De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Nunc iam quoniam Matthei narrationem contextim considerantes et ei tres alios conferentes usque in finem in nullo eos uel sibi uel inter se repugnare docuimus, Marcum similiter uideamus, ut exceptis his quae cum Mattheo dixit, de quibus iam quod disserendum uidebatur absoluimus, cetera eius inspecta adque conlata nulli eorum repugnare monstrentur usque ad cenam domini. nam inde iam omnia omnium quattuor, quemadmodum sibi conueniant, usque in finem considerata tractauimus.
Sic ergo incipit Marcus: xinitium euangelii Iesu Christi filii dei. [*]() sicut scriptum est in Esaia propheta, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos. in hac tota contextione omnia superiora cum Mattheo considerata sunt. hoc autem Marcus, quia ingressus Capharnaum in synagogam eorum docebat eos sabbatis, cum Luca dixit, sed nihil habet quaestionis.