De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

Haec paene ipsis uerbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a domino: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. cum itaque omnes dicant praedixisse dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narrauit expressius. unde nonnullis uidetur non congruere ceteris, quia parum adtendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum aduersus euangelium animo induuntur hostili. tota enim Petri negatio trina negatio est. in eadem namque permansit trepidatione animi propositoque mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse [*]( 3 cf. Marc. 14. 26-28 6 Matth. 26, 33-35; cf. loh. 13, 33—38; Lnc. 22, 31-34 12 cf. Marc. 14, 29-31 14 *Marc. 14, 30 ) [*]( 1 dispargentur B (uerc. wron. eant. claro brix. Amiat. Tol. al.), dispergentur cet., edd., v 3 inmarcus Bl qui CP HAE1L gael habet HAEXL gael sententiam HAelL g ael 4 similiter CP, similem B7R HAEXL gael 5 praerumtionem Bl et] ex B 6 respondit BL 8 amen bis B2 hoc Bl 11 discipuli om. Q, isti r 12 pane Bl 13 fut.] saturum Bt 16 negaturus es CP r (cf. 276,12; 278, 7) 21 cum] dum MQ r 22 inducuntur HAEL 23 trepidationem B, negatione (-nё Q) MQ 25 fleto R ) [*]( 18* )

276
uiderentur tres, quorum Mattheus dixit: amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis, Lucas autem: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. Iohannes autem: amen amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges diuersis enim uerbis et uerborum ordine eandem explicauerunt sententiam dixisse dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me negaturus es. quid enim adtinebat dicere priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio conpleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdem noctis conpleta inueniretur, quae ante ipsum primum conpleta probaretur? sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, adtenderunt illi tres, non quando eam conpleturus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota \'possit intellegi. quamuis enim uerbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota [*]( 1 Matth. 26, 34 3 *Luc. 22, 34 4 *Ioh. 13, 38 10 *Marc. 14, 30 ) [*]( 2 hac] in hac D χω ralem4 negis Clp, abnegea x edà. praeter g, v (274, 16) 5 cantabit] add. hodie F p ter me j edd. praeter p, c negis Clp, abneges r 8 eum] ter eum D raelm esset om. AIEIL 9 peregiss.] petrus egisset p 11 tu om. CPV hac nocte BD p 12 es negaturus rv (275, 16) 13 actinebat B si om. R ante] autem Bl 14 et] * C, om. P, enim et r 15 cantos AxElL eiusdo Bl 16 inueniretur-conpleta om. Bl 18 quando] quod in Bt 19 quanta (ta exp.) C, quando x 1 20 trina] add. futura r et quia om. MQ, et qua Bl galli cantum] gallum Bl cantum] add. esset ceptura r 21 tota om. N 22 posset p enim uerbis om. Bl 23 ante secundum] post secundum HAEL g )
277
illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. nec interest, quantis morarum interuallis trina uoce enuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine inbibita, ut posset dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque adtendentibus, quomodo iam mulierem moechatus est in corde suo qui eam uiderit ad concupiscendum. sic Petrus quandocumque uerbis ederet timorem, quem tam uehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor inuasit. ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent pulsato interrogationibus pectore uerba illa negationis erumpere, nec sic absurde adque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. multo minus igitur mouere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis uocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. tamquam si alicui diceretur [*]( 7 cf. Matth. 5, 28 ) [*]( 2 concepta] contemta Bl, coepta 0 ael, nocte coepta HAetL 3 nuntiata (nnt. EL) Bx HAEL 4 possiderit B2 NlQ magnu Bl, magnam V 5 formidinem Y HAEL inuita BlR, inbiuita 2?2, imbui ita HAEL g, imbiberit V ut om. H, aut 0 possit CPF g sed] add. et r ael 6 ut] add. sicut Y, add. clareat XOO r 7 adtendetibi Bl, adtendentibus uidetur » 7, att. uideatur a mulierem moechatus (moecatua B) est BRD, moechatus (-cat. N AE\'L) est muL eet., edd. 8 quandocunque petrus r 9 ederit CIP, ediderit C* tamen J51 nehementer C1P AEL r g, -ti p 10 conceperit Bl possit CP 12 trinae] trina Nl, trinam 0 negationis B ONlQ Bufficienter p qao] add. intelligitur (0 r 13 ai om. Bl 14 peccatore B 15 ante g. c. t. n. diceretur] dici potuisse antequam gallus cantet ter me negabis w r ter—cantam om. B ONM L 16 quando] quia m r galli-eam om. Bl cantu et mente B1 timor] add. eius m r 17 eam] eum B* V l m 18 gitur Bl 19 negatis Bl coepta e. n. a. p. g. cantum del. B1, om. Bl 20 tamqu.] et aquam Bl )
278
hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistulam, in qua mihi ter conuiciaberis, non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum uocum interuallis planius elocutus est, qui dixit ex persona domini: priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. ita gestum esse apparebit, cum ad eundem locum narrationis euangelicae uenerimus, ut etiam illic ostendatur euangelistas sibi congruere.

Si autem quaeruntur ipsa omnino uerba, quae Petro dominus dixerit, neque inueniri possunt et superfluo quaeruntur, cum sententia eius, propter quam cognoscendam uerba proferuntur, etiam in diuersis euangelistarum uerbis possit esse notissima. siue ergo diuersis sermonum domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiauerit praesumtionem suam et ter ei dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur, siue aliquo narrandi ordine possint omnium euangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel dominum praedixisse Petro praesumenti, quod eum negaturus esset, nulla hic euangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est.

