De Consensu Evangelistarum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.

XII. Mattheus ergo de Iohanne ita contexit: [*]() in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae [*]() et dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. [*]() hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Esaiae testimonium esse de Iohanne. nam plura uerba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas comrnemorauit, cum de baptista Iohanne narraret. Iohannes autem euangelista ipsum Iohannem baptistam de se ipso idem testimonium Esaiae protulisse commemorat, sicut nunc Mattheus dixit quaedam Iohannis uerba, quae alii non dixerunt. praedicans, inquit, in deserto [*]( 1 cf. Lac. 2, 22-39 4 cf. Matth. 2, 3-16 9 Matth. 3, 1-8 15 cf. Marc. 1, 3; Luc. 3, 4 18 cf. Ioh. 1, 23 ) [*]( 1 quae om. CP 3 praedicare F ad] aa (a alt. exp. m. 1) B ittentionem Bx reuocaturi (i add. m. 2) erant W, reuocauerant r animam Q 4 somnum P1 N pg 5 aegypto C deinde om. N diuulgatis BRT, deuulgatis N1, dinulgatis autem N2, uulgatis cd., edd. 6 templum BRTD factaeq- dicte Bl, facta dictaeque C\' fuerunt M, erant p a om. AEU Y 7 multos 8. I. add. T 8 occidit] finiunt excerpta W 9 ergo] uero CPVF ON pgelm, om. (spatio uacuo rel.) M iohann.e (eraa. a) B complexit g 10 iohannis B C\'P HL 11 adpropinquabit (appr. F, apr. p) R2D1 C1 Y HElL pgra 13 seiam Bl, isaiam N EL clamantes Cl Hl 14 pa. ratem B 15 hoc] ita. B 16 consequentiam B 18 narrarent CP iohannis CP 19 baptista B se om. B eseiae B 20 matheus nunc gr )

123
Iudaeae et dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. haec uerba Iohannis alii praetermiserunt. iam uero quod sequitur Mattheus et adiungit: hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Mattheus hoc commemorauerit, an adhuc uerba eiusdem Iohannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Iohannes dixisse intellegatur: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam, et cetera. neque enim hoc mouere debet, quia non ait (ego sum enim qui dictus sum per Esaiam prophetam\', sed ait hic est enim qui dictus est. solet quippe esse talis locutio et ipsorum euangelistarum Matthei et Iohannis. nam et Mattheus dixit: inuenit hominem sedentem in teloneo, nec dixit \'inuenit me\', et Iohannes: hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia uerum est testimonium eius, non dixit \'ego sum\' aut \'uerum est testimonium meum\'. dominus autem ipse saepissime dicit filius hominis aut filius dei, et non dicit \'ego\', et: oportebat, inquit, Christum pati et resurgere [*]( 16 Matth. 9, 9 17 Ioh. 21, 24 21 Matth. 9, 6; 16, 27; 17, 9; Marc. 8, 31; 38 Ioh. 5, 25 22 *Luc. 24, 46 ) [*]( 1 iudae B, iudeae RTD P adpropinquabit (appr. V, apr. p) R2Dt CSF ElL pgr a 4 qui dictus est] qui dictus B (& ρηϑεις) eseiam B (ueron.) prophetam isaiam r a elm 5 clamantes C HI 6 anbiguae B, ambiguae R 7 sua] esaiae B2 8 commemorat A1, -ret g, -rauit r sequBtus Bl P 0, sequuturus B2 9 adiunxit p r 10 adpropinquabit D CPV AE1L rael 11 est pr. om. E1 enim om. CPVF \'f p esaeiam B prophetam] add. dicentem V 12 mobere Bl enim sum r 13 eseiam B eat enim om. p 14 esse om. Q, esset Hl tales C\'P\', aliis H.AIE\'L, quasi de aliis ael talis esse locutio y, talis locntio esse X r et om. R X r ^ iohannes AE1L nam in ras. N 16 teloneo] caeloneo JB1, theloneo AlU r, teloginio (gi in ras.) H, theolonio p g, telonio m v 17 iohannis ClP H 19 eius] est Bl 20 suum B 22 resurgere] add. a mortuis V l m v )
124
tertio die, non ait \'oportebat me pati\'. potuit ergo et Iohannes baptista, cum dixisset: agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam, et cetera, ut post uerba eius Mattheus ita narrationem contexat: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum, et cetera. quod si ita est, non mirum si et interrogatus, quid diceret de se ipso, sicut narrat Iohannes euangelista: ego, ait, uox clamantis in deserto, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. de uestitu uero eius et uictu ita Mattheus sequitur dicens: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos. esca autem eius erat lucustae et mel siluestre. hoc et Marcus dicit paene totidem uerbis, ceteri autem duo tacent.

Sequitur ergo Mattheus et dicit: [*]() tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen [*]() et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. [*]() uidens autem multos Pharisaeorum et [*]( 6 Matth. 3, 4a 9 Ioh. 1, 23 12 *Matth. 3, 4 14 cf. Marc. 1, 6 a 16 *Matth. 3, 5—12 ) [*]( 1 tertia RTD F2 HAELU yrc v tertio die om. Y ait] dixit l 2 iohannis CXP adpropinquabit D V L pge 3 se om. RT 4 enim bis Bl 5 eseiam B 9 ait om. B clamans B 10 dixi erat AE 11 uestimentu CxFl, aestimento C2PYF2 cfi prael uero BRTD ael, om. M, autemp, ergo cet. ita] etiam B 12 haueuat Bl uestimentum] bestitum B\', uestitum B2R (ueron.) 13 zona pellicia (-tia NM) ONMQ pelliceam n gelm lurouoa B suos BRTD rael (corb.), eius cet. 14 lacustae BR, locnstae TD OlMQ rlm, lucusta F H, locusta CPV 02N ALU pgae siluaestrae B, siluestrae EL. silu. edebat IP-ALU t K a e (Marc. 1, 6) 15 autem] auditem Bl 16 XIII Sequitur (capitum numeri deinceps uno pl. usque ad XXXII) M exibat 22 CPF Q E* r v, exiuat B, exibant V, exiebat (exsi,bat 0) TD ON2M1 HAWLU g. exbibat N1 hiernB- C H-AEL, -lima RT VF N L 18 iordanen RTD F M, iordannem B EL, iordanne C1, iordane P, iordanem cet. et baptizabantur in iordane om. CP AEL in iordanem Bl ab eo in iordane D Q v 19 fariseorum B, phariseorum PF N )

