in ortum circumiens redit et est in alia parte mundi, quo tempore pars ista, in qua sumus. tenebrescit in noctem. ex quo cogit, quod absit, in una parte credere deum fuisse, quam partem lux ista desereret, ut posset ei uespera fieri. an forte in ea parte lucem ferat, in qua facturus erat hominem, et ideo, cum ab ipsa parte lux discessisset, uespera facta dicitur, etiam cum in alia parte lux illa esset, quae inde discesserat, mane exortura peracto circuitu?