III. Nunc ergo quantum possumus ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. cum itaque secundum Iohannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Iohannes et conserit [*]( 6 Marc. 14, 30. ) [*]( 1 hae noe Bl scriber JB1, scribis Cl PF1 Q g 2 conaicianeris B 3 inciperit CXP primum om. CP 6 dicit I bis om. J2 7 negaturus es D re1 ita] add. s. I. enim C2 8 locum om. Bl 9 etiamj iam 01 conuenire p 10 querantur p uerba] narrationis uerba 2 11 inuenire C1P et om. 01 l, ex H 12 agnoscendum g 13 enangelistarum-diuersis om. Bl 14 siue] si uero B2 16 predixit r sicut] si r indigatur (g radendo in c mut.) CP, indicatur D V HAJ&L p l, indicatur r 17 possunt V tu 18 in unum om. B 20 easet] est JB1 21 est] add. discordia r 22 nunc] sic p nunc-ipsum spat. uac. L nunc-esset minio A ergo] uero HES ay g 23 hoc] iam B, om. AlElL )

279
domini sermonem dicentis: [*]() non turbetur cor uestrum. creditis in deum, et in me credite. [*]() in domo patris mei mansiones multae sunt, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim ueniat ad illum locum, ubi ait dominus: [*]() pater iuste, et mundus te non cognouit, ego autem te cognoui, et hi cognouerunt, quia tu me misisti, [*]() et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis. cum autem [*]() facta esset contentio inter eos, quis eorum uideretur esse maior, sicut Lucas commemorat, [*]() dixit eis: reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici uocantur. [*]() uos autem non sic, sed qui maior est in uobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator. [*]() nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum sicut qui ministrat. [*]() uos autem estis qui permansistis mecum in temtationibus meis. et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, [*]() ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. [*]() ait autem dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: ecce satanas expetiuit uos, ut [*]( 1 Ioh. 14, 1 et 2 4 cf. Ioh. 14, 1-31; 15, 1-27; 16, 1-33; 17, 1-26 5 *Ioh. 17, 25 et 26 9 *Luc. 22, 24-38 ) [*]( 2 in deum creditis (signa transpos. add. C) CP in alt. om. CP 3 manaionesi B1 cetera] s. I. add. que M1 sermones N1, sermonibus M eius] domini V, huius % praeclaramexmeq. J31 4 ueniam Bl 5 pater eius te JB1 et exp. N, om. RD HAEL edd. praeter gm, om. v 6 te om. Bl hii BR CzP, ii Im 7 feci eis V M gv 8 delexissti B 9 esset] add. et ON v 13 uenefici Bl, benifici R 14 iunior] minorx 41 edd. praeter g m, v (6 νεώτερος, sed Cant. 6 μειϰρóτερος, cf. specul. 27) 15 ministratur ClP namque g quis] qui BR est om. R 17 ministra ElL 18 mihi mecum 01 tribulationibuS HAeiZ 20 ut] at B 21 regno] add. meo NzMsQ E1 γϰψ edd., v (μου) om. Cant.) 22 simon Cl, om. simoni. 23 ecce] simon ecce B r aelm, simon simon ecce v expetiit R )
280
cribraret sicut triticum; [*]() ego autem rogaui pro te. ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. [*]() qui dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34 et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter. abneges nosse me. et dixit eis: [*]() quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? [*]() at illi dixerunt: nihil. dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram. et qui non habet uendat tunicam suam et emat gladium. [*]() dico enim uobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est. etenim ea quae sunt de me finem habent. [*]() at illi dixerunt: domine, ecce gladii duo hic. at ille dixit eis: satis est. et ymno dicto, sicut Mattheus Marcusque commemorant, exierunt in montem oliueti. [*]() tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam pastorem et dispargentur oues gregis. [*]() postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam [*]() respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. [*]() ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. [*]() ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt. haec secundum Mattheum inseruimus; sed et Marci paene ipsa et [*]( 12 Es. 53, 12 15 *Matth. 26, 30-35 27 cf. Marc. 14, 26-31 ) [*]( 1 cribaret NMlQ H (if. 274,11) 2 ut non] ne HAelL 5 hodie om. BD 6 neges D (ef. 274, 16) 8 ad BlB eis om. dEIL (om. uerc. ueron. cant. al.) 12 quod om. E2 fx pmv 14 domine om. B ecce] sunt HAetL duo gladii HAEL v 15 ymno B A p, hymno cet. 17 dicit om. Hl, ait JBP, dixit B rael patimini Q 19 dispargentur B H, disperg. (desp. Q) cet., edd. (275, 1) 20 surrezero M 21 et respondens petrus M x )
281
totidem uerba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodauimus.

Contexit ergo narrationem Mattheus et dicit: [*]() tunc uenit Iesus cum illis in uillam, quae dicitur Gethsamani. hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: [*]() et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliuarum. secuti sunt autem illum et discipuli. [*]() et cum peruenisset ad locum dixit illis: orate, ne intretis in temtationem. iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsamani. ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Iohannes ita narrans: haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis . trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius. deinde secundum Mattheum [*]() dixit discipulis: sedete hic, donec uadam illuc et orem. [*]() et adsumto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. [*]() tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et uigilate mecum. et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerum tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. [*]() et uenit ad discipulos et inuenit eos dormientes, et dicit Petro: sic [*]( 3 *Matth. 26, 36 a 5 cf. ib. 38—46; cf. Marc. 14, 32—42; cf. Lnc. 22, 39-46 6 Luc. 22, 39 et 40 10 cf. in Ioh. eu. tr. 112, 1 11 Ioh. 18, 1 15 *Matth. 26, 36 b-46 17 cf. Marc. 14, 32 ) [*]( 1 identidem Q 8 ergo] igitur rael narrationem] add. auam E2 y tunc-uillam sp. uac. L 4 uilla B CP gethsamani CP, gesaamani 22, gethsem. cet. (γεϑσαμαννοι Cant.) 5 et marcus om. A&LS hoc alt. OM. S 6 cum] quam B et om. B 8 illum om. AlElS, eum R E* i 9 eia g 10 cui M gethsamani BR P, getaemani C r. gethaem. cet. 11 et cum hoc p, hoc cum r 12 regressus CP, eegr. F 18 ortus B N 14 introiuit (-bit Q) D MQ edd., c, introit B, introiit cet. discipuli-dixit om. B 15 diecipnlis] eis p, disc. suis elv 19 hic om. B 20 pater mi PV v 22 discipulos] add. suos BD HAEL elv 23 inbenit B1 dixit r petro om. L )

282
non potuistis una hora uigilare mecum? [*]() uigilate et orate, ut non intretis in temtationem. spiritus quidem promtus est, caro autem infirma. [*]() iterum secundo abiit et orauit dicens: pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua. [*]() et uenit iterum et inuenit eos dormientes; erant enim oculi eorum grauati. [*]() et relictis illis iterum abiit et orauit tertio eundem sermonem dicens. [*]() tunc uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. [*]() surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet.

