De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

XXVIIII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: miserere nostri, fili Dauid, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() Pharisaei autem dicebant: in [*]( 9 *Matth. 9, 24 10 cf. Marc. 5, 42; cf. Luc. 8, 42 15 Gen. 2, 22 16 cf. Num. 31, 18 18 cf. Gal. 4, 4 21 Matth. 9, 27; cf. 27-34 24 ib. 34 ) [*]( 1 deuere B 2 uolumtatem B, uolont. 01 mentire ClP 8 quod N* E* x 4 ne] neque A tL I auc. uoc. apie.] cum aucupe suo cum apicibus Nl 7 sit] sic B 9 mulier om. Al ea Clp, eadem Q 10 fuisset ClP H testantur AL e 11 et] 8. I. add. in N* 12 uerum ClP (sic infra), uiros E* i 13 fuerint Q » T 14 ipsa om. BRTD eba Bt 16 iunentur Bl custodire 6MP H tfL 18 ait] dixit BRTD 21 sequitur] add. ergo H ga 22 sunt om. L caeci] add. et CP 23 miserire Cl nostris Bl 24 farisaei B )

173
principe demoniorum eicit demones. hoc de duobus caecis et muto demonio solus Mattheus ponit. illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant, non sunt isti, sed tamen simile factum est, ita ut, si ipse Mattheus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat dictum fuisse etiam ab aliis duobus. quod commendare memoriae diligenter debemus esse quaedam facta similia, quod probatur, cum idem ipse euangelista utrumque commemorat, ut, si quando talia singula aput singulos inuenerimus adque in eis contrarium quod solui non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile uel similiter factum.

Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum. nam post haec duo facta de caecis et muto demonio ita sequitur: [*]() et circuibat Iesus ciuitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans euangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. [*]() uidens autem turbas misertus est eis, quia erant uexati et iacentes sicut ones non habentes pastorem. [*]() tunc dicit discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci; [*]() rogate ergo dominum messis, ut eiciat operarios in messem suam. et conuocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() amen dico [*]( 2 cf. Marc. 10, 46-52; cf. Luc. 18, 35—43 4 cf. Matth. 20, 29-84 14 Matth. 9, 35-38 et 10, 1; cf. 9, 35—10, 42 24 ib. 42 ) [*]( 1 eicet B, eiecit T, iecit M 2 muto BRTD, de muto cet., edd. demonioso V 4 et. ill. facti non r 7 quadam B 9 inuenirimus C1, inueniremus NI HAL pg in eis om. Hl 10 possint B oc- curat B nobis om. CP p g 12 testarum Bl 13 facta duo E) muto] de muto M demonioso V 14 circumibat VF ONМ1 Q AE* Y p ael m omnes et] multas et p, et omnia g 15 regnum euangelii Migne 16 omnes Bl languorem et omnem om. B 18 eius MI, eorum M2 quia] qui B Hl rae 19 pastores B dixit r 20 operari B M 21 rogae B1 mesis B eiciat] mittat yjcu pr aelv (εϰβάλη) 22 suam om. F1 23 suis om. g spiritum B 2t illud] aliud MQ E* 7 pm )

174
uobis, non perdet mercedem suam. in hoc toto loco, quem nunc commemorauimus, multa monuit discipulos suos, sed utrum ex ordine Mattheus subiunxerit, an ei ordo narrandi recordatio sua fuerit, sicut dictum est, non apparet. hunc locum breuiter uidetur perstrinxisse Marcus et eum sic ingressus est dicens: [*]() et circuibat castella in circuitu docens. [*]() et conuocauit duodecim et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum inmundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() excutite puluerem de pedibus uestris in testimonium illis. sed antequam hoc narraret Marcus, prius post resuscitatam filiam archisynagogi illud narrauit ubi dominum in patria sua mirabantur, unde illi esset tanta sapientia et uirtutes, cum eius cognationem nossent, quod Mattheus post admonitionem istam discipulorum et post alia multa commemorat. itaque incertum est, utrum hoc, quod agitur in eius patria, Mattheus omissum reuocauerit, an Marcus recordatum anteceperit, quisnam eorum ordinem rei gestae et quis recordationis suae tenuerit. Lucas autem continuo post resurrectionem filiae Iahiri subiungit hunc locum de potestate et admonitione discipulorum. tam breuiter [*]( 6 Marc. 6, 6 b et 7; cf. 6 b-11 9 Marc. 6, 11 12 cf. Marc. 6, 1-6 a 14 cf. Matth. 13, 53-58 18 cf. Luc. 9, 1-6; 6, 13-16 ) [*]( 2 commemoramus ClF OMQ HdEBL y gm 3 utrum BRTD, add. eos HA2 g, add. ea C-V, add. eum cet. ex ordinem mattheus B, matheus ordine r subiunxit g r 5 brebiter B et sic infra uidetur om. R M perstrincxisse Ml, -exit M2 6 est om. AL et circuibat—docens om. g circumibat ON AE* r edd. praeter pr circamitu E\' f a 7 conuocatis Q (cf. Mattlt. 10, /) XII et cepit Q eos om. R mitthere B 8 illisJ eis RT spiritum B 9 ad om. CP puluere B 11 arcyainagogi B 12 ubi] ut B in om. AL 13 sapientiae uirtutes NI, sapientia et uirtus N3 cognatione ClP, cogitationem Migne 16 est om. CPF1 quod] add. hic r patriam BRTD1 17 auteceperit B ONM Es p g, ante cfperit Q y, antecoeperit RT ClPF HALS, anticiparit C2, anticipauerit cet. 18 recordationi B, -nes Hl 19 hunc] anhac B hoc locum L, hoc loco a e l 20 et] et de r potestatem et admonitionem ClPl )
175
sane quam Marcus, neque ipse ita, ut hoc sequi etiam in rerum gestarum ordine appareat. in nominibus ergo discipulorum Lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a Mattheo non discrepat nisi in nomine Iudae Iacobi, quem Mattheus Thaddeum appellat, nonnulli autem codices habent Lebdeum. quis autem umquam prohibuerit duobus uel tribus nominibus hominem unum uocari?

