De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Non ergo alienum esset a ueritate, etiamsi Lucas ab illo esse Ioseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset, sicut nos genuit deus, ut filii eius simus, quos fecerat, ut homines essemus. unicum autem genuit, non solum ut filius esset, quod pater non est, sed etiam ut deus esset, quod et pater est. sed plane si hoc uerbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum, quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset, quomodo, etsi neuter eorum diceret genuit, sed et iste eum filium illius et ille illius diceret, nihilo minus esset ambiguum, quis eorum illum, de quo natus, quis illum, a quo adoptatus erat. commemorasset. nunc uero cum alter dicit: Iacob genuit Ioseph, alter: Ioseph, qui fuit filius Heli, etiam ipsa uerborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimauerunt. sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius iudicaret, quam euangelistam crederet esse mentitum, facile, inquam, occurreret, ut uideret, quibus causis homo unus duos patres habere potuerit. hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent.
IIII. Illud autem quod deinceps insinuandum est, re uera ut aduerti et uideri posset, lectorem adtentissimum et diligentissimum requirebat. acute quippe animaduersum est Mattheum, [*](13 Matth. 1, 16 14 Luc. 3, 23 22 cf. Ioh. Chrysost. Hom. in Matth. 4 ) [*](2 esset Bl etiam om. V typ 4 sicut] sic et g fili CP 5 hominis C\'P essemus] simus r 6 quod pr.] qui r 8 omni mo El, omnino AezU an p ambiquum C1 9 commemorasse Q quomodo] quoniam p 10 etsi (et a. I.) B sed et] sed si Q, sed (om. et) Ml g, sed si et r 11 ille] add. filium g 12 quis illam a quo adoptatus om. HAELU 13 iacob] add. autem g 14 ioseph pr. s. I. C 15 differentiam ClP eliganter C2PF A2, euidenter 71 17 qui etiam quidlibet r indicaret M 18 esse. B 19 homo unus BT, unus homo cet., edd. 22 illud autem qu. deinceps om. HAELU f est re ucra] -nera B 23 aduerte et uidere C\'P attentyrsimum (si s. l.) Bl 24 animaduersus Bl )
Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi aduersus diabolum dimicamus, etiam illud declarat, quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecrauit et lex et prophetae per Moysen et Helian, qui quadragenis diebus ieiunauerunt, et euangelium per ipsius domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam temptabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus temptationem in carne sua, quam de nostra mortalitate adsumere dignatus est, praefigurans? post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse uoluit huic eorum uitae adhuc humana conuersatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamuis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat, impleturum, quando ait: ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet uitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamuis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis uicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando uentorum nomine scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. quadraginta autem [*]( 5 cf. Exod. 34, 28; III Regn. 19, 8 7 cf. Matth. 4, 1-2 11 cf. Act. 1, 3 15 *Matth. 28, 20 21 cf. Zach. 2, 6; 14, 4 ) [*]( 1 quia] qua Bl, qui hac L 2 quo] quod At, quo. (eras. d) CP M diabulum P 4 humilationem BIOI, humiliat. cet., edd. consacrauit 01 5 heliam F N A2 ael, eliam T m, helyam V p, helyam figurantur r quadraginta V 6 et euang.] euangeliumque V, et etiam p 7 XL Q (et sic infra) diabulo CXP H 8 per om. T temptationem BT, temptationem nostram cet., edd. 9 praefigurat F1 11 discipulis] add. suis el hic P, hinc g 12 adhac] huic CP, hac F, ad AELU ayn humanae BlO humanam conuersationem HAEU απϒ coniunctus p 1 14 eignif.] designaret r se] et B 15 uobis cur sum Bl 16 in] ad N galv 17 temporalem terrenamque significet uita* B, temporalem nitam terrenamque significet cet. 18 occurret CJ P 19 quod] quo AEILU., quia E2 an quadripartitis V MQ Hpgr Migne 20 ipse] iste r 22 ab aquilone B, et aquilone HAELU ic el, aquilone cet. )
Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque uitam hominum ad nos regendos in temptatione laborantes uenientem regem Christum Mattheus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumerauit quadraginta homines. ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, deus de terra sua et de cognatione sua separauit Abraham, Christus uenit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret, quod promittebatur, ex qua esset gente uenturus. cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad Dauid generationes esse quattuordecim et a Dauid usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad natiuitatem Christi, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. ubi autem ordo a rectitudine flectitur adque, ut eat in diuersum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. et hoc ipsum etiam praefigurabat Christum a circumcisione ad [*]( 8 cf. Gen. 12, 1-2 13 cf. Matth. 1, 17 17 cf. serm. 51, 8 23 cf. Eph. 2, 11 ) [*]( 1 X Q 3 ad pr.] ab ONl igi\'ar] ergo p 5 uenientem] uiuen- tem CP christum om. O1 xpm regem p 6 est et et om. r 7 ipsa BTl Nl L, ab ipsa cet. R de alt. om. r reparabit AelL 10 perteneret Cx 12 distincxieset T F 0, distixiBset EILI 18 ab om. F N jlEIL 14 a] ad Tl PFl ONl L babylloniae CP, babiloniae VOlt!, babylonis HU rae, babylones Tl, babilonis AEL g XlIII H 16 eaa] eius AexLUl doxit. eas pg XL-II-H 17 quisque L proganitoribus g nominatur N1 18 id est] idem EL iecconias B 19 babylloniam C, babiloniam TVMHA p g, babilonia FEL 20 adque om. Q deuersum Cl tamquam] quasi CPVF1 g 21 focit T quod] quam Bl angelo ClP 23 etiam B, iam cet., edd. praefigurat (pref- L) AEL )
Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia descendentem uoluit significare Mattheus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph et usque ad ipsius Christi natiuitatem descendendo commemorauit ab initio euangelii sui. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes enarrat, nec descendendo, sed ascendendo. tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis signans, ubi eum uox de caelo declarauit, ubi testimonium Iohannes ipsi perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. ascendendo autem transit et Abraham et peruenit ad deum, cui [*]( 2 cf. Eph. 2, 20 12 cf. Matth. 1, 2 13 cf. c. Faust. 3, 4 15 cf. Luc. 3, 23—38 19 *Ioh. 1, 29 ) [*]( 1 hierusalem] add. usque g babylloniam CP, babiloniam (-nia El) AEL pg, 2 hiuc alt. om. H 3 hoc p r 5 iecconias B ubi] ab B\', quo B2 angelus Cl, angolus C1 6 si El quod] que r 7 XlIII H 8 XL.. (ras. ta) C, XL P unam B, unum CPF ON, et una r sij sic CP et si g 9 temporali a. terrenae om. CP 10 terrenae] aeteinae F2 ONM, om. Fl tamquam om. Fl regulariter rae 11 ad] uel CP ista mortalitate CP qua p 12 discendentem CP 13 ab om. ALSIUI 14 discendendo CPH 15 euangeli El initio] add. euangelii sui VMH r a elm se A.IEI 16 xpi a B generationis CP H narrat PF ELTJ r discendendo CP Q H 17 expiendis CP signans B T, adsignans (ass. eet., edd. 18 iohannis CIPQ p ipse BT F M LU pa ipse iohannes g, ipsi iohannes r 19 peribuit TCP peccatum v (τγν άμαϱτιαν20 autem] enim T et pr.] ad TVNA2 r l, et ad U, ab ElOMQ ϰyω pgrae, et ab ψ. **ab E\' et alt.] ut V, om. Y perueniat V deum] dominum HAEXLSC )