Haec etiam Marcus eoque prorsus modo adque ordine conserit aliquanto breuius quasdam constringens sententias et aliquid magis aperiens. nam uidetur hic sermo secundum Mattheum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem uenit ad discipulos suos et dicit illis: [*]() dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. [*]() surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet. quomodo enim supra dormite iam et requiescite, cum conectat: ecce adpropinquauit hora, et ideo dicat: surgite, eamus? qua uelut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: dormite iam et requiescite, [*]( 1 potuisti pg (Marc. 14, 37) 2 ut non] ne r 3 proptus B 5 uolumtas B, uolont. C 6 eos] illos B enim om. Q, autem N 7 oculi eor.] oculorum Bl 9 dixit r, ait g 10 quiescite p adpropinquabit 02 AE1L g r 11 manibus p surgete 01 12 adpropinqaabit RC2.AE1L gr .13 etiam] iamAEIL eaqueB, eo quoqae p modo] eo modo HAE1 eo ordine AEL 14 aliquanto BRD CP 0 HAEL ram, aliquando cet. 16 ipsi om. BR 17 ait p, dixit rael 18 adpropinquabit C2V A&L gr (sic infra) 19 manibus p aurgete C1 21 supra] super B, add. dicit x p, add. dixit N* rael cum] dicit cam D cognectat B, conectati C\'P, conectit 02, sabnectat p 22 adpropinqaabit C2V AEL g r et] ac p surgete 01 23 qua om. Cl 24 quiescite BXR. )

283
tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. quod recte fieret, si esset necesse. cum uero Marcus ita hoc commemorauerit, ut, cum dixisset: dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret uenit hora, ecce tradetur filius hominis, utique intellegitur post illud quod eis dictum est: dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: ecce adpropinquauit hora. ideo post illa uerba secundum Marcum positum est sufficit, id est (quod requieuistis iam sufficit). sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii domini, propterea coartat intellectum, ut in illis uerbis alia pronuntiatio requiratur.

Lucas autem praemisit, quotiens orauerit; dixit sane, quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum et guttas decurrentes in terram. cum ergo dicit: et cum surrexisset ab oratione etuenisset ad discipulos suos, non expressit quota oratione; nihilo tamen illis duobus repugnat. Iohannes uero, posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non comme* morat, quid illic egerit, donec eius traditor cum Iudaeis ad eum conprehendendum ueniret

Tres igitur isti eandem rem ita narrauerunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta uarietate, nulla tamen [*]( 3 Marc. 14, 41 13 cf. Luc. 22, 41 et 42 14 cf. ib. 43 et 44 16 Luc. 22, 45 18 cf. Ioh. 18, 1 20 cf. ib. 2-11 ) [*]( 1 quamquam B ab om. P, 8. l. N a] ut CP 3 commemoraberit B 4 adinngerit CP, -nxerit g ora B, hora et B 5 tra ditur C\'P 6 dormite] add. iam 0 xw elm requiescete C . dominna HAEL 7 aliquantulum e I flerit ClP praemiserat CP S* g. promiB. AELS1 r p 8 adpropinquabit CV HAEL g r 9 id— sufficit om. BR r requieuissetiB CP 11 domino CP coarctat reltn in om. H. etiam in p 15 fudisse x sanguinem PV N, sangninatum g decurrisse r in terra ClPV 16 resurrexisaet B 17 quod ab JB, quot H 18 nihil RD V p, nihil (hoc 8. I. add.) F, nihil his N, in nihilo HAelL r gael, in nullo E2, neque hoc r tamen] add. hoc p. add. in RD 21 uenerit CPV p 22 tre ElL, tria A1 secuti AJJ, sicuti E y 23 possit F\' A\'S, posset loqui r aeI aliqua CPF1 )

284
aduersitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est auulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: quantum iactus est lapidis. porro autem Marcus primo ex uerbis suis idem narrauit rogasse dominum: ut, si fieri posset. transiret ab eo illa hora, id est passionis, quam calicis nomine mox significauit. deinde uerba ipsa domini sic enuntiauit: abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. quibus uerbis si adiungas quod illi duo dixerunt et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret patris minuisse \'potestatem, cum ait: si fieri potest; non enim dixit (si facere potes\', sed: si fieri potest; fieri autem potest quod ille uoluerit. sic itaque dictum est si fieri potest, ac si diceretur si uis. manifestauit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit si fieri potest, quando ait: omnia tibi possibilia sunt. et quod commemorauerunt eum dixisse: uerum non quod ego uolo, sed quod tu — quod tantundem ualet, quantum si et ita dicatur: uerum tamen non mea uoluntas, sed tua fiat — satis ostendit non ex possibilitate, sed ex uoluntate patris dictum esse si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimauit; non enim ait: si fiori potest, sed: si uis. cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: si uis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum. [*]( 2 Luc. 22, 41 4 *Marc. 14, 85 et 36 24 Luc. 22, 42 ) [*]( 1 autem BBD, enim cet., edd. 2 ot oratet B 5 transiret OM. B ora B 6 deindein CP 10 sententiam B 12 istam] hunc V eam] enim BlRD minaisset B 13 (si om.) faceres Bl 16 si uis] suis Bl manifeetaret B2, -abit AelL quod B2 intellectum CPl 17 sit] est B1 19 quod tandem B1, quantundem H1A1E1L, tantundem A2E2S rael, quod tantum p uadet Bl 20 et si RD mea] meet B1 uoluntate R 21 possibilitate BIRD V, inpossibilitate (imp.) cet., edd- sed ex uoluntate om. Bt 28 et om. BlB ait] dixit BD 25 si uis o. enim] enim omnia suis B\', si enim uis omnia BD 26 a me om. CPV )
285