Solet item quaeri, quomodo Mattheus et Lucas commemorauerint dixisse dominum discipulis, ut nec uirgam ferrent, cum dicat Marcus: et praecepit eis, ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum, et sequatur etiam ipse: non peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in eodem loco uersari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec uirgam ferendam. quod ita soluitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam uirgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Mattheum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intellegitur temtatio, de qua dictum est: deus neminem temtat, et sub alia, de qua dictum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum. illa seductionis est, haec [*]( •5 cf. Mattb. 10, 3 8 cf. ib. 10; cf. Luc. 9, 3 10 Marc. 6, 8 b *Iac. 1. 13; cf. in Ioh. eu. tract. 43, 5 19 *Deut. 13, 3; cf. quaest. oct. tr. 40 ) [*]( 1 ut om. AI. 2 nominibusj omnibus B N1M1 L, rationibus p 3 nomine] loco elm nominauit L χω eleguntur CIP, eligantur r 4 in montem B, amante M1, iam ante M2 in om. E* y 5 thaddeum R CP, atdeum BI, thatueum B2, tbaJtlieum T, tatheum Fl g, tadeum F2, taddeum V ON HAEBI. y, thadeum p r ae, thadaeum l 6 lebdeum RTD E* r, beldeum B, laebdaeum aYfl-, lebbaeum CPF ON glm, lebbeum MQ HAL p a e, lebeum V (λεββαι̃ος Cantabr.) autem Clm. r numquam B 7 hominem unum om. CP uacari Bl uocari solere HAL (sign. interrogationis add. A) 8 o uerbo solet incip. Eitg. Exc. tert. item] ita Nl, itaque N2 9 uirga ClP 10 dicit g uiam B N 11 sequitur HAL ae 13 illoaum B qui om. AL 14 ut om. AL 15 signifiratione-alia om. B 16 illam] aliam r 17 sub] ab BlB 18 nemine Cl, -ni P sub om. g 20 ut] et R sciatis B diligatis g eum] illum li haec] haec autem M probationis] add. est A )

176
probationis, sicut iudicium aliter accipitur, de quo dictum est: qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae; qui male fecerunt, in resurrectionem iudicii, et aliter, de quo dictum est: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. illud enim iudicium damnationis est, hoc discretionis.

Et multa alia sunt uerba, quae non habent unam significationem, sed diuersis locis congruenter posita diuerso modo intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur, ut est illud: nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, ut sensibus perfecti sitis. hoc enim breuiter clausa sententia dici potuit nolite esse pueri, sed estote pueri\'. et illud: si quis putat se sapientem esse in uobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. quid enim aliud dixit quam non sit sapiens, ut sit sapiens\'? aliquando autem clause ita dicuntur, ut exerceant inquirentem, ut est quod ait ad Galatas: inuicem onera uestra portate et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. opus autem suum probet unusquisque et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero. unusquisque enim proprium onus portabit. nisi oneris nomen sub diuersis significationibus acceperis, procul dubio putabis eundem sibi [*]( 1 *Ioh. 5, 29 4 Ps. 42, 1 10 *I Cor. 14, 20; cf. conf. 13, 13; quaest. oct. tr. 61, 5; en. in ps. 112 13 *I Cor. 3, 18 17 *Gal. 6. 2-5; cf. quaest. oct. tr. 71; de ciu. d. 15, 6 ) [*]( 1 alter ClP dictum est] dicitur V 2 bona N* v reaurrectione bis C\'P mala N v 4 iudica me deus] indicium dl 2?1 5 est om. E* 8 possitaduerso B 9 aliaquando Bl 10 paruoli ClP 11 ut 8. 1. L brebiter Bl 12 noli BXR 14 enim om. Eug. codd. Vat. Mediom. 15 ut sit sapiens om. Bl 16 clause B CP MAL. Eug. Vat., clausae cet., edd. exherceant Bx 17 honera Bl T 0 portare AL adimpleuitis Bl 18 esse om. B Hl 20 tunc] sic Bug., v (tón) semed H, se g gloriam habebit BT E* y 22 onos proprium F, onus suum v (to Ifciov cpoptiov) portauit B1 honeris BlT1 23 acciperis ClP sini B1 )