Quapropter in generationibus Matthei significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a domino Christo. ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. quod enim dicit apostolus: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. proinde Mattheus ab ipso Dauid per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccauit; Lucas uero ad ipsum Dauid per Nathan ascendit, per quem prophetam deus peccatum illius expiauit. ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Mattheum excepto Christo est quadragenarius. [*]( 1 cf. Rom. 5, 10 13 *Rom. 8, 3 17 cf. II Regn. 11, 4; 12, 1-14 18 cf. retr. 2, 16 20 cf. quaest. euang. 2, 6 24 cf. serm. 51, 22, n. 32; 205, 1; 210, 6, n. 8; 252, 10; 264, 5 1 et alt.] etiam r 2 qua Q 3 potius om. N 5 de] ab r 6 fuerit (i in ras.) V, fuerat $ pm cum] add. enim CP dixit dei B, diiit (om. dei) T, dei dixerit g, dei dixit cet. 8 constitutus] conpatatus T 11 a domino chrwto om. AlEL 12 disccndens CP ennarrat CP\', narrat T 14 similitudine ClOM H 15 autem] uero T addidit g 17 salftmonS T discendit H 18 natan B 19 quem] raiug nominis M (ex retract. 2, 16) 21 abolitione CP, obolitionem g 22 aliqua] aliena g quia T, quam r qui nullam-hominum quas om. B 23 quas in] quasi ElL, quasi in » Y sua om. HAELU y 24 quadragin»arius (eras. t) B, quadraginarius CP )
Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur. denarius quippe tamquam iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. porro peccatum est legis transgressio et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur, unde et uela cilicina iubentur in tabernaculo undecim fieri. quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? ac per hoc quia uniuersum tempus septenario dierum numero uoluitur, conuenienter undenario septiens multiplicato ad numerum septuagensimum et septimum cuncta peccata perueniunt. in quo numero etiam fit plenaria remissio peccatorum expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos deo, ad quem nunc iste numerus peruenit per spiritum sanctum, qui columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit. [*]( 2 I Cor. 6. 17 6 cf. serm. 51, 23, n. 33 sq.; 83, 6, n. 7; c. Faust. 3, 4 10 cf. Matth. 18, 22 16 cf. Exod. 26, 7 24 cf. Lnc. 3, 22 25 cf. epist. 169, 3, n. 10 sq. ) [*](1 nos om. Cl 3 domino j dco χω rael 4 lucan Q 5 quotquot connumerantur fit (om. et) numerus LXXVII Q 6 signatur p 7 obolitio L g 9 peccandi F\', peccatum N 12 si om. N 13 X Q 14 porro] s. l. add. quia B2 15 et om. Nl 16 XI Q 17 significatione ClP 19 nndecimo denario HEILUI 21 plenaria B, plena cet., edd. remisso B 22 a om. HAEL nunierus iste M 23 deo] dum Bl at L 24 per onl. r qui] add. in F 02 y edd. 25 apparuit ante ubi g commemoratus Nl )
Post enumeratas generationes Mattheus ita sequitur: [*]() Christi autem generatio sicerat. cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam conuenirent, inuenta est in utero habens de spiritu sancto. hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Iohannis ita narrans: [*]() in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, [*]() ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. [*]() et ingressus angelus ad eam dixit: haue, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. [*]() et ait angelus ei: ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam aput deum. [*]() ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum: [*]() hic erit magnus et filius altissimi uocabitur, et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris eius, [*]() et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. [*]() dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? [*]() et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus [*]( 2 Matth. 