. Quod autem ipse Marcns non solum pater sed abba pater eum dixisse commemorat, hoc est abba Hebraeice, quod est Latine pater. et fortasse dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit uolens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, uenienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait abba, partim ex gentibus, ad quas pertinet quod ait pater. etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum: in quo clamamus, inquit, abba pater, et iterum ait: misit deus spiritum suum in corda nostra clamantem abba pater. oportuit enim ut bonus magister et uerus saluator infirmioribus conpatiens in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum inreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam uincerent uoluntati suae praeponendo uoluntatem dei, quia ille scit, quid expediat quibus consulit. de qua tota re non nunc tempus est, ut uberius disseratur; agitur enim modo de conuenientia euangelistarum, in quorum diuersitate uerborum salubriter discimus non aliud in uerbis ad audiendam ueritatem quam sententiam loquentis esse requirendam. hoc est enim pater quod abba pater, sed ad sacramentum intimandum planius est abba pater, ad unitatem significandam sufficit pater. et dominum quidem abba pater dixisse credendum est; sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus pater demonstraretur sic esse [*]( 5 cf. Eph. 2, 11-22 9 Rom. 8, 15 10 *GaI. 4, 6 ) [*]( 1 sed] add. et r pater] per AelL, om. r 2 eum om. Bl hebraeice (haebr. R) BR Q, ebreicae El, hebraice (ebr., -cae) cet., edd. 3 saaementiim Bl 4 dixerit] add. quia ipus dixit abba pater utrumque idem naleat r 6 angulariis B aenientibus HAelL g, ex diaerso uenienti E* Y 7 abba-ait om. R quas] quos jB1 8 pertini Bl praetermittit HAelL g 10 misitme Bl suum] filii sui B1 V v (too oloo αύτού), cf. Tert. adu. Marc. 6, 4 11 noetra] uestra \'ł edd., v 13 forte om. J51 14 tempore V ga 17 uuerius Bl 18 distrahatur p de om. B 20 audiendum Y 22 samentum B, sum. R ad u. s. s. pater om. B1 24 luceret AxElL e 25 sententiam Bl dicentibus] add. tantum r a )

286
illas duas ecclesias ex Iudaeis et Graecis. ut etiam una sit. ei illo ergo intellectu dictum est abba pater, quo idem dominus alibi ait: habeo alias oues, quae non sunt ex hoc ouili, gentes utique significans, cum haberet oues etiam in populo Israhel. sed quia secutus adiecit: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor, quantum ualet ad Israhelitas et gentes abba pater, tantum ad unum gregem solum pater.

V. [*]() Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicit Mattheus et Marcus, ecce ludas unus de duodecim uenit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi. [*]() qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. [*]() et confestim accedens ad legum dixit: haue, rabbi, et osculatus est eum. dixitque illi primo quod ait Lucas: Iuda, osculo filium hominis tradis? deinde quod Mattheus: ad quod uenisti. amice? deinde dixit quod Iohannes commemorat: quid quaeritis? [*]() responderunt ei: Iesum Nazorenum. dicit eis Iesus: ego sum. stabat autem et Iudas. qui tradebat eum, cum ipsis. [*]() ut ergo dixit eis: ego sum. abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. [*]() iterum , [*](3 *Ioh. 10, 16 (cf. in Ioh. eu. tr. 47, 5) 9 *Matth. 26, 47-49; cf. 47—56 10 Marc. 14, 43-45; cf. 43-52 16 Luc. 22, 48; cf. 47-53 17 *Matth. 26, 50 18 *Ioh. 18, 4-9; cf. 2-11 ) [*]( 2 intellecto Bl, -tum CPX quo] quod BXD P OMQ a 3 abeo Bl ex] de CPF ONMQ H pgm (sx) 4 cum] quem Bl 5 et eas om. RD 6 gres Bx 9 V om. CP dicunt V edd. praeter pg 10 de om. Bl, ex HAEXL ψ l 11 eo.. B a] missi a D V Q AELS αγχψω edd. praeter m (ueron. colb. Big. Ox. al.: cf. Mare. 14, 43 > t. 16 iudae CPl 17 trades AS ad quid χω edd., v amice ad qu. uenieti E2 γϰχψω edd. praeter g (to 5 πάρει, ἑταιρς ; Cant.) 18 iohannis CP quidj quem M E2 γϰχψ edd. praeter g, v (siva) 19 ei om. CPV ψ g nazorenum B M H, nazareum p, nazarenum cet., v dixit r 20 eis om. BD, ei Ael istabat B iudax Bx tradiderat r 21 sunt Bx 22 et] et.et B1 )

287
ergo eos interrogauit: quem quaeritis? illi autem dixerunt: legum Nazoreum. [*]() respondit Iesus: dixi uobis, quia ego sum. si ergo me quaeritis, sinite hos abire. [*]() ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam.

[*]() Videntes autem, sicut Lucas dicit, hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: domine, si percutimus in gladio? [*]() et percussit unus ex ipsis, quod omnes quattuor dicunt, seruum principis sacerdotum et amputauit auriculam eius, sicut Lucas et Iohannes dicunt, dextram. qui autem percussit secundum Iohannem Petrus erat, quem percussit autem Malchus uocabatur. deinde quod Lucas dicit: [*]() respondens Iesus ait: sinite usque huc, et adiunxit quod Mattheus commemorat: conuerte gladium tuum in locum suum. omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. [*]() an putas, quia non possum rogare patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? [*]() quomodo ergo implebuntur scripturae, quia sic oportet fieri? his uerbis adiungi potest quod illum eo loco Iohannes dixisse commemorat: calicem, quem dedit mihi pater: non [*]( 6 Luc. 22, 49-51 a 10 cf. Ioh. 18, 10 14 *Matth. 26, 52-54 21 Ioh. 18, 11 ) [*]( 2 nazoreum Bl, nazorenum B2, nazareum p, nazarenum edd., c (vato*paMv) dixit B1 5 perdidi. (eras. t) B ipais] eis M V ^ p r 6 hii BR IP χψω g, his Nl, ii l m 7 erant] erat BIB1 8 percutiemuB CP (uerc. ueron. colb. corb. cant. Dbl. Eg., πατάξομεν uel -ξωμεν) 9 quatt.] quantum Bl 11 dexteram M CP q, edd., v secundum-percussit om. Bl iohannen CP 12 marchus BI, malcofl B* H pr 13 respondit AelL, -dens autem E1 inite B 14 hunc 221 conuertere p 18 milia legiones BR El (ueron. colb. clar. sgm. pal. brix. Big. Foroiul. al.; Sedul. carm. 5, 73; op. 6, f), legiones cet., edd., v 20 eum r iohannes dixisse BlRD, dix. iohannea (-nnem B2) cet., edd. 21 non] non uis CPF1 m (uerc. tteron. mon. colb. Dbl. Eg. Rtc. al.), non uis ut F2 <1 prael, uis ut non D )

288
bibam illum? tunc, sicut dicit Lucas, tetigit auriculam illius qui percussus erat et sanauit eum.