125
Sadducaeorum uenientes ad baptismum suum dixit eis: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere ab ira futura? [*]() facite ergo fructum dignum paenitentiae [*]() et ne uelitis dicere intra uos: patrem habemus Abraham; dico enim uobis, quia potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. [*]() iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. [*]() ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me uenturus est fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni, [*]() cuius uentilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem conburet igni inextinguibili. haec omnia dicit et Lucas eadem paene uerba Iohannis expromens. et ubi aliquid uarium est in uerbis, ab eadem tamen sententia non receditur, uelut cum dicit Mattheus Iohannem dixisse et ne uelitis dicere intra uos: patrem habemus Abraham, ille autem [*]( 15 cf. Luc. 3, 7-17 18 Mattb. 3, 9; Lnc. 3, 8 ) [*]( 1 sadduceorum BTD F Q, sadducheorum 22, saducaeorum H, saduceorum VAEL, saduchcorum N 2 quis-horreum om. T, add. et cetera usq. ad illud nbi ait T demonstraoit] ostendit V (cf. Luc. 3, 7) 3 fugire CtP El ab ira futura BR HAELU (ueron. sgm. Eg. RIO.), a futura ira CPVF ONQ pgaelm (corb.), a (ab D) uentura ira D M rx (ἀπὸ τη̄ς μελλούσης oprfj?) fructuB dignos V 4 uellitis H, uelletis ClPFl 5 quia BRD, quoniam cet., edd., v potens Ml, potens est D V Q HA2U pgrv (86varat, potest opt. Vulg. codd.) dl Bl 6 de BRD v, ex CPVF ONMQ HAELU edd. (uerc. veron. corb. brix.) habrahe Q, arborae B 7 arboris HLU prae omnes Cl 8 exciditur ClF ONlMlQ ElLl ... mittitur Bl ONlMlQ ElL, excidetur... mittetur cetedd., v (exxoKtetat... βάλλστι) 9 igne Bl baptizo uos V y v in pr. om. V 10 me s. Z. M 11 cui ElL calceam. Z m 12 uobis P baptizauit B ClPF M L 13 pennandauit Bl 14 congregauit B Q horreom] add. suum M 16 iohannis] subanni (exp. m. 2) B eipromens B OF1 O BlEIL g, eiprimens cet. 17 sententiam Bl 18 iohannen CP, iohanne B nellitis CP H ille autem--abraham om. A lL )
126
et ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham, iste ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Iohannem de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae, quod Mattheus omisit, deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse ego quidem aqua baptizo uos, non dixit (in paenitentiam\'. deinde Mattheus: qui autem, inquit, post me uenturus est fortior me est, ille uero: uenit autem, inquit, fortior me. item Mattheus: cuius non sum, inquit, dignus calciamenta portare, ille autem: cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamentorum eius. quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. nam post commemoratum habitum et uictum eius secutus ait: [*]() et praedicabat dicens: [*]() uenit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens soluere corrigiam calciamentorum eius. [*]() ego baptizaui uos aqua, ille uero baptizabit uos spiritu sancto. de calciamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens, de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit et igni, sed tantum spiritu sancto. sicut enim Mattheus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: ipse uos baptizabit in spiritu et igni, nisi quod Lucas non [*]( 2 Matth. 3, 11 a; cf. Lno. 3, 10-15 7 Luc. 3, 16 a 8 Matth. 3, 11 b; Luc. 3, 16 b 10 Matth. 3, 11 c; Luc. 3, 16 c 14 Marc. 1, 6b-8 ) [*]( 1 iste-paenitentiam om. F1 iste] ille B, om. RTD 2 qui. dem] inquid CP, inquit V paenitentia AELU ille om. B, ille scilicet lucas r 4 iohannen CP 5 in om. BBT 8 paenitentia B AEL inquit om. TD, inquid CPFI 9 uenturus est post me CPV uenturum Bx illi &PF1 ueniet Q v autem om. V$r 12 eine om. CPF ON AEU Tlt pg 18 post commemoratum om. A*EL 15 sum om. EtL 16 eius om. ONQ 17 baptizoni uos B1, baptizo uiuos A, baptizo uos V N g baptizauit BItlT1 18 a luca distat] aliud iste HAELU, aliud distat g 20 et igni-lncas dixit om. B tantum HAELU e, add. in cet. 21 uos] uero aeI 22 baptizauit BRl ClPF M H L in spiritu] add. sancto BBTD M nisi quod -in spiritu sancto om. CPF g )
127
addidit sancto, sicut Mattheus dixit in spiritu sancto et igni. his tribus adtestatur Iohannes euangelista, cum dicit: Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: hic erat quem dixi: qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat. sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant, repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: hic erat quem dixi: qui post me uenit.

Si ergo quaeritur, quae uerba potius Iohannes baptista dixerit, utrum quae Mattheus an quae Lucas eum dixisse commemorat an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae ueritati, quibuslibet uerbis fuerint explicatae. quod enim alius alium uerborum ordinem tenet, non est utique contrarium. neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat uel breuius uel prolixius eandem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est.

Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam ueritas euangelii uerbo dei, quod supra omnem creaturam aeternum adque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis optinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem, quam audierunt uel [*]( 1 ef. Tertull. de bapt. 10 (ed. Reiff. et Wisa. I 210, 4) 2 *Ioh. 1, 15 15 cf. c. Faust. 3, 15 ) [*]( 1 dicit RT et igni om. BRTD 2 iohannia H dixit D 3 ipso] his M, se ipso AU clamabat M JEP 5 hoc om. HAELU r g 8 qui] quia Bl 11 commemorat-dixisse om. B eum r 12 hic B AJELU T esse s. I. H 14 ueritate H1, ueritatis H1 AELU a 15 alium om. R tenet] ae Bl 16 aliud dicit AE1LU1 17 queq; H at alt. om. AlEL af 22 per creaturas Q 23 homini g dispens. snmmum om. Q dispento B, dispensatum M2 AU 25 si pl. r. quam om. B, ei quod 8. L suppl. B2 )

128
uiderunt, reminiscentibus non eodem modo adque eisdem uerbis eadem tamen res fuerit indicata, aut siue mutetur ordo uerborum, siue alia pro aliis quae tamen idem ualeant uerba proferantur, siue aliquid uel quod recordanti non occurrerit uel quod ex aliis quae dicuntur possit intellegi minus dicatur, siue aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat, siue ad inluminandam declarandamque sententiam nihil quidem rerum, uerborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est, siue rem bene tenens non adsequatur, quamuis id conetur, memoriter etiam uerba, quae audiuit, ad integrum enuntiare. quisquis autem dicit euangelistis certe per spiritus sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere uerborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius euangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum uera loquentium securitatem, ut pluribus eandem rem forte narrantibus nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepauerit, ut possit etiam euangelistarum exemplo praecedente defendi. cum enim fas non sit euangelistarum aliquem mentitum fuisse uel existimare uel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. et quanto magis ad mores optimos pertinet cauere mendacium, tanto magis tam eminenti [*]( 1 isdem Al 2 indita g, explicata praeI aut] ut CPVF HAU a ael eine m. o. uerborum om. Q 4 prophetantur B, proferant r recondanti EL occurrerit B, occurrit cet., edd. 5 aliisj illis r 6 istatuit B ut om. OPF1, s. l. add. F2 7 modus ut temporis (ut 8. l. C, eras. F) OPFt, modus tempori Y, m. temporis p sufGcit HAFPLU sibi] siue B, si BT 11 re 2?1 CP quaeuis HAeaLU 12 id] hic BlBT, hoc B2 13 nuntiare CP 14 potentia CP gerere Et L 17 formandam HA2 r 18 pluribus] add. hominibus r 19 mendatio CP ElL 20 ita om. e 21 cum] quam B 23 tali CP accideret CPF1 accedisse Q H 24 quantum CP 25 mendatium CP eminenti BB T M gELU gel, euidenti Y, eminente cet. )
129
auctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se uariari aliquorum narrationes inueniremus, ut inter euangelistas uariatae sunt, simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam uerborum quam rerum quaerendam uel amplectendam esse ueritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem ueritate constitisse adprobamus.

Quid ergo in his quae de narrationibus euangelistarum conlata proposui putandum est esse contrarium? an quod alius dixit cuius non sum dignus calciamenta portare, alii uero corrigiam calciamenti soluere? non enim uerbis aut uerborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa uidetur aliud esse calciamenta portare, aliud corrigiam calciamenti soluere. merito ergo quaeri potest, quid Iohannes dixerit non se dignum esse, utrum calciamenta portare an corrigiam calciamenti soluere. si enim alterum horum dixit, ille uerum uidetur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe uel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. omnem autem falsitatem abesse ab euangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliuiscendo. itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calciamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiam [*]( 11 Matth. 3, 11 12 *Marc. 1, 7; *Loc. 3, 16; *Ioh. 1, 27 ) [*]( 1 auctoritati B redigi (di del.) H debeamus e l mendatia CP, mendacium r cum] si r 3 uarietate B P Nl 5 amplectandam Bl r 6 ea.dem (eras. n) CPF 7 discrepent r ueritatem B MI constituisse ilf1 r 10 est om. BBT . esse om. Y an om. CPF1 pg 11 alius Fp 12 calciamenti om. p 14 uideatur g 15 quod B 17 dixerit p 18 uidetur uerum CPVF pg 20 falsitem BI ab om. V M 21 angeliatis B dicet B P ElL ea CP AEL p promittitur (itt eras. P) CP, dicuntur p 22 eam om. CPVF p, ea a obliuiscendo] add. tacentur p 23 calciamenta— dictum est om. L 24 et om. e l aliud om. BT ex eo-quid alilld om. B quod dictum est om. Nl, quod est suppl. 8. I. Ns ) [*]( XXXXIII Ang. Sect. III pari 4. ) [*]( 9 )

130
calciamenti soluere, quid aliud accipiendum recte existimaueris nisi Iohannem utrumque dixisse, siue aliud alio tempore siue contextim? potuit enim sic dicere cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere nec calciamenta portare\', ut unus euangelistarum hinc aliud, alii uero aliud, omnes tamen uerum narrauerint. si autem nihil intendit Iohannes, cum de calciamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, siue de soluenda corrigia calciamentorum siue de portandis calciamentis, eandem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam uerbis suis per calciamentorum commemorationem eandem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem uoluntate non aberrauit. utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de conuenientia dicimus euangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, uoluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius uerba commemorat. ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid uelit qui loquitur.