1, 18 7 *Luc. 1, 26—35 16 cf. Esai. 7, 14 21 cf. Dan. 7, 14; 27; Mich. 4, 7 ) [*]( 1 ista QAE1 2 autem om. ror disponsata CIP N1 H 3 maria mater eius Q 5 liic] add. Matthaeus l 6 iohannes ClP* 7 gabrifi angelus p 8 domino BT, deo cet., edd., v (TOO ϑεοϱ) ciuitate CPF 9 dieponsatam C2 HL, deimposatam Bl 11 ad eam angelus g 12 haue jB2 OxNlM AWLS. habe BI, aue eet., edd., v 13 inter mulieribus C1P2 g, inter mulierea F p (tteron. colb. cant.) uidisset] audisset D 7 M1 E2 αϑϰμπσχψωpgraelv 14 cogitanit p 15 ei angelus T (mron. brix. Sang. 15) 16 gratia BIL deum] dominum r 19 deus om. Ll 20 regnauit B 21 eius] sui g 23 uiro CP )
De ciuitate Bethleem Mattheus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam uenerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Mattheus praetermittit. contra de magis ab oriente uenientibus Lucas tacet, Mattheus dicit ita contexens: [*]() ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam [*]() dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. [*]() audiens autem Herodes rex turbatus est, et cetera usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis magis quod responso accepto in somnis, ne redirent per Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. hoc totum Lucas praetermisit, sicut Mattheus non narrauit, quod Lucas narrat, in praesepi positum dominum et quod pastoribus eum natum angelus nuntiauerit et quod multitudo militiae caeli facta est cum angelo laudantium deum et quod uenerunt pastores et uiderunt uerum esse quod eis angelus nuntiauerit et quod die circumcisionis suae nomen acceperit, et quae post impletos dies purgationis Mariae idem Lucas [*]( 3 cf. Luc. 2, 4 7 Matth. 2, 1 b-3 a 11 cf. Matth. 2, 3 b-12 15 cf. Luc, 2, 7-38 ) [*]( 1 bethlem CPF N HI, betleem L iudaeae 01 HlEL, iudeae BT N Hzd, inde F, indae cet., edd., inda v (tijç \'louSaia;) 2 et cetera om. p 3 betthleem B, bethlem CPF H lacas Bx AelL 4 quae CP eom B uenirent g 5 expoauit C1 L matthes Bl prae- termisit p 6 ita om. T 7 hierosolyma B, hyerusolymam C, hieru- «olymam Q, hierusolimam AEL 8 uidemus C1 9 stella B, stillam Cl orientem CP uenimus] add. cum muneribuB V 10 audiens autemj quae audiens autem Bl 11 est jw.] add. et omnis iherosolima cum illo V 12 magicis Hl per herodem BlD CPF ONM, ad herodem cet., edd. (t:), cf. 99, 9; 109, 16 18 uiam om. F regressi] reuersi T praelm (v) 14 praetermittit V1 edd. praeter g 15 praesepe\' Y X P 9, praesepio B2TD M AEU T r p«ositum B, poni p 17 caeli] caelestis (coel- e v) TD r aelmv (otipavo5 m. 1 cod. Vat. et Cantabr. Luc. 2, 13) dominum PVF 4> gr 19 nuntiauerat B2 C2 YF edd. - praeter g accepit r 20 et] ut B ) [*]( XXXXIII AUIr. Sect III par* 4. ) [*]( 7 )
Unde merito quaeritur, quando facta sint siue quae Mattheus praetermittit et Lucas dicit siue quae Lucas praetermittit et Mattheus dicit. quando quidem Mattheus regressis in regionem suam magis, qui uenerant ab oriente, sequitur et narrat Ioseph ab angelo admonitum, ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode necaretur, deinde Herodem illo non inuento a bimatu et infra pueros occidisse, defuncto autem Herode redisse ab Aegypto et audito quod Archelaus in Iudaea regnaret pro Herode patre suo habitasse cum puero in regione Galilaeae ciuitate Nazareth, quae omnia Lucas tacet. nec ideo contrarium uideri potest, quod uel hic dicit, quae ille praetermittit uel ille commemorat quae iste non dicit. sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit Mattheus de profectione in Aegyptum adque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in ciuitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem domini, reuersos esse commemorat? hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia ualeat, ne similiter moueant animumque conturbent, sic unumquemque euangelistam [*]( 7 cf. Matth. 