Nec moueat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, dominum respondisse: sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in uerbis, quae Mattheus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, domino displicuisse. illud enim uerius est, quod cum eum interrogassent dicentes: domine, si percutimus in gladio? tunc respondit: sinite usque huc, id est non uos moueat quod futurum est; permittendi sunt huc usque progredi. id est ut me adprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. sed inter moras uerborum interrogantium dominum et illius respondentis Petrus defensionis auiditate et maiore pro domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. non enim diceret respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. nam de facto Petri quid iudicauerit, Mattheus solus dicit. ubi etiam non dixit Mattheus \'respondit Iesus Petro: conuerte gladium tuum\', sed dixit: tunc ait illi Iesus: conuerte gladium tuum, quod post factum apparet dixisse dominum. illud uero quod Lucas posuit: respondens autem Iesus ait: sinite usque huc, illis qui interrogauerant responsum esse accipiendum est; sed quia, ut diximus, inter uerba interrogantium et respondentis domini facta est uno [*]( 1 cf. Luc. 22, 51 b ) [*]( 1 dicit om. M, dixit g lucas dicit χω r aelm illius] eius V p 5 ainete EXL hunc Rl CPl 6 ut p. ei om. R 7 noluerit B\' 8 potius] post p quod HAJEPL g est om. BIRD petrus gladio BIRD, gl. petro cet., edd. 9 discipulissed Bdisplicuisse sed R. dis. plicuisset HAL quod om. r 12 usque huc p 9 id BXBD pr hoc eet. 13 et] ut CPV g 15 maiori. (eras. s) F, -ri paelf* 16 potuerant CPV 17 responde aut BxRl, respondit- R1 19 petri pr. om. B\' qui B 20 dicit BRD CP M HL pgra, dixit eel. 21 sed om. B\' 24 inite Bl )

289
ictu percussio, hoc ordine iudicauit esse narrandum, ut etiam inter uerba interrogationis et responsionis eam insereret. non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Mattheus: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, id est qui usi fuerint gladio. uideri autem posset contrarium, si dominus ex illa responsione saltem usque ad unum nec ipsum letale uulnus usum tamen gladii spontaneum adprobasse demonstraretur. quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic conectatur et quod Lucas et quod Mattheus rettulit, quemadmodum supra commemoraui: sinite usque huc et conuerte gladium in locum suum. omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, et cetera. quomodo autem sit intellegendum sinite usque huc, iam exposti, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen euangelistarum ueritas constet.

Postea sequitur Mattheus et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: [*]() tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me. cotidie aput uos sedebam docens in templo et non me tenuistis. tunc addit etiam uerba, quae Lucas ponit: sed haec est hora uestra et potestas tenebrarum. [*]() hoc autem totum factum est, sicut Mattheus dicit, ut implerentur scripturae prophetarum. [*]() tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt, sicut et Marcus dicit. [*]() sequebatur autem illum unus adulescens amictus sindone, sicut idem [*]( 16 *Matth. 26, 55 et 56 20 Luc. 22, 53 b 23 *Marc. 14, 50-52 ) [*]( 1 icto CP esse] et esae CP 2 eam om. AlElL inserreret CP, inferret g 3 ei hoc ONQ r 6 responsione] add. sinite usque huc l, add. sinite usque huc prohibuisse (om. saltem-ipaum) rae 7 gladii tamen R demonstretur e, uideretur l 8 petrum BI Nl dicto Bx 9 posset CP 11 et conuerte—huc om. J21 gladium] add. tuum Q χω rlmv 15 conitet Bl, consentet B2 16 postea] V nUIn. cap. praemiti. CP eum] cum AelL, quod E2 i 17 dixisset AEL i 20 addit BIRD, addidit cet., edd. est om. AelL 24 fugierunt C1 M A 25 sindonem HAelL ) [*]( XXXXIII Aug Seet. III pnrs 4. ) [*]( 19 )

290
Marcus commemorat. et cum tenuissent eum, [*]() reiecta sindone nudus profugit ab eis.

VI. [*]() At illi tenentes legum duxerunt ad Caifan. principem sacerdotum, ubi scribae et seniores conuenerant, sicut Mattheus dicit. sed primo ad Annam ductus est, socerum Caifae, sicut Iohannes dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Iudaeorum, sicut Iohannes commemorat. [*]() Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. et ingressus intro sedebat cum ministris, ut uideret finem, sicut dicit Mattheus. et calefaciebat se ad ignem, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. hoc et Lucas commemorat, quod [*]() Petrus sequebatur a longe. accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum. et Iohannes dicit, quod [*]() sequebatur Simon Petrus et alius discipulus. discipulus autem ille alius erat notus pontifici et introiuit cum Iesu in atrium pontificis, sicut Iohannes dicit. [*]() Petrus autem stabat ad ostium foris, secundum eundem Iohannem. exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum, sicut idem Iohannes dicit. sic enim factum est, ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt. [*]( 3 Matth. 26. 57 5 cf. Ioh. 18, 12-27 6 cf. Marc. 14, 53-72; cf. Luc. 22, 54—62 9 Matth. 26, 58 12 Marc. 14, 54 14 Luc. 22, 54 et 55 16 Ioh. 18, 15 et 16 ) [*]( 1 eiecta L1, relicta p r 2 profugiit jB1 3 iesum om. Bl 4 seniores] pharisaei HAE1L conuenerunt CP 5 primum χω faet 10 eum om. B 12 finem] add. rei I dicit-sicut om. Bl 14 quod] et quod B r 15 atrii M v 17 sequebatur] add. eum l, add. lesum m v 18 alius om. p v 19 introiuit B H, edd. praeter gtn, introibit Bl, introiit cet. iesu] iam Bl atrio CP sicut] ut Bl 20 foras H1A1E1L 21 eundem del. B2, om. F1 iohannen CP 24 et pr. om. M r )

291

[*]() Principes autem sacerdotum et omne concilium.

sicut Mattheus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, [*]() et non inuenerunt, cum multi falsi testes accessissent. conuenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eundem locum commemoraret. nouissime autem uenerunt duo falsi testes. sicut dicit Mattheus, [*]() et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum dei et post triduum aedificare illud. alios etiam Marcus commemorat dixisse: [*]() nos audiuimus eum dicentem: ego dissoluam templum hoc manu factum et per triduum aliud non manu factum aedificabo. [*]() et ideo non erat conueniens testimonium illorum, sicut idem Marcus ibidem dicit. [*]() et surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti aduersum te testificantur? [*]() Iesus autem tacebat. et princeps sacerdotum ait illi: adiuro. te per deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus filius dei. dicit illi Iesus: tu dixisti. haec Mattheus. Marcus autem eadem aliis uerbis dicit, nisi quod tacet, quod eum adiurauerit princeps sacerdotum. sed tantum ualere ostendit quod ei dicit Iesus: tu dixisti, quantulum si diceret: ego sum. sequitur enim, ut ait idem Marcus: [*]( 1 Matth. 26, 59 et 60 a 4 Marc. 14, 56 6 Matth. 26, 60 b et 61 10 Marc. 14, 58 et 59 16 Matth. 26, 62-64 a 19 cf. Marr. 14, 60 et 61 ) [*]( 1 principes] YII num. cap. praemitt. CP omne om. a e conflilium B3 ClF1 χψ pgrm 5 enim] autem p testimonium B 6 commemoret Bt 8 distraere D CP trium Bt, tridao R ClP 9 reaedificare (reed.) V χψωedd., c (οιϰοδομη̃σαι) illam B etiam in ras. N, autem I commem. marc. R 11 perJ post MQ edd. praeler p (διά) 12 ideo om. V pg 14 respondens Bl 0*31, -diв F1 Nt A1E1L 15 adnerana H te om. Bl 16 principes L 17 aioro Bl 18 tleiJ add. nini L yr dixit r 19 eadem om. CP 20 taccat CP adinranerat CP 21 quantalum BlRD, quantum cet., eild. 22 lIum om. ONQ. eras. F ut] ut Al, et Q A-1 ) [*]( 19* )

292
[*]() Iesus autem dixit illi: ego sum. et uidebitis filium hominis a dextris sedentem uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. hoc dicit etiam Mattheus, sed non dicit respondisse Iesum \'ego sum\'. [*]() tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: blasphemauit: quid adhuc indigemus testibus? quod Mattheus commemorat et sequitur: ecce nunc audistis blasphemiam. [*]() quid uobis uidetur? at illi respondentes dixerunt: reus est mortis. hoc etiam testatur et Marcus. et sequitur Mattheus: [*]() tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. alii autem palmas in faciem ei dederunt [*]() dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? hoc dicit et Marcus; commemorat etiam quod ei faciem uelauerunt. de his Lucas quoque testatur.

Haec intellegitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus temtatus est. sed de Petri temtatione, quae inter has domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorat Mattheus et Marcus, deinde Petri temtationem; Lucas uero explicat prius temtationem Petri. tum demum has domini contumelias; Iohannes autem incipit Petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis domini et adiungit, quod inde missus est ad Caifan pontificem, [*]( 1 *Marc. 14, 62 3 cf. Matth. 26, 64 b 4 *Matth. 26, 65-68 13 cf. Marc. 14, 63—65 14 cf. Luc. 22, 63—65 19 cf. Matth. 26, 69-75; cf. Marc. 14, 66—72 20 cf. Luc. 22, 56-62 21 cf. Ioh. 18, 15-18 22 cf. Ioh. 18, 19-24 ) [*]( 1 dix. illi] ait illis R uideuitia Bl, uidetis HAlElL 2 ad dextris ClP M AE*L 3 cum] in g 6 indigemus Bl (colbegeraus cet., edd., v 8 dixerunt om. R 9 et alt. om. CPV 11 cederant (-rint P) CPF1 AetL facie OQ ei] eiusjjo 12 quia] qui L 13 dicit] autem p 14 facie B uelarunt Rl r quoque lucas edd. praeter g testatur BlRD, atest. B1, adtest. (att.) cet., edd. 15 mone Bl 16 est om. AlElL 17 de] et AlE1 g temtationem g eas Ba 19 commemorant D C1 AL edd. praeter p, memorat Bl 21 tum] et tum R 22 et om. CP inponit HAE1 )

293
et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit dominus ad Caifan.

Sic ergo Mattheus sequitur: [*]() Petrus uero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras. [*]() at ille negauit coram omnibus dicens: nescio, quid dicis. [*]() exeunte autem illo ianuam, uidit illum alia et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazoreno. [*]() et iterum negauit cum iuramento: quia non noui hominem. [*]() et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: uere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit. [*]() tunc coepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem. et continuo gallus cantauit. haec dicit Mattheus. intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras. cum iam semel negasset, gallus cantauit prius, quod Mattheus tacet et. Marcus dicit.

Non autem foris ante ianuam iterum negauit, sed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: [*]() et exiit foras ante atrium, et gallus cantauit. [*]() rursus autem cum uidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. [*]() at ille iterum negauit. haec uero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Mattheus. sane hoc quoque intellegitur, quia secunda negatione a duobus conpellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorat [*]( 1 cf. Ioh. 18. 25-27 2 cf. ib. 28 4 *Matth. 26, 69—74 17 cf. Mare. 14, 68 c 20 Marc. 14, 68 b-70 a ) [*]( 1 recapitulando 01 2 domom C, -mum P quod CP primum V 3 ostendit C2V HE χψ prael sit] eat B 4 bero Bl 6 iesum ClP at] ad B, et Q ral 7 exeuntem B (ueron.) 8 illum] eum HEL i ael alia] add. ancilla E1 YX*x edd. praeter g his] iis 1 9 iesum B C1 nazoreno B1M, nazareno eet., edd. (cf. 296, 8) 10 nouit B et 8. I. Al, om. Q g 14 hoc p ael 15 exiet ClPI1 16 prius BBD PV p, primum N* χ g, primus cet. 20 commemoraret CXP et om. D CPV 21 trium Bl 22 illut B 23 hic om. HAEI L ad 22, ac p 26 commemorant w edd. praeter p )