XIII. Sequitur ergo Mattheus et dicit: [*]() tunc uenitlesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem, ut baptizaretur ab eo. [*]() Iohannes autem prohibebat eum dicens: ego a te debeo baptizari et tu uenis ad me? [*]() [*]( 20 Matth. 3, 13-15 ) [*]( 2 iohannes B, iohannen C 3 cui B 5 euangelistasum Bl 6 narrauerunt B 8 quidlibet r siue diasoluendam (-da F) corrigiam (-gia F) CPF 10 eundem Bl tinuit ClP qaisquis] si quis BMTD r, quibus (bus in ras.) E* 11 eadem significatione humilitatem r 12 nolumtatem (m fin. del. m. 2) B, uoluntatem CiP errauit AELS T 14 dicemus 01, discimus B V ON HAELU T 15 cum] quam B aliud om. R1 16 tamen om. R M, tantum p eius] etiam HAELJJ 18 dicimus R querendum B quam] qua Bl 19 uellit CPl 20 ergo] autem AELJJ afw 21 a] in RT, om. N iordanen (-nnen C) CPF ON HAELSU, iordane RT, iordannem B, -anem cet. ad iohannem om. B ut* A, ubi S 22 ab eo] add. et reliqua CPF1 iohannis ClP prohibebat autem Q eum] illum p )

131
respondens autem Iesus dixit ei: sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam. tunc dimisit eum. adtestantur et ceteri uenisse Iesum ad Iohannem. baptizatum autem tres commemorant, sed tacent quod Mattheus ait dixisse domino Iohannem uel Iohanni dominum respondisse.

Deinde sequitur Mattheus: [*]() baptizatus autem confestim ascendit de aqua. et ecce aperti sunt ei caeli et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam uenientem super se. [*]() et ecc.e uox de caelis dicens: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant; sed de uerbis uocis, quae de caelo facta est, uariant locutionem salua tamen sententia. quod enim Mattheus ait dictum hic est filius meus dilectus et alii duo dicunt tu es filius meus dilectus, ad eandem sententiam explicandam ualet, sicut superius tractatum est. uox enim caelestis unum horum dixit, sed euangelista ostendere uoluit ad id ualere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset filius dei, adque ita dictum referre uoluit tu es filius meus, ac si illis diceretur hic est filius meus. non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa uox facta est. iam uero quod alius dicit in quo mihi conplacui, alius in te conplacui, alius in te [*]( 8 cf. Marc. 1, 9; Lnc. 3, 21; Ioh. 1, 32-84 6 *Matth. 3, 16 et 17 12 cf. Marc. 1, 10 et 11; Lnc. 3, 22 15 Marc. 1, 11; Luc. 3, 22 2 demisit Cl 4 tacet Bt 5 dnmino] dfim Hl dominum] dfio CP, om. Fl 7 aqua] add. et reliqua CPF1 ecce om. ONMQ sunt ei om. ÂtEtL, sunt (om. ei) R E2 aq rae (Tol.) 8 discendentem E1 9 uenientem] et nenientem T edd., v 10 meus bis AE1 11 conplacni om. ElL, conplacni. A, conplacuit R (Foroiul.) et pr. om. B 12 uariam B A-ElL 13 salba Bl 14 meus B. I. C 15 ad eadem CPF1 sententia &PF 16 ualet et B transacturn R 17 ostendire C 18 hic est om. B 19 esse Cx, est AELSU g dei] dauid HdEtLU 21 diceretur illis D r aelm meus] dei D r 24 conpiacui alius i. t. c. a. in te om. B alius in te conplacui om. BT r compl. CP ) [*]( S* )

132
conplacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa uoce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eandem locutionem rettulerunt eandem rettulisse sententiam. quae diuersitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. quod enim dictum est in quo mihi conplacui, si uelit quis ita intellegere, ut deus in filio sibi conplacuisse uideatur, admonetur ex eo quod dictum est in te conplacui. si rursus ex hoc uno intellegat quisque in filio patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est in te conplacuit mihi. ex quo satis apparet, quilibet euangelistarum caelestis uocis etiam uerba tenuerit, alios ad eandem sententiam familiarius explicandam uerba uariasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur (in te placitum meum constitui\', hoc est (per te gerere quod mihi placet\'. illud uero quod nonnulli codices habent secundum Lucam hoc illa uoce sonuisse quod in psalmo scriptum est: filius meus es tu, ego hodie genui te, quamquam in antiquioribus codicibus Graecis non inueniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet uerborum ordine de caelo sonuisse? [*]( 18 Ps. 2, 7; *Luc. 3, 22 nerc. neron. colb. cani. rhed., cod. Graec. Cantabr., cf. Fanst. ap. Aug. c. Faust. 23, 2; cf. luuenc. 1, 363 ) [*]( 1 compl. CP qui N1 2 sonauerit B quidlibet B accipiendum modo BRT HElL, accipiendum dummodo AE2U f, accipe dummodo cet., edd. 3 rettulerint r 5 se ree] series ClP. rea se praelm 6 mihi] add. bene g 7 uellit C1 itta Hl, ista H2A2U1 intellegere om. H filio] add. suo 0 conplacuisse B CPV, placuisse cet., edd. 9 conplacuit B si om. BTD hoc om. AlEL 11 apparet] add. quod rael 12 uoces ClPl 13 eundem (a s. u) B familiariua om. RTD explic. fomil. g 14 hominibus BR g 15 placitu B, conplacitum (compl. TD) BTD r constitui h. e. p. t. g. q. m. placet om. B 16 habent (n 8. I.) B 17 lucan CP senuisae BI ElL 18 genue C1, genuit H 19 inuenire CP periebatnr Bl, peribeatur B2 20 aliquibus f. d. e. c p. quid om. B 21 quam] ei HA2U2 quodlibet BPM AE\'LUI )
133

Quod autem secundum Iohannem de columba dicitur non quando factum est narratur, sed uerba Iohannis baptistae referuntur commemorantis, quid uiderit. in quo quaeritur, quemadmodum dictum sit: et ego non noueram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. si enim tunc eum cognouit, cum columbam uidit descendentem super eum, quaerendum est, quomodo dixerit uenienti, ut baptizaretur: ego magis abs te debeo baptizari; hoc enim ei dixit, antequam columba descenderet.. ex quo apparet, quamuis eum iam nosset — nam etiam in utero matris exultauit, cum ad Elisabeth Maria uenisset —, aliquid tamen in eo, quod nondum nouerat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret in spiritu sancto propria quadam et diuina potestate, ut nullus homo, qui accepisset a deo baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset dicere suum esse quod traderet uel a se dari spiritum sanctum.