177
in loquendo esse contrarium — et hoc in una sententia tam uicine positis uerbis —, qui cum paulo ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: unusquisque proprium onus portabit. sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis deo de actibus nostris; illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. ita et uirga intellegitur spiritaliter, de qua dicebat apostolus: in uirga ueniam ad uos? et corporaliter, qua utimur siue ad equum siue ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias huius nominis figuratas significationes.

Utrumque ergo accipiendum est a domino apostolis dictum, et ut nec uirgam ferrent et ut nonnisi uirgam ferrent cum enim secundum Mattheum diceret eis: [*]() nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, [*]() non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus euangelium credentibus adnuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. unde Paulus dicit: [*]() quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non [*]( 8 I Cor. 4, 21 14 *Matth. 10, 9 et 10 24 *I Cor. 9, 7 ) [*]( 1 hoc] hoc esse HL 8 onus propr. V 4 portauit Bl honera B H partecepandae ClP 5 reddenda Bl 6 sustentanda (tanda in ras.) C, snstenda TIt suatinenda » r raeI 8 quo B dicit e 9 siue ad equura qua utiraar Migne 10 et om. r 11 significationis 01 13 et pr. om. CPF p cum] cur CP 14 dixerit C2 16 tonicas CP AL 17 continuu B 18 enim om. M p enim est v operarios Al ostenditur A r 19 haec om. M quod] quo CPF OMQ » r gm, quia p 21 debere Bx monstraret V <\\i p iptis om. p g 22 stipendiu Bl 25 de fractum B, (om. de) fructum N I ) [*]( XXXXIII Aug. Seot. 111 pari 4. ) [*]( 12 )

178
edit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribus euangelii. unde paulo post dicit: [*]() si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si uestra carnalia metemus? [*]() si alii potestatis uestrae participantur, non multo magis nos? sed non sumus usi hac potestate. unde apparet haec non ita praecepisse dominum, tamquam euangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus adnuntiant euangelium — alicquin contra hoc praeceptum fecit idem apostolus, qui uictum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam grauis esset —, sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobaudientiae culpa est. cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. haec ergo loquens dominus discipulis id agebat, quod ipse apostolus paulo post apertius ita explicat: [*]() nescitis, quoniam qui in templo [*]( 3 *I Cor. 9, 11 et 12 10 cf. I Thesa. 2, 9 14 cf. de op. mon. c. 6 17 *I Cor. 9, 13-15 ) [*]( 1 edet Eug. codd. Vat. Med. qui Hl pascet Q gregis] eius g 2 hinc] tunc E* r, hic r hiia B, iis ES 7 elm 4 magnam est] magnum RD (sang. clar.), FJug. codd. Vat. Mediom. (fisya) 5 carnali B metemuB Bl CPF 0 gm (ϑερισομν codd. opt.), metamus cet., Eug., v (ϑερισωμεν) alia P potestates T, potestati g nostre r participantur B, participes eunt R TD v, participant cet.. edd. 6 non multo magis BRT r, nonne magis F2 ON pael (Ambrosiaster), non magis cet. (sang. clar.) Eug.; cf. Aug. de op. mon. 8. 9 (quanto magis cod. Met.); de adult. coni. 14, 15; in Ioh. eu. tr. 122, 3; quare non potius v (ου̃χὶ fiaXXov Sin. corr., Ups., ou fiaXXov cet.) 7 non haec Evg. codd. Vat. Mediom. 7 praecipisse ClP Q Al 9 praesentibus BT 11 manum JEZ1 transiebat BlT N1 Al nec Ii 12 sed om. g dedisse] habuisse p, tamen dedisse g in del. B* 13 cum om. Bl autem del., cum enim 8. I. add. B3 aliquid om. BBTD inpensatur Bl 14 inobandientiae RTD, inoboed. (inobed.) cet. autem om. T 15 recedere CPVF ONMlQ HALpg a hicr loquens dominus BBTD V, dom. loqn. cet., edd. 16 aiebat N* A g paulo] paulus Q 17 apertius om. BBTD quoniam] quia RT Eug. qui om. Rl )
179
operantur quae de templo sunt edunt? qui altario deseruiunt altario conpartiuntur? [*]() sic et dominus ordinauit his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere. [*]() ego autem nullius horum usus sum. cum itaque dicit ita dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non inpositam seruiendi necessitatem.