294
Mattheus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. sic enim hoc narrat Lucas: [*]() Petrus uero sequebatur a longe. [*]() accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. [*]() quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et cum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat. [*]() at ille negauit eum dicens: mulier, non noui illum. [*]() et post pusillum alius uidens eum dixit: et tu de illis es. hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantauerat, iamque redierat, ut, quemadmodum dicit Iohannes, ad focum stans iterum negaret. Iohannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri excepto Marco. sed etiam, quod sedentem ad ignem cognouit ancilla, non commemorat. hoc enim tantum ait: [*]() dicit ergo Petro ancilla ostiaria: numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? dicit ille: non sum. deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est, ita narrans: [*]() stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat. [*]( 2 Luc. 22, 54 b-58 a 15 *Ioh. 18, 17 et 18\' ) [*]( 2 sequebatur] add. eum F p 3 igni ONMQ E2 4 illorum B (uerc. colb.), eorum cet., edd., v 5 et cum B (Ept. Tur. Ken. Ldf.), et eum eet., edd., v 6 intua B1 7 dicentes B 8 alius-pusillum om. B eumJ illum R p eum uidens CPV 9 ingreasus CP 10 prius V2 pr 11 iohannese B 12 negauit Q, -uerit g enim] autem p 13 cantu tacet] can tauit B sicut] add. et HAEL 14 aedente B cognouerit F edd. praeter g 15 enim om. B 16 numquid ergo] numquid V NsQ prlmv 17 illi B (colb.) 19 serui om. HAWL 20 punas B, pronas C1 calefiebant B F NM (optinu codd. Vulg.), calefaciebant (ac eras. OE, exp. H) CP 0 HAE (colb. Dbl. Bw. al.), calefaciebant se cet., edd., v (έϑερμαίνοντο) 22 iam intellegitur CPF 6 m 23 postea] et postea Migne )
295

Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo. interrogatum negasse. uideamus ergo Iohannis sequentia: ll\'pontifex ergo, inquit, interrogauit legum de discipulis suis et de doctrina eius. [*]() respondit ei Iesus: ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. [*]() quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. ecce hi sciunt quae dixerim ego. [*]() haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: sic respondes pontifici? [*]() respondit ei Iesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? [*]() et misit eum Annas ligatum ad Caifan pontificem. hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caifan, cum iam illi diceretur: sic respondes pontifici? et hos duos, Annam et Caifan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio euangelii sui. his dictis Iohannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eandem domum, ubi gesta sunt quae narrauit et unde ad Caifan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Mattheus. commemorauit autem ista Iohannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut conpleat trinam negationem: [*]() erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. dixerunt ergo ei: numquid et tu ex [*]( 3 Ioh. 18, 19-24 19 cf. Luc. 3, 2 (cf. supra 116, 6) 25 Ioh 18, 25 ) [*](5 suie om. p de om. pl ei om. RD, eis p 6 et semper ego g 9 Bim ael 10 hi] hii BR C2P g, i C1, ii Im, om. HAelL quae] qai C1 L, quid (PPV 11 unius B 12 respondens BRl X\';Į, -dis (PPF1 Nl EtL ei] e B, om. RD 13 peribe B 15 ad c. p. ligatum HAEL 17 respondens B, -dia CJP1 Q 19 in om. CPVF ONl AEXL iohannifl C1PF1, et io. r 20 in eadem domo HAEL 21 et om. V Y unde] eundem CP, eun L, cum AS, unde in ras. E2 22 dicit V XW r ael 24 ad eam] eadem B 26 ei om. p, )

296
discipulis eius es? negauit ille et dixit: non sum. hoc igitur loco inuenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, postea quam foras exierat. neque enim iam exierat et foris eum uidit altera ancilla, sed cum exiret, eum uidit, id est cum surgeret, ut exiret, animaduertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic erat cum Iesu Nazoreno. ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iurauit illis contra nitentibus. quia non nouit hominem. nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: et coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando uerbis eorum. deinde in eo quod Iohannes ait: dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Mattheus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas. cum Petro id egisse. unde Iohannes dicit: dixerunt ergo ei. quapropter siue, posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, [*](8 *Matth. 26, 71 10 cf. 72 11 Marc. 14, 69 15 loh. 18, 25 ) [*]( 2 igit.] ergo y p et om. V Q χ rael ad] ante B 3 possit AelL 4 reBedisset (e med. ex i) B, rediisset l m foris BR neque e. i. exierat om. HAE1L 5 foris] forins B, foras quando p exiret] exierit CP, exieret Q, exierat aelm 6 uidet B surgeret om. M X, resurgeret B, surgerit CP ut] et CPV, et ut B exierit CP 7 his] illis JR, iis l 8 nazoreno B, nazareo p, nazareno cet. (eI. 293, 9) 9 foris R redicens B 10 noui CPV M xw elm (b) 12 dicebant CP illis B 13 rursum R 14 eorum (e 8. I.) B 16 eius om. CP redeunte et stante d. esse g h,oc] quod p g Migne 17 confirmatum HA.E1 L g nonin Bx 18 commemorant edd. praeter g 19 et om. B1R HAEPL g quem] quod Bl egisset Bl 20 nnde] inde Bl, unde et e l dici B1 21 postquam CP secum] secundura Bl )
297
ut se quasi purgaret negando, siue, quod est credibilius, non audiuit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: numquid et tu ex discipulis eius es? et dixit: non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait adque dicente: et tu de illis es, cui Petrus ait: o homo, non sum, liquido tamen colligitur conlatis de hac re omnibus euangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Mattheum autem et Marcum, qui commemorauerunt exisse eum foras, regressum eius breuitatis causa tacuisse.

Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Mattheum solum iam explicasse meminerimus. sequitur ergo Marcus et dicit: [*]() et post pusillum, qui adstabant, dicebant Petro: uere ex illis es, nam et Galilaeus es. [*]() ille autem coepit anathematizare et iurare: quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 et statim iterum gallus cantauit. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: [*]() et interuallo facto quasi horae unius, alius quidam adfirmabat dicens: uere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est. [*]() et ait Petrus: homo, nescio, quid dicis. et continuo adhuc illo loquente cantauit gallus. Iohannes secutus de tertia Petri negatione [*]( 6 Luc. 22, 58 b 14 *Marc. 14. 70 b-72 a 19 Lac. 22, 59 et 60 23 Ioh. 18, 26 et 27 ) [*]( 1 88 (e ex i) quari Btt quasi se B g 2 quod p 3 redit B ON, -iet Q dixerunt ei HAEL y gaelm lucas om. CP 4 eius . om. CP 6 de] ex L 7 collegitur AelL hanc B omnium g 9 mattha CP marcus ClP 10 exisse— tacuisse extra l. B eius om. CP Pi 14 marcus] mattheus E1 pnsillum] add. rursus XOO raelmv 15 adsistabant Bl, stabant p petro libri et edd., sed cf. infra 298, 21 (petro om. uere. cant., τψ Iletpuj om. Cant.) uere) add. et tu HAJ&L ral, add. tu !} p 18 gallus cantauit iterum HAE-L, g. it. cant. y a ista B1 p sequitur h. i. narrans HAEL i 19 ore B 20 quidem HtAEIL 21 et alt. om. HAEIL 23 cantabit BRl sequitur B2 petri om. HAEXL )