Sequitur Mattheus et dicit: [*]() tunc Iesus ductus est in desertum ab spiritu, ut temtaretur a diabolo. [*]() et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriuit. [*]() et [*]( 4 *Ioh. 1. 33 10 *Matth. 3, 14 13 cf. Lnc. 1, 41 20 *Matth. 4, 1-5; cf. ib. 1—11 ) [*]( 1 iohannen CP 4 ait] eat B ego om. C1 non noueram] nesciebam v 5 me misit g 6 uides B\' discendentem CXP 8 ai] sic E1 cum] quando V 10 ..uenienti C aba BRTD F OQ r, ad ClP, a cet. (cf. supra 130, 23). v debeo baptisari a te g 11 eij et Bl P, om. M dixit ei RT descenderit CXPF 12 apparit Clp etiam] add. et ELTJ y 13 belisabeth Bl, helisabeth QH, belisabet e l 15 dedicisse C1 baptizare RTD1 H, lauaret V in sancto spiritu Q 17 baptimum A1E1 18 tradiderit r 20 s. quod niatheus dicit p 21 deserto CPF1 (uere. brix. Eg. Hub. ForoiuZ.) ab] ad BI, a edd. diabulo T CP HL 22 XLta bis C, XL bis L 23 esuriuit B* OM Et, eauribit B1, Munit cet., edd., v )

134
accedens temtator dixit ei: si filius dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. [*]() qui respondens dixit: scriptum est: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo, quod procedit de ore dei, et cetera usque ad id quod dictum est: [*]() tunc relinquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. totum hoc similiter Lucas narrat, etsi non eodem ordine. unde incertum est, quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi leuatus sit, an hoc prius et illud postea. nihil tamen ad rem, dum omnia facta fuisse manifestum sit; et quod aliis uerbis easdem sententias Lucas explicat, non semper commendandum est, quam nihil depereat ueritati? Marcus autem adtestatur quidem eum in deserto a diabolo esse temtatum quadraginta diebus et noctibus; sed tacet, quid ei dictum sit quidue responderit. item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit, quod angeli ministrabant illi. Iohannes uero totum istum locum praetermisit.

XVII. Sequitur narrans Mattheus: [*]() cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilaeam. hoc et Marcus dicit, hoc et Lucas; sed Lucas de Iohanne tradito nihil hoc loco dicit. Iohannes autem euangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit Petrum et [*]( 3 Dent. 8, 3 5 »Matth. 4, 11 7 cf. Luc. 4, 1-18 13 cf. Marc. 1, 12 et 13 18 Mutth. 4, 12 20 cf. Marc. 1, 14; Luc. 4, 14 21 cf. Ioh. 1, 39-2, 11 ) [*]( 1 dei es in ras. N ea] est B1 2 isti lapides flant panel Q 3 scriptum est om. Tl in solo pane V ψprv niuet ON1 sx r (ueron. corb. brix. Big. Lchf.), ζήσεται 5 relinquit B, reliquid F OK1 Ael, reliquit cet., edd., v (άϕιησιν) diabulus Cl 8 sit] est B p 9 ei om. Q pinam Bl, pinna AU, pennam C2, pinnaculum p eleuatus RTD ait] est B 11 fuisse BBTD, esse cet., edd. 12 quam] cum HAELU ay gael 13 testatur g cum C1P 14 diabnlo CXP g, diablo V XLta CP etJ et XL r 15 quidue] uel quid V 16 lucas quod RTD pretermittit L non om. Bl 17 illi] ei pg iohannis ClP istud BzU locum om. B AU 18 mattheus narrane RTD r autem om. BTD audisset] add. ihesus p g 19 iohannis ClP H, iohanis L 20 hoc alt. om. CPVF p r m )

135
Andream mansisse cum illo uno die et tunc Petro nomen inpositum, cum antea Simon uocaretur. sequenti item die iam uolentem exire in Galilaeam inuenisse Philippum et ei dixisse. ut sequeretur eum. inde uentum est, ut etiam de Nathanahele narraret. die autem tertio in Galilaea constitutum fecisse illud in Cana de aquae in uinum conuersione miraculum. quae omnia ceteri euangelistae praetermiserunt id contexentes narrationibus suis, quod Iesus reuersus sit in Galilaeam. unde intellegitur fuisse interpositos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Iohanne. non est autem contrarium ei loco, ubi Mattheu narrat dominum dixisse Petro: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. neque enim hoc nomen tunc accepisse intellegendus est, sed tunc potius, quando ei Iohannes dictum esse commemorat: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, ut eum hoc nomine appellaret postea dominus dicens tu es Petrus. non enim ait \'tu uocaberis Petrus), sed tu es Petrus, quod ei iam dictum erat antea tu uocaberis.

Deinde contexit narrationem Mattheus et dicit: [*]() et relicta ciuitate Nazareth uenit et habitauit in [*]( 11 Matth. 16, 18; cf. infra cap. 53 et lib. 4, cap. 3 15 Ioh. 1, 42 19 *Matth. 4, 13 ) [*]( 2 symon TD OPVF N H sequente (-tem P) CtPV item] autem FPU tqK 8 nolente RlT, -ti RJ phylippum CP 4 inde] a. I. add. ad hoc N1 natanahelet B, natanahele F, nathanahel D IDA U, nathanael M g e, nathanaele cet. 5 enarraret AU, narreret CP in cana om. BRT 6 canan 2P AE1LU1, chanan CP O, chana* NQ, chana. M, chana V EPU1 pr ae, canaan g aqua CP in om. Bv 8 in Galilaeam sit elm 9 aliquoe T Q 10 ei] eo RTD 12 aedificabo] fundabo p 13 enim] eum r accipisse ClP intelligendum r 15 uocaneria Bl Mx HElL cefas BTCP ut] et B 16 tu ee petrus postea dominus dicens CP 17 uocaneris B et sic infra 18 sed tu es petrus om. L quo CP, quia r 19 derelicta Q 20 nazaret B A uenit et om. r anitanit Bt cafernaum Cl, cafarnaum C2F OM, cafarnahum Q )

136
Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Neptalin, et cetera, quo usque sermo terminetur, quem habuit in monte. in quo contextu narrationis adtestatur ei Marcus de discipulorum uocatione Petri et Andreae et paulo post Iacobi et Iohannis. sed cum Mattheus continuo coniungeret narrationem prolixi illius sermonis, quem in monte habuit, posteaquam multos curauit et eum multae turbae secutae sunt, Marcus interposuit alia, quia docebat eos in synagoga et stupebant super doctrinam eius. tunc ipse dixit quod et Mattheus post illum prolixum sermonem, quia erat docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. narrauit etiam de homine, a quo expulsus est spiritus inmundus, deinde de socru Petri — in his autem Lucas ei consentit —, Mattheus uero de isto demonio nihil narrauit; de socru autem Petri non tacuit, sed postea.

In hoc autem loco, quem nunc consideramus, idem Mattheus post uocationem discipulorum, quibus piscantibus iussit, ut eum sequerentur, narrat eum circumisse Galilaeam docentem [*]( 2 cf. Matth. 4, 14-7, 29 4 cf. Mare. 1, 16-31 6 cf. Matth. 5, 1-48; 6, 1-34; 7, 1-29 7 cf. Marc. 1, 16-20; 29 8 cf. ib. 1, 21-22 10 Matth. 7, 29; Marc. 1, 22 12 cf. Marc. 1, 23-28 13 cf. ib. 30-31; cf. Luc. 4, 81-39 14 cf. Mattb. 8, 14-15 18 cf. Matth. 4, 23-25; 5, 1 ) [*]( 1 maritimam BTD ONlM HElL, nammaritima Bl, maritima cet., edd., v (ctc Kao. τήvπαραϑαλασσιαν) neptalin BT g, neptalim D CPVF NM HAJELU prael, nepthali B, nepthalim OQ, nephtaiim m, nephthalim v (νεϕϑαλειμ, sed u. 15 vtffraXstv CantaJw.) 2 terminaretnr r montem BT 3 contexto Q ei] et CPV pg 4 andraeae B10 5 eum B 6 montem B habuit in monte Q 7 curabit B turbam secuti Bl 8 synagnga Cl 9 doctrinam BBT CP OQ HAELU1, doctrina cet., edd. 10 qui BIRI 11 habens wi ras. B 12 spiritus inmundus (imm. B CV) BRD CPV pg, inmundus (imm. ON) spiritus cet. 13 de om. RT O. WL socrum BT, slIcro CPF1 Q ei om. H1 ei lucae V consentio Bl 14 demonioeo V narrabit HlEIL socro 221 CPF, socrus Q 16 idem] id eat B 18 circuisse HAEL edd. praeter a galilea B )

137
in synagogis et praedicantem euangelium et sanantem omnem languorem et collectis ad illum turbis ascendisse in montem et usum fuisse illo sermone prolixo. dat ergo locum intellegendi tunc facta esse quae Marcus post electionem eorundem discipulorum narrat, cum circumiret Galilaeam et doceret in synagogis eorum, tunc etiam de socru Petri, sed eum postea commemorasse quod praetermiserat, quamuis non omnia praetermissa in narrationem reuocauerit.

Sane potest monere, quomodo Iohannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanen primo Andream secutum fuisse dominum cum alio, cuius nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum uocatum, ut eum sequeretur. ceteri autem tres euangelistae de piscatione uocatos eos dicunt satis inter se conuenienter, maxime Mattheus et Marcus. nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea naui fuisse secundum Matthei et Marci narrationem, qui breuiter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicauit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa naui dominus prius fuerit locutus ad turbas. hoc etiam uidetur distare quod tantum Petro a domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum [*]( 4 cf. Marc. 16-31 9 cf. Ioh. 1, 35-44 13 cf. Matth. 4, 18; cf. Marc. 1, 16 15 cf. Luc. o, 1-11 21 Luc. 5, 10 ) [*]( 2 langnrem T1, langorem \'PC 2 illam BRTD CP ONMQ pgr, eum cet. 4 quae] quam AEILU 5 circairet B F HAEL, iret 0 6 socro CP, aocrus Q 8 uocaaeret (ue s. I.) C, uocauerit P 9 iohannis ClP galileam CP 10 iordanen VF ONQ H, iordannen CP, iordannem B, iordanem cet. primum CPV sequitum Bl, sequutum B1 ON foisse BRT, esse cet., edd. 18 de piscationem Bl nocatos (om. eos) HÃELSU, eos uocatoa CPY 14 dicant E2 Yn M - conuenientes EPU1 T 16 narrationibus CP 17 quemammodum B ON ait] sic Bl 18 explicuit BT commemorant sibi AelLU 19 capturam BT ClP ex om. B, de 8. l. B3 22 heminis EL illi] add. scilicet matth. et marcus rael 23 narrauerunt CP, narrant p dici] dictum esse r )

138
de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuauit, et ambobus postea, quod illi duo commemorauerunt. illud ergo quod de Iohanne diximus diligenter considerandum est; non enim parua repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius uocationis. nam si iuxta Iordanen, antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Iohannis baptistae secuti sunt eum duo, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo ad- . duxit ad legum, quando et nomen ut Petrus uocaretur accepit, quomodo ab aliis euangelistis dicitur, quod eos in Galilaea piscantes inuenerit adque ad discipulatum uocauerit, nisi quia intellegendum est non sic eos uidisse tunc dominum iuxta Iordanen, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognouisse quis esset eumque miratos ad propria remeasse?

Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua uinum, dicit idem Iohannes, quod crediderint in eum discipuli eius. quod ita narrat: [*]() et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi. [*]() uocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias uocati sunt. sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimus [*]( 17 ♦Ioh. 2, 1 et 2 ) [*]( 2 insinuat r 4 parum r. p. possnnt r 5 et ante ippius om. JRD r 6 iordanen YF ON, iordannen CP, iordannem B, -8*nem Et -anem cet. issit C1P, esset B p galilea L p 8 symonem T CPV N AES p 9 iesum] dum N 11 ad] nt Bl 12 uidiBset B tunc otn. Q 13 iordanen PYF ONQ AEU, iordannen C, iordannem B, iordanem cet. ei iam] etiam HAELSU r inhererent Q 14 cognouissesi B miratus CP, mirato sed L propriam B 15 et om. E1 p cana Hl m, channes Bl, chana B2TD V M2Q U yx edd. praet. m, chanaan R M\'; canan H2.A2, cana. F, om. AXELS galilea. (eras. e) E, galilea S 16 crediderunt p r 17 tertia T L gv 18 cana JlIA m, canan F R2Al, chana TD Y М2Q x edd. praet. m, chanan (n fiR. eras. BE) B CP ONM1 ELS, chanaan B 19 est om. BlBD nunptias B 20 qui] quia CP, quod H 22 quo] quod B ClP HA2E\'L, qui Ml loquitur Bl )

139
apostolum Paulum in Tarso Ciliciae natum, neque enim tunc iam erat apostolus. ita discipulos Christi inuitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus. iam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata adque conscripta sunt, et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator.

Quod autem dicit idem Iohannes: post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus, incertum est, utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Mattheus enim primo narrat, quod uenerit et habitauerit in Capharnaum, et postea, quod eos de nauibus piscantes uocauerit, iste autem, quod cum illo Capharnaum uenerint discipuli eius. an forte Mattheus quod praetermiserat recapitulauit, quia non ait ipse (post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres\', sed sine ulla consequentis temporis differentia: ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres, et cetera? proinde fieri potest, ut postea narrauerit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur uenisse Capharnaum, quo Iohannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius uenisse. an potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic [*]( 1 cf. Act. 22, 3 7 Ioh. 2, 12 II cf. Matth. 4, 18; 19 17 *Matth. 4, 18 ) [*]( 1 tharso RTD CPF ONQ H p g cilicia (-tia N) R CPF ONtQ AESU v g, litia L 2 nunptias B 3 audi**mus (eras. ui) N, audinimus g 5 narrat ElL utque Bl 6 narratur ClP, narratione r 7 iohannis CP hęc a 8 cafarnaum F 0 AL fratres (om. eius) Jtl 9 mansit r 10 adeserant B H1, adhaeeerunt 01 etiam om. AlU y, iam A2E2L. *** Et 12 cafamaum CPF 0 L 13 cafamaum F ON, in cafamaum CP 16 sed sine-fratres om. B 18 iuxta] iesus iuxta V v uidit] et uidit RT 20 factum fuerat Q 21 cafarnaum CPF N quo] quod BRTD P1V OMl HAelL iohannis CP 22 et ante matrem] e B, et 8. I. A matrem] add. eius AELU oq an] aut N1 potins] post p 23 fuerint B. )

140
uocauerat, ut diceret ei: sequere me? quo enim ordine uocati. sint omnes duodecim apostoli, in euangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo uocationis, sed nec ipsa uocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthei publicani, qui etiam Leui uocabatur. singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit. nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellauit filios tonitrui.

Sane animaduertendum est, quod scriptura euangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et apostolos nominauit, sicut Lucas commemorat. ipse quippe paulo post ait: et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis. non utique diceret turbam discipulorum homines duodecim. aliis quoque scripturarum locis hoc euidenter apparet discipulos eius omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam uitam pertineret.

Quaeri autem potest, quomodo binos uocauerit de nauiculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrat Mattheus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum nauiculas impletas magna illa captura piscium sociosque Petri commemoret Iacobum et Iohannem filios Zebedaei uocatos ad adiuuandum, [*]( 1 Ioh. 1, 44 4 cf. Matth. 4, 18-22; 9, 9; Marc. 1, 16-20 2, 14; Luc. 5, 1—11; Ioh. 1, 35—44 7 cf. Ioh. 1, 43 8 cf. Marc. 3, 17 13 cf. Luc. 6, 13—16 14 Luc. 6, 17 ) [*]( _2 sunt TD NM p r omnis ClP 5 et pr. om. V M publicani om. RT r 7 accipit CP 8 sed om. GIP appellabit (apell. EI EL tonitrus M 9 et om. R et-appellat in ras. N 10 solos C\'P c4, solum MQ AXEL y* rael 11 magister*io (eras. t) B 14 post ait] posuit AexLUy post posuit E2 oqf discendens H, deecendentibus Q 17 discipulorom] add. eius EL ay 20 uinos B 21 primum g petro CP andr§an C 22 paulum RI, paulolum CP zebedaei filios CP narrat BRTD H, narrant cet., edd. 25 iohannen CP adiubandum BQ )

141
cura retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: noli timere, ex hoc iam homines eris capiens, simul eum tamen subductis ad terram nauibus secutos fuisse. unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a domino uocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem domini legimus eos esse piscatos. dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines; non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Mattheus et Marcus narrant, quando eos binos uocauit et ipse iussit. ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. tunc enim non subductis ad terram nauibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam uocantem ac iubentem, ut sequerentur..

Illud etiam requirendum est, quomodo Iohannes euangelista, antequam Iohannes baptista missus esset in carcerem, dicit legum isse in Galilaeam - posteaquam enim commemorauit, quod in Cana Galilaeae fecit de aqua uinum et descendit Capharnaum cum matre et discipulis et ibi [*]( 3 Lcc. 5, 10 9 cf. Ioh. 21, 3 19 cf. Ioh. 1, 43 23 cf. Ioh. 2, 1-13; 3, 22 ) [*]( 1 miratur Bl, mirantur B* 3 iam homines] iuhannes Bl 5 primam V factum esse AELSU 7 esset capturus esset Bl 8 non] no B ita] sta B, idem CP, ideo V esse HElL 10 piscatores B HAelLU 12 iutellegi  lE2U a captura CP 13 remasse Bx 14 oinos Bl 15 petro-duobus om. Cl aliis] ab his CzP 16 non om. B 18 sequerentur] eum sequerentur CPVF M edd. praeter r 19 iohannis H 21 iesum om. AELSU Y isse] esse B postquam enim N2, postea enim quam F E2U r edd. praeter g 22 chana T V E2 T pr ae, canan C H, chanaa BD P ONlMQ AelL, chana Ns, cbanaan R, canaan g facit B 23 discendit CP H chafharnaum B, cafar- Baum CPF )

142
manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter pascha, post haec uenisse in Iudaeam terram et discipulos eius et illic demoratum cum eis et baptizantem, ubi secutus ait: [*]() erat autem et Iohannes baptizans in Aeno iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adueniebant et baptizabantur: [*]() nondum enim missus erat in carcerem Iohannes—, Mattheus autem dicat: cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilaeam. similiter et Marcus: posteaquam autem traditus est, inquit, Iohannes, uenit Iesus in Galilaeam. Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Iohanne, sed tamen et ipse post baptismum et temtationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. nam ita contexit narrationem suam: [*]() et consummata omni temtatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. [*]() et egressus est Iesus in uirtute spiritus in Galilaeam et fama exiit peruniuersam regionem de illo. unde intellegitur hos tres euangelistas non Iohanni euangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum domini aduentum in Galilaeam, posteaquam baptizatus est, quando illic aquam conuertit in uinum — tunc enim nondum erat traditus Iohannes —, eum uero aduentum eius in [*]( 4 *Ioh. 3, 23 s. 8 *Matth. 4,12 10 *Marc. 1, 14 14 *Luc. 4, 18 s. ) [*]( 1 eandem inde MQ hierasolyma B, hierusolymam C, -rosolimam BT F N r, hierusolimam HAL, hyerusolimam 0 E 2 pascham B hoc rael 4 iohannis CP H 5 aeno Cy OW, eno B H, aenon (enon RTD Y LS1 p, eno.. A, ennon E2S2 ϒ grael) cet. 7 erat missus r iohannis ClP H (stc 8) 8 dicit VN1 H2A edd. praeter m autem om. r audissent AE1LS1U1, audiuisset r 9 recessit,. 10 postea cam autem H A2U, postquam autem Drv, postea autem quam CPV E2 ϒχψp 9 inquid B CPF1 iohannis CP et sic infra 11 etiam om. r, uero p, autem a e 1 quidem om. p quidem nihil,. 18 temtatione B isse] esse B, om. HiEIL 14 narratione sua CP et om. g omnem temptationem CPl lo diabulus C ab] ad B illo] eo R 16 egressus B (ueron. vss., Am. Big. Ldf. Rw.; sic AmbroB. in Luc. exp. 4, 43 codd. Ambr. Bon. Mori. al.), regressas cet.. edd., v (δπέστϱεψεν) 17 exiuit RT 18 iohannis AlEaL 19 ptermissum r 21 illis CP aqua B 22 eum] cum BTD HAL, hunc r )
143
Galilaeam conexuisse narrationibus suis, qui post Iohannem traditum factus est. de quo eius reditu in Galilaeam etiam ipse Iohannes euangelista sic loquitur: [*]() ut ergo cognouit Iesus, quia audierunt Pharisaei, quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes, [*]() quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius, [*]() reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. tunc ergo intellegimus iam fuisse traditum Iohannem, Iudaeos uero audisse, quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizauerat Iohannes.

Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Mattheum in monte habuit dominus, uideamus, utrum ei ceteri euangelistae nihil aduersari uideantur. Marcus quippe non eum commemorauit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas dominus locis aliis repetiuit. reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: [*]() et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. in hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Mattheus. namque idem Marcus ita sequitur: [*]() et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: si uis, potes me mundare, et cetera. de hoc leproso mundato talia conectit, ut ipse [*]( 3 *Ioh. 4, 1-3 11 cf.Matth.5,1-7,29 1SMarc.l,39 23 *ib.40 ) [*]( 1 contexmsse RTD N χψPr a, contexisae M, conexisse HALU g iohannen CPF 2 etiam om. V Im 6 batizat AXE 6 relinquit B. reliquid CPF1 Nl L (&<pTjxev) 7 tunc] et tunc B intellegemus C 8 iam] ita B iohannen CP audisset B 10 iohannia CP 12 ei] et CPV 13 nihil om. Hx uideatur Cl eum] enim B 14 cummemorauit CP 15 parsitn C\'P 16 repetibit B relinquit B p, reliquid B CPF1 NlM textum B, contextu V p 17 hnnc] add. ibi r 18 inquid CPF1 M 19 omni galileam B ClP 20 galilea ei ClP 21 intellegetur Cl etiam] et p 23 lemprