IIII. Sequitur Marcus: [*]() et cum transcendisset Iesus in naui rursus trans fretum, conuenit turba multa [*]( 1 Marc. 3, 11 b-12 4 cf. Luc. 4, 41 5 Marc. 3. 13-16 11 Marc. 5, 20 13 cf. aupra 1. 2, c. 17 et 53 17 loh. 1, 42 20 Marc. 3. 16 26 *Marc. 5, 21 et 6, 30 ) [*]( 1 ait] dicit RD 3 illum] eum V 6 uocabit B 8 illia] eis RD V 12 iesus om. AelL, dominus g 14 sequerer ordinem XOO edd. pracUr p g nec B 17 uocaueris Bx 23 hoc ante B A1E1L, ante hoc RD. antea hoc r, hoc antea cetf nomen dominus R 24 iohannis ClP 25 posuit] add. et HAEL y g nihil BRD, nihil cuiquam cd., edd. ante BRD HAEL 7, antea cef., edd. 26 transisse(t) B )
397
ad illum et erat circa mare, et cetera usque ad illud ubi ait:
[*]() et conuenientes apostoli ad legum renuntiauerunt illi omnia quae egerant et docuerant. hoc ultimum dixit cum Luca nihilo discordans, cetera iam ante tractata sunt. sequitur Marcus: et ait illis: uenite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum, et cetera usque ad illud ubi ait:
[*]() quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant
[*]() et eo amplius admirabantur dicentes: bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui; in his cum Luca Marcus nihil est quod repugnare uideatur et superiora omnia iam considerauimus, quando eos Mattheo conferebamus. sed cauendum est, ne quisquam arbitretur hoc quod in ultimo ex euangelio Marci posui repugnare omnibus qui eum aliis eius plerisque factis et dictis ostendunt scisse, quid ageretur in hominibus, id est quod eum cogitationes et uoluntates eorum latere non poterant, sicut apertissime Iohannes dicit:
[*]() ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
[*]() et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat, quid esset in homine. sed quid mirum, si praesentes hominum uoluntates uidebat, qui etiam futuram Petro praenuntiauit, quam tunc utique non habebat, quando pro illo uel cum illo paratum se mori praesumebat? quae cum ita sint.
[*]( 4 cf. Luc. 9, 10 5 Marc. 6, 31 6 Marc. 7, 36 b-37 17 loh. 2, 24 et 25 23 cf. Matth. 26, 33 et 35 ) [*]( 2 et ecce uenientes HAelL apost. ad dominum V, ad dominum discipuli p 3 illij ei V v hoc] add. autem Q 4 nillo Bl, nihil in nullo g, in nihilo el discordians B ante om. AlElL, antea edd. praeterem 7 praeiciebat Bl 9 amirauantur B, mirabantur p 13 nec B 14 posui om. CP altis C\'JP 16 cogitatione B 17 pctuerant HAEL Y 19 quia] qui B (Bushw.) 20 periberet B 22 uolumtates B qui] quia BN petro futnram V, p. futuram negationem p, futuram perfidiam petro g, futuram aegationem petro ael prenunciauerit p 23 tunc om. BR ) 398
quomodo huic eius tantae scientiae et praescientiae non est contrarium quod Marcus dicit: praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant? si enim sciebat eos sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum uoluntates tanto magis praedicaturos, quanto magis, ne praedicarent, eis praecipiebat, utquid hoc praecipiebat, nisi quia pigris uolebat ostendere, quanto studiosius quantoque feruentius eum praedicare debeant quibus iubet. ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere non poterant?