Hoc ergo ordinans dominus, quod eum ordinasse dicit apostolus qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic uitae necessaria nec magna nec minima. ideo posuit nec uirgam ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. ac per hoc addendo dignus est enim operarius cibo suo prorsus aperuit et inlustrauit, unde et quare haec omnia loqueretur. hanc ergo potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit: ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum. potuit enim etiam sic breuiter dici \'nihil necessariorum uobiscum feratis nec uirgam nisi uirgam tantum\', ut illud quod dictum est nec uirgam intellegatur \'ne minimas quidem res\', quod uero adiunctum est nisi uirgam tantum intellegatur, quia per potestatem a domino acceptam, quae uirgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. utrumque ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus euangelista commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit [*]( 13 *Matth. 10, 10 16 Marc. 6, 8 ) [*]( 1 (de om.) templo Nl, templi N2 edent BI altario BR (Am. Fuld. sang. clar. boern.), ad altare Y, altari cet., edd., v 2 altario BRTD AL al, altari cet., edd., v conpatiuntur Bl, cumpart- Clp, parci- T 3 hordinauit Bl, ordinabit RTl iis E*y lm de eaangeliom ClP 4 nullo N* 8 quo g 11 nec alt. om. B 14 est om. B enim est v operarios Al 15 hanc] haec B 16 signauit M 17 posuit Clp brebiter B 18 necessarium (necass. B) BR g 19 intellegeretur Eug. codd. Vat. Med. 20 ne] nec RT CP A ael 21 potestate Bl 24 non ante commemorauit Y l ) [*]( 12* )

180
ei qui rursus uirgam aliud significantem non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur.

Sic et calciamenta cum dicit Mattheus in uia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis uel soleis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur euangelium nec terrenis commodis innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet dicens: et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare?

Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia illum, alia istum inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse, nec sic tamen omnia esse conscripta quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; uidebit, quam hoc temere adque inerudite arbitretur. potest enim iste — ut unum aliquid [*]( 3 cf. Matth. 10, 10 8 cf. Marc. 6, 9 ) [*]( 1 rursus uirgam BRTD, uirg. rurs. cet., edd. 3 et] et ad B 4 portandam Bl qua] quia CPF1 Q r a e cogitantur] putantur » y ne] ut non rael 5 desint] add. portanda,. de om. Bl L tonicis CP AL nec B T7 6 euni B 7 pnt.] portaret CP eseet] sit p possit BRTD 8 deinde A 10 nec nudus CP HL 11 com modis (fol. 65) finit D, seguitur E 12 tonicas T CP AelL 13 tonieis T CP AEL 14 mouet ClP 16 proprie partim om. B propriae JBT CPV AlElL flguratae Ex, figuratiue p illum BBTD, istud Nt, istum cet., edd. 17 alias B istum (s ex n B) BRTD, illud 2P, illum cet., edd. scripturis A 18 IIII MQ posuisBe-dominum om. M 19 omnia] non omnia BRT, sed cf. 34, 12 21 figuratae B CP ElL propriae BRT CPF 22 uidebit] et uidebit HAE1 arf rael 23 post Cl ut] et B )

181
dicam quod animo interim occurrit —, quoniam monet, ut non sciat sinistra quod facit dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare.

Sane rursns admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis adque aliis sermonum suorum locis dominum iam multa iterasse quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo cum ex alio euangelista non conuenerit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat, nec tantum de dictis, uerum etiam de factis obseruari debere. nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. calumniari autem euangelio, dum non credit iterum factum quod iterum fieri non potuisse nemo conuincit, sacrilegae uanitatis est.

Sequitur Mattheus et dicit: [*]() et factum est, cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde, ut doceret et praedicaret in ciuitatatibus eorum. [*]() Iohannes autem, cum audisset in uinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis [*]() ait illi: tu es qui uenturus es an alium [*]( 2 cf. Matth. 6, 8 15 Matth. 11, 1—3 20 cf. ib. 1-19 ) [*]( 1 occurrerit g quomodo g mouet CXP 2 non ac.J nesciat V quod faciet AelL, quid (qui MI) faciat M HE1 y pral, Eug. cod. Vat., quod faciat \'f, quid facit g dextera F N p gr a et pr. om. e ipsas otn. AXEL e aelemosinas L, elemosinaa IlT VF NM y gra, elymosinaa CP, eleeraosynaa l m, in eleemosynis e et alt. om. HAelL 3 quicquid CPF NMQ AEL praecipitnr CPF pgl, praecepit HEL 7 figurata ea g 4 nec aliam ammonitionem B. 6 domini HAEL iam ante dixerat V elm 7 cum] cum uel re1 8 conuenit Eug. cod. Vat. 10 obseruare NI M, id obseruare V 12 calumniare H g iterum factum quod om. AEL g 13 quod s. I. E2 14 est] finit Eug. Exc. tertium 15 XXXI post dicit AEL et sic infra num. cap. ante uerba 8. ecr. 16 iesns] add. nerba hec r XII R T 17 transit g, transiuit r 18 iohannia (JIP 19 duo H 20 illis B Ml qui uenturua (om. ea) M (6 έρχόμενος) )

182
expectamus? et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() et iustificata est sapientia a filiis suis. hunc totum locum de Iohanne baptista, quod miserit ad Iesum et cuiusmodi responsum acceperint illi quos misit et quidquid post eorum abscessum de Iohanne dominus dixit, interponit et Lucas, non quidem ipso ordine, sed quis eorum recordationis suae, quis rerum ipsarum hic ordinem teneat, non apparet.

XXXII. Sequitur Mattheus et dicit: [*]() tunc coepit erprobrare ciuitatibus, in quibus factae sunt plurimae uirtutes eius, quia non egissent paenitentiam, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. etiam hoc commemorat Lucas continuato cuidam sermoni domini etiam haec ex ipsius ore coniungens. unde magis uidetur ipse hoc ordine illa commemorare, quo a domino dicta sunt, Mattheus autem suae recordationis ordinem tenuisse. aut si illud quod idem Mattheus ait: tunc coepit exprobrare ciuitatibus, sic accipiendum putatur, ut punctum ipsum temporis uoluisse credatur exprimere in eo quod est tunc, non autem ipsum tempus aliquanto latius quo haec multa gerebantur et dicebantur, quisquis hoc credit, credat etiam hoc esse bis dictum. cum enim et aput unum euangelistam inueniantur quaedam quae bis dixerit dominus, sicut aput eundem Lucam de non tollenda pera in uia et similiter ceteris duobus locis dictum a domino [*]( 1 Matth. 11, 19 5 cf. Luc. 7, 18-35 .8 Matth. 11, 20; cf. 20—24 11 Mattb. 11, 24 13 cf. Luc. 10, 12-15 23 cf. Lue. 9, 3 et 10, 4 ) [*](2 a om. BT 3 miserat E2 7 4 quicquid CPV abscessu AL 6 set Tl, si Cl, se P suae] Bua a Bl, sua aut JBS 8 exprobare T et sic infra 10 uirtutis CP Nl E 13 continuatim Q quodam sermone C1 ex om. AEL Y g 15 quo] quae RTD ra, quod L 18 puuetum Bl, pene tum B2 temporibus HL tradatur g 19 est] dictum est D raelm aliquanto latius om. L aliquando JV1, alioquin p 20 quo] quod TD Clp ONl AelL 21 credit] credat AlElL credit credat] crederedat B*, credere dictum JB1 hoc etiam g hoc om. N 22 et om. EL y g 23 sicut] add. et M prael )

183
inuenitur, quid mirum si et aliquid aliud bis dictum singillatim a singulis dicitur eodem ordine, quo dictum est, et ideo diuersus ordo apparet in singulis, quia et tunc quando ille et tunc quando iste commemorat dictum est?

Sequitur Mattheus: [*]() in illo tempore respondens Iesus dixit: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() iugum enim meum suaue est et onus meum leue. huius loci et Lucas meminit, sed ex parte. non dicit enim ipse: [*]() uenite ad me omnes qui laboratis, et alia quae sequuntur, semel autem hoc dictum a domino, sed Lucam non totum quod dictum est commemorasse credibile est. Mattheus enim dicit: in illo tempore respondens Iesus dixit, posteaquam eiprobraui ciuitatibus; Lucas autem post illam exprobrationem . ciuitatium interponit quaedam, non tamen multa, adque hoc ita subiungit: in ipsa hora exultauit spiritu sancto et dixit. unde etiam si Mattheus non in illo tempore diceret, sed in ipsa hora, tam pauca interponit Lucas in medio, ut etiam eadem hora dictum non absurde uideatur.