2, 12-23 18 cf. Luc. 2, 39 ) [*]( 1 attulerit B1T2, attulerat Tl, -runt χψω pg r, -rint cet. simeone OM gelm, y.meone (y in ras.) B 2 iu om. Cl cononerant Bl 3 impletum C2 5 siue quae lucas dicit et mattheus (matheus C) praetermittit BT CP2F ONl rae, om. P1 p 6 matth. alt.] mattheum B regressus Clp, regressos C2 8 ammonitum BM fugiret CP ElL, cf. supra 9. 9 9 negaretur B ClP1 E1 inbento Bl 11 regnaret in iudea p 12 in om. B regione BT, om. cet., edd. galilaea H el, galilea. (eros. e) E 13 ciuitatem ON\' nazaret B AL ideo] enim p 14 quae] quod T 16 potuerunt fieri BT, fieri potuerunt ONMQ HAELU yit rae, fieri potuerint CPVF pglm 17 aegypto G1 regressionem HAL, degressione C 18 in om. L ciuitatem N nazaret B A 19 perfecere r 20 commemorat] add. alibi r 21 quodinceps Clt quodeinceps CJP 22 sic] sic* C, sicut. L un.nmquemq. C )
Si quis autem nelit unam narrationem ex omnibus quae de Christi natiuitate et infantia uel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: [*]() Christi autem generatio sic erat. fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. [*]() erant autem iusti ambo ante deum, incedentes in [*]( 8 cf. Matth. 2, 12 10 cf. Luc. 2, 22-89 18 Matth. 1, 18 a Luc. 1, 5—56 ) [*]( 1 pretermittendis F1, praetermittentes Hi, -ttens B7H2 g r 2 tacens r sic ea-nidfantnr in ras. N2 3 illis] vel r adiungi CP 4 dicit BT, dicit (eras. a) O, dicit ea g, ea dicit cet. 6 quo] add. ea r intenderit CP, -deret N g 8 somno r, in somnis g 9 ammonitns B. admonitus CPF1 L per herodem] ad herodem E2U jТt edd. (cr. supra 97, 12) et om. g ael 10 in om. Bl, ras. 6 litt. L praetermississe B CP ON A1 11 narrabit ElL circa ex circum corr. man. pr. B 12 russus C lucas] add. ordinis rationem r 14 nazareht B 15 a uerbis si quis incipit W de om. ElL 16 narrationem CP 17 dicantur Cl praetermittantur C 19 iuda B CFl OxNM r, iudae D ElL, iudaeae (iudeae) cet. 20 zaccarias B, zaccharias P ania Bi -1 et om. g helisabeth BT OQ L 22 deum] dominum OJP AELU (ueron. Cau. Tol. al.) ) [*](7* )
Iam hinc de praedicatione Iohannis narrari incipit, quam omnes quattuor commemorant. nam et Mattheus post illa uerba, quae ultima eius posui, ubi commemorauit ex propheta testimonium: [*]() quoniam Nazoreus uocabitur, sequitur et adiungit: [*]() in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae, et cetera. et Marcus, qui nihil de natiuitate uel infantia uel pueritia domini narrauit, hinc euangelii sumsit initium, id est a Iohannis praedicatione. [*]( 1 (Luc. 2, 46—52) 18 *Matth. 2, 23 19 Matth. 3,1 ) [*]( 2 sedentem om. F1 audientem (om. illos) p (ϰούοντα almiiv) interrogantem (om. illos) MQ EL ϒϑ ae. interrogantem eos T VF U a pl mv (έπερωτω̄ντα αύτούς) 3 qui audiebant eum r ae Z m (01 ®xo6ovts? αbτοῡ) 4 prudentiam BR P1 M responsus Pl 8 me om. Bx querebatis CP 9 ipse Cl 10 discendit ClP HElL 11 nazareph M 12 conseruat Rl haec] add. conferens V1 X praeI 13 et] at B sapientia] add. et BsRTDs gr aelmv 14 homines] finit exc. prim. W 15 praecatione C1 ElL * narrare Npg quam] cum HAELU1, quod J71 16 IIII H num Bl et om. BRT 17 prophetae (-ta R) testimonio RT 18 quondam Bx nazoreus (o 8. a B, ne 8. J. D) BD ClP 0 (uerc. ueron.), nazareus cet. (vaCwploç Cantabr., vaCwpatoç Uf.) 19 iohannis CtP H 22 i. e.] idem EL a om. HAelLSU iohannes ElL praedicationem H ) [*]( XXXXIII Ang. Sect. III pars 4. ) [*]( 8 )