V. Sequitur Marcus: lin illis diebus iterum ctfm turba multa esset nec haberent quod manducarent, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() respondit illi Iohannes dicens: magister, uidimus quendam in nomine tuo eicientem demonia, qui non sequitur nobiscum, et prohibuimus eum. [*]() Iesus autem ait: nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; [*]() qui enim non est aduersum uos pro uobis est. hoc Lucas similiter narrat, nisi quod ipse non dicit: \'nemo est qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.\' nulla est ergo inter eos quaestio cuiusquam repugnantiae. sed uidendum est, ne hoc illi sententiae domini putetur contrarium ubi ait: qui mecum [*]( 2 Marc. 7, 36 11 *Marc. 8. 1 et 9, 37 (38)-39 (40) 19 ci. Luc. 9, 49 et 50 23 *Luc. 11, 23; *Matth. 12, 30 ) [*]( 1 quomodo] quando B et praescientiae om. B, et praeaentiae CP 2 praecipit ClL 3 praeicipiebat (pi s. fl.) B 4 plures B 5 et alt. om. B uolumtates B 7 quia om. e uolebatostuliosius (om. -endere quanto st) B 8 studiosius I gaudiosius Q 9 debebant B ENMQ iubetur B2 ut om. Bl 10 porant B V] VI JB* 11 diebus illis p v 12 esset] add. cum iesu VN2E2 ϒψ edd. praeter m quid a 13 ibi Bl illis B 15 qui] add. te N2 non] nos Bl prohibimus Cl 16 probibere B 17 facit V posBisset Bl 18 qui enim-loqui de me om. BlL aduersus RD HAE i 19 nos et nobis g 20 est B-RD CP FNMQ p, est enim cet. (enim est m facit PS p 21 mali B2 ergo est AELS r inter] in A1E1LS )
399
non est, aduersus me est; et qui mecum non colligit, spargit. quomodo enim iste non erat aduersus eum. qui cum illo non erat, de quo Iohannes suggessit, quod cum illis eum non sequebatur, si aduersus illum est qui non est cum illo? aut si aduersus illum erat, quomodo dicit discipulis: nolite prohibere; qui enim non est aduersus uos, pro uobis est? an hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait: qui non est aduersus uos, pro uobis est, ibi autem de se ipso locutus est: qui mecum non est, aduersus me est? quasi uero possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. alioquin quomodo uerum erit: qui uos recipit, me recipit, et: quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? aut potest etiam non esse aduersus eum, qui fuerit aduersus discipulos eius? nam ubi erit illud: qui uos spernit, me spernit, et: quando uni ex minimis meis non fecistis. neque mihi fecistis, et: Saule, Saule, quid me persequeris? cum discipulos eius persequeretur? sed nimirum hoc uult intellegi in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est aduersus illum, et in tantum aduersus illum non esse, in quantum cum illo est. exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi uirtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat,
[*](5 Marc. 9, 38 (39) 12 *Matth. 10, 40 13 *)latth. 25, 40 15 Luc. 10, 16 *Matth. 25, 45 17 Act. 9, 4 ) [*]( 1 aduersum D edd. praeter pm 2 dispergit r quomodo] quando J31 3 iohannis ClP 4 si om. Bl aduersum B2 illum del. B2 6 prohiberej add. eum g nos et nobis g 7 aliquid AE1L g dicit B2BD CPY FNQ p 8 qui] add. enim RDQ uos-aduersus om. Bl nos et nobis g 9 aduersum P1FM ψ g 10 posset AE 12 quia Bx (nos) :1 recipit fol. 161 deficit man. saee. VIllI E, incipit supplementum saec.XII tertium E* recepit P1, receperit p me recipit om. B1 recepit p quando] quod p 13 imnimis Bl 14 aduersum eam Q HAesL y g 1a erat B me spernit om. Bl quando] quandiu E* f (v), quod p 16 ex] de AesL v minoribus E* r v meis om. A*L, istis E* y non et neque om. p 17 discipulo Bl 18 uult] adll. et CP 20 et in t. a. illum om. B1 cum illum C1 ) 400
in quantum operabatur uirtutes in illo nomine, in tantum cum ipsis erat et aduersus eos non erat; in quantum uero eorum societati non adhaerebat, in tantum cum ipsis non erat et aduersus eos erat. sed quia illi hoc eum facere prohibuerunt, in quo cum ipsis erat, dixit eis dominus: nolite prohibere. illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem ecclesiae suaderent, non illud, in quo cum illis erat, nomen scilicet magistri et domini eorum in demoniorum expulsione commendans. sicut catholica ecclesia facit non inprobans in hereticis sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt et aduersus nos non sunt; sed inprobat et prohibet diuisionem ac separationem uel aliquam aduersam paci ueritatique sententiam; in hoc enim aduersus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt et nobiscum non colligunt et ideo spargunt.