Sequitur Mattheus et dicit: [*]() in illo tempore abut Iesus sabbato per sata, discipuli autem eius esurientes coeperunt uellere spicas et manducare, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() dominus est enim filius [*]( 5 Matth. 11, 25; cf. 25-30 8 Matth. 11,30 10 ib. 28 16 cf. Luc. 10,16-20 17 Luc. 10, 21 21 *Matth. 12, 1; cf. 1-8 24 *Matth. 12, 8 ) [*]( 1 quod CP 2 quo dictum est ordine V ordinem C\'P Nl quo] quod B Ni H 3 diuersis Ct P quia et] quae B ille] et ille CPF grn 6 confitebor r pater 8. l. H domine pater prael 7 quia] qui RTD OM a orn. L et prudentibus om. T, et reuelasti ea paruulis add. V 9 enim om. T onus] cf. 10, 16 10 enim dicit E2 T 15 erprobauit T, exprobrauerit p r 16 ciuitantium B, -tatium RT ONahfQ AEL, -tatum cet. inponit T hoc om. NlM 17 ora RlT exultabit RT spiritu] in spiritu RTD 1V2Q rael (uer-c. Kfron. colb. corb. cant.), iv τω̩̃ πνεύματιSin. Cant. 18 in om. AlJSL 20 non abs. dict. V uideretur r 22 per sata sabbato v 23 coeperont ont. L 24 illum obi B enim est T v )

184
hominis etiam sabbati. hoc quoque sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur et a Marco et a Luca, sed illi non dicunt in illo tempore. unde fortassis magis Mattheus rei gestae hic ordinem tenuit, illi autem recordationis suae, nisi latius accipitur quod dictum est illo tempore, id est quo haec multa et diuersa gerebantur.

XXXV. Sequitur ergo Mattbeus ita narrans: [*]() et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum. [*]() et ecce homo manum habens aridam, et cetera usque ad illud ubi ait: et restituta est sanitati sicut altera. de isto sanato, qui manum habebat aridam, etiam Marcus et Lucas non tacent. posset autem putari eo die factum et de spicis et de isto sanato, quoniam sabbatum et hic commemoratur, nisi Lucas aperuisset alio sabbato factum fuisse de sanitate aridae manus. proinde quod ait Mattheus: et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum, non quidem uenit nisi cum inde transisset, sed post quot dies in synagogam eorum uenerit, posteaquam a segete illa transiit, an recta continuoque illuc ierit, non expressum est. ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit alio sabbato huius manum sanatam. sed potest mouere, quomodo Mattheus dixerit, quod ipsi interrogauerant [*]( 2 cf. Marc. 2, 23-28; cf. Luc. 6, 1-5 7 Matth. 12, 9 et 10; cf. 9-18 10 Matth. 12, 13 11 cf. Marc. 3, 1-5; cf. Lnc. 6, 6-11 ) [*]( 2 quaestionem ClP 3 fortasis ElL, fortasse C2PV 4 suae om. I nisi] add. ai A 5 accipiatur HAEL 7 aelm illo B ONM HAEL 7, in illo cet., edd. quo] quod T ClP N1 ElL, in quo V 7 ita om. CP p 8 transsisset B sinagogam B, -ga RT EL et om. Tl 11 tacuit M 12 possent B, possit P, posse H1 eo] eodem N* p de spicis) dispicis B isto] ipso AEL 7 13 et sabbatum raelm 14 alio] et alio Q fuisse BRTD MQ r, esse cet. 15 transsisset utroq. loco B 16 sinagoga BRT 17 quot (quod ClM) post CP M quod BRTllJl OiJVl ElL sinagoga BRT 18 poateaque Nl (a om.) segete illa ElL, segetem illam N2 AlE2 7, per segetem illafli ael transiuit D r a elm. recte y pg el, directe V recto continuoque gressu E1 7 19 ierit] ie... (exesa membr. deficit) B, gerit AE\'L ac] ae BI, hac B1 20 sanata ClP 21 quod] quem B interroganerant BRT, -runt 1) -rint cet., edd. )

185
dominum, si licet sabbato curare, uolentes inuenire accusandi occasionem, ipse uero illis de oue proposuerit similitudinem dicens: quis erit ex uobis homo qui habeat ouem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foueam, nonne tenebit et leuabit eam? [*]() quanto melior est homo oue? itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et Lucas illos potius a domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere an male? animam saluam facere an perdere? itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de oue et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere,. postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini: extende manum tuam.

Sequitur Mattheus ita contexens narrationem suam: [*]() euntes autem Pharisaei consilium faciebant aduersus eum, quomodo eum perderent.