298
ita explicat: [*]() dicit unus ex seruis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: nonne ego te uidi in horto cum illo? [*]() iterum ergo negauit Petrus, et statim gallus cantauit quod igitur Mattheus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: et interuallo facto quasi horae unius. de hoc autem interuallo tacet Iohannes. item quod Mattheus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Iohannes quoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Mattheum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum uiderat adfirmabat, ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urguebant, unde duos euangelistas conpendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare uoluisse qui praecipuus in hoc erat. iam uero illud quod Mattheus ipsi Petro dictum fuisse adserit: uere et tu ex illis es et loquella tua manifestum te facit, sicut Iohannes eidem Petro dictum adseuerat: nonne ego te uidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: uere ex illis est; nam et Galilaeus est, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: alius quidem adfirmabat dicens: uere [*]( 18 *Matth. 26, 73 20 Ioh. 18, 26 21 *Marc. 14, 70 23 Luc. 22, 59 ) [*]( 1 explicauit HAEL dicit] add. ei raelv 2 eius om. CP N1 (mn. te) uidi L, uidi te p r 3 ergo om. CPV Q 4 ig.] ergo m p 7 autem] tamen p 8 singulare .. plurale CP numero om. p 10 eumque] eiusque C2 eiua om. CP cui ra abscit Bl petrus om. CP 11 pro ex per C, per P 12\' usita B1, ista B 14 eius om. CP petrum: om. Q arguebant HAelL g inde R 15 comprehendo ft 16 duos om. p signare p 18 es] e Cl et alt.] nam et V E1 γχψωedd., v (cf. supra 293, 12) 19 te om. L idem P ON1Q petro om. Bl 20 adseruerat (ass. M) B1R M, adserat AlElLS uidi te p hortum CP 21 loquatos Bl, loquut. B2 22 est.. est] es .. es CzP Q xu) v (cf. supra 297, 15) sicut om. MD sicut et lucas om. A*S 23 quidam VF M1 E2 r edd., v (cf. supra 297, 20) adfirmat AW-LS )
299
et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est, aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui conpellatum dicunt Petrum — tantundem enim ualuit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur —, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit.

Sequitur ergo Mattheus ita dicens: [*]() et recordatus est Petrus uerbi Iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras plorauit amare. Marcus autem ita dicit: recordatus est Petrus uerbi quod dixerat ei Iesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. et coepit flere. Lucas autem sic ait: et conuersus dominus respexit Petrum. et recordatus est Petrus uerbi domini, sicut dixit: quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras Petrus fleuit amare. Iohannes de recordatione et fletu Petri tacet. sane in eo quod ait Lucas, quod conuersus dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. quamuis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter seruos, qui simul se ad ignem calefaciebant. non est autem credibile, quod ibi audiebatur dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. namque cum dixisset Mattheus: [*]() tunc [*]( 8 *Matth. 26, 75 11 Marc. 14, 72 . 14 *Luc. 22, 61 et 62 18 cf. Ioh. 18, 27 24 Matth. 26, 67-69 a ) [*]( 1 sententiam) hanc sent. p 4 actu CP, actum est Aet L g, dictum p, actam uel dictum raeI 5 illum] alium Q, illo e l alios illum add. B1 alio modo e Z modo AE1L 8 ita om. e 10 negauia B foras] petrus L plorauit] fleuit AELS oq edd., v 12 dixit e l ei om. B g cant. gall. p 13 bis om. Bl V1 xw p, et bis B3 negauis B et coepit-negabis om. Bl 14 et (post ait) om. MQ r 15 dixerat E2 y m v (slttsy) quia om. HAetL 17 de om. B 18 petri om. HAJPL 19 respexerit BRD F N, respexit cet., edd. 21 exteriori VF* p, interiore B1R 22 autem om. CP credib. B1 23 fierit CP, fuerit g 24 expuebant p )

300
expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt [*]() dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? secutus est dicens: [*]() Petrus uero sedebat foris in atrio, quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. et, quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. nam posteaquam Marcus talia narrauit, secutus ait: et cum esset Petrus in atrio deorsum. sicut ergo eo quod Mattheus ait: Petrus uero sedebat foris in atrio, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. quomodo ergo respexit Petrum dominus facie corporali? quapropter mihi uidetur illa respectio diuinitus facta, ut ei ueniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei dominus praedixisset, adque ita misericorditer domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. sicut cotidie dicimus \'domine, respice me\', et \'repexit eum dominus qui de aliquo periculo uel labore diuina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: respice et exaudi me, et: conuertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini. denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam dominum, modo Lucas dominum posuit dicens: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est [*]( 8 Marc. 14, 66 a; Matth. 26, 69 a 20 Ps. 12, 4 21 *Ps. 6, 5 22 Luc. 22, 61 a ) [*]( 1 eius om. CP caederunt (a eras. A) C A, cederunt PF1 ELL 2 ei] eius pev 4 sequ.tus B secutus est narrat... ut animo (infra 303, 12... 305, 11) CP, dicens.183, l. 11 C, p. 199, l. 31 P in om. AEP-L 7 in superioribus] add. in B 9 eo om. B1, in eo Q 10 uero] autem B ostenditur r 12 sed e. i. super. om. Bl 19 lauore Bl 21 libera] et libera r a elm (et eripe v) 24 soleant (n exp.) N, soleant euangelistae raeI ponere] respondere B2 iesum] deum N 25 modo] quomodo HAEL. )
301
Petrus uerbi domini, Mattheus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non uerbi domini, sed uerbi Iesu eum recordatum esse dixerunt. ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed diuinitus factam.