[*]()Iesus autem [*]( 1 Matth. 12, 10 3 *ib. 11 et 12 7 Marc. 3, 4; Luc. 6, 9 17 Matth. 12, 13; Marc. 3, 6; Luc. 6, 10 19 *Matth. 12, 14-17; cf. 14-21 )[*]( 2 occassionera B proposuerat C2P 3 erit] eat (s. l. T) RTD };2 (cant. brix.) exesa membr. deficit B, om. g (icrttV Cantabr. al., satat cet.) qai habet RTD Hl g (cant. brix. Cau. Tol. Dbl. Ept. Hub. Ken.), qui habebit p (8ç; ε̌χει Cantabr., δς ξξειcet.) unam ouem g 4 si om. p g fobeam B nonne] non AEL 5 tenenit B 7 illos] eos RTD (int)errogatus B 8 salbam B 9 illi om. B Jf1 prius illi Rt interrogauerunt p 11 cogitationis C1 12 constituerint B illorum P, eorum V p, eorum illum l 15 et concl.] conclusisseque ael quod] quo W-L licet B p uene B bene facere sabato g 16 eius L contristatum] add. est AEVL 17 caecitatem (cec. Q) RT Q HAEL 20 farisei T, pharisei EL. -ssaei H . )

186
sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curauit eos omnes [*]() et praecepit eis, ne manifestum eum facerent, [*]() ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem, et cetera usque ad illud quod ait: [*]() et in nomine eius gentes sperabunt. hoc solus iste commemorat, illi duo in alia perrexerunt. ordinem sane rei gestae uidetur Marcus aliquantulum tenuisse, qui dicit Iesum cognita maligna aduersum se dispositione Iudaeorum secessisse ad mare cum discipulis suis et ad eum turbas confluxisse, sanasse eum plurimos. unde autem coeperit in aliud ire, non quod ordine sequeretur, uix apparet, utrum ubi dicit conuenisse ad eum turbas -potuit enim hoc iam et alio tempore — an ubi dicit: ascendit in montem. quod et Lucas uidetur commemorare dicens: factum est autem in illis -diebus, exiit in montem orare; dicendo enim in illis diebus satis ostendit non continuo factum.

XXXVII. Mattheus ergo sequitur et dicit: [*]() tunc oblatus est ei demonium habens caecus et mutus et curauit eum ita ut loqueretur et uideret. hoc non isto ordine. sed post alia multa Lucas commemorat et mutum dicit tantum. non etiam caecum. sed non ex eo quod aliquid tacet de alio dicere putandus est, ea enim sequentia etiam ipse contexit quae Mattheus.

XXXVIII. Sequitur Mattheus dicens: [*]() et stupebant [*]( 5 Matth. 12, 21 7 cf. Marc. 3, 6-12 14 Lnc. 6, 12 17 Matth. 12, 22 19 cf. Luc. 11, 14 et 15 24 *Matth. 12, 23-25; cf. 23—37 ) [*]( 2 praecipit Cl eum manifestum r 4 eseiam B, hesaiam M, isaiam EL i 5 quod] ubi m sperabant B 6 alia] alium M1 aliud M2 7 sane om. p marcus] add. autem M 10 sanaBse BRTD ClPFl ONaMQ g, et sanasse cet. coepit M 11 ordinem MQ HAEL r a utrum] iterum B 12 ibi HAelL iam et] etiam M 14 commemorasse HAEL y a e dicens-orare om. R autem om. r 15 monte ClP dicendo] dicit Ml, dicens M1 17 tunc] add. et r 18 et alt. s. I. B 19 uidere B isto] in isto B 20 dici B 21 eo] add. sed B de] ideo de BRTD rael 22 putandum BRTD )

187
omnes turbae et dicebant: numquid hic est filius Dauid? [*]() Pharisaei autem audientes dixerunt: hic non eicit demones nisi in Belzebul principe demoniorum. [*]() Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: omne regnum diuisum contra se desolabitur, et cetera usque ad illud ubi ait: [*]() ex uerbis tuis iustificaberis et ex uerbis tuis condemnaberis. Marcus non ex occasione illius muti subicit dictum de Iesu quod in Belzebul eicit demonia, sed post alia quaedam quae solus commemorat hoc quoque subnectit, siue alio loco id recolens et adiungens, siue aliquid praetermittens et deinde ad hunc ordinem rediens. Lucas autem paene totidem uerbis hoc dicit quod Mattheus, et quod digitum dei appellat spiritum dei, ab eadem sententia non recedit, quin potius et aliquid docet, ut nouerimus, quemadmodum intellegamus ubicumque scripturarum legerimus digitum dei. in aliis autem quae non hic dicunt Marcus et Lucas nulla contrauersia est, nec in his quae aliquanto aliter dicunt, quia eadem sententia est.

SequiturMattheus et dicit: [*]() tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes: magister, uolumus a te signum uidere, et cetera usque ad illud [*]( 6 ib. 37 7 cf. Marc. 3, 22-30 13 cf. Luc. 11, 14-26 19 Matth. 12, 38; cf. 38-45 ) [*]( 2 hinc R1 3 ei.cit (eros. e) N demonia RT belzebul B IIIWOn. cant. corb. Ric.1), belzebu CP, belzebub R\'TD ONMQ H p. beelzebnb cet., v 5 contra] in p desolauitur B, desolatur RT CPVF ON H g (cant. Ept. al.) 6 illum B iustiflcaueris et con- •lemnaueris B 8 illius] alius B muti subic.] mutis ubi dicit CP subiecit DQ 9 bezebul B, belzebub RTD CP ONMQ H p, beelzebub cet., v (βεεζεβουλ Sin. Vut, βελζεβουλ uel βεελζεβουλal.) eiciet B, eiecit D, eiceret CPVF edd. alia] talia g, multa alia (om. quaedam) p 11 ad huc B\' ElL 13 quod pr.] quot ON2 E2 et om. g U eandem B potius] pius Bl, prius B2 docens p (om. ut no) oerimus B 15 scriptum r, in scriptura ael 16 digitum] dictum Ht in) an B 17 contrauersia B, controuersia cet-, edd. (cf. infra 191, 22) aliquando Tl p d 18 quia] qui B, que g )

188
ubi ait [*]() sic erit et generationi huic pessimae. haec etiam Lucas narrat eo quidem loco, sed aliquanto dispari ordine. nam illud quod petierunt signum a domino de caelo supra commemorauit post illud de muto miraculum et non ibi rettulit, quid eis ad hoc dominus respondisset, sed postea cum turbae concurrissent, dicit hoc fuisse responsum eis quos dat intellegi superius a se commemoratos, quod de caelo signum quaerebant; et hoc adnectit, posteaquam interposuit de muliere, quae dixit domino: beatus uenter, qui te portauit. hanc autem mulierem interponit, cum de sermone domini commemorasset, quod spiritus inmundus exiens ab homine redit et inuenit mundatam domum. post mulierem ergo illam, cum diceret responsum esse turbis de signo, quod de caelo quaerebant, interposita similitudine Ionae prophetae. deinde continuato sermone ipsius domini, commemorat dictum de regina Austri et de Nineuitis. ita aliquid potius commemorauit quod Mattheus tacuit quam aliquid praetermisit eorum quae hoc loco ille narrauit. quis autem non uideat superfluo quaeri, quo illa ordine dominus dixerit, cum et hoc discere debeamus per euangelistarum excellentissimam auctoritatem non esse mendacium, si quisquam non hoc ordine cuiusquam sermonem digesserit quo ille a quo processit, cum ipsius [*]( 1 Matth. 12, 45 3 cf. Luc. 11, 16 5 cf. 17-23 6 cf. 29-36 9 Luc. 11,27; cf. 27 et 28 11 cf. 24—26 14 cf. 29 et 30 16 cf. 31 et 82 ) [*]( 1 et om. AIEL r generatione C\'P 2 etiam] add. et M alioquanto B1 3 ordinem Bt quod om. T signum om. Tl 5 qui (quid m. 2) de his N respondisse ClP 6 cum] quam H1 concurrisset ClP eis] eius ClP quos dat] quoedat B, quosdam AJPL 7 commoratus C\'P 8 anectit Bot, atnectet Ml, adiecit X r postea quando r 10 de sermonem B 12 mandatum B domum mundatam HAEL r 13 illa B diceret] add. et BT de ante caelo om. B 14 ionae] de iohannae M 15 continuo CP sermonem BC1 16 neniuitis Nl, niniuetis EL, niniuitis F1 N2Q H edd. 18 ille] ipse BT 19 quo] quae AEXL dominus om. BRTD, deus r cam] nbi p dicere Hl r 20 debemus T per] propter r 22 sermonem] add. seriatim V quo pr.] quod &PL processent BI, processissent B3. praecessit CJ} procissit NI, processerit 0 )
189
ordinis nihil intersit ad rem, siue ita siue ita sit? et adhuc Lucas productiorem hunc domini sermonem indicat et in eo quaedam commemorat, qualia Mattheus in sermone illo, qui est habitus in monte, quae bis dicta intellegimus, et ibi scilicet et hic. terminato autem isto sermone in aliud pergit Lucas, in quo utrum ordinem rerum gestarum seruarit incertum est. ita enim conectit: et cum loqueretur, rogauit eum quidam Pharisaeus, ut pranderet aput se. non autem ait (cum haec loqueretur\', sed cum loqueretur. nam si dixisset (cum haec loqueretur\', necessario cogeret intellegere hoc ordine non tantum a se fuisse narrata, uerum et a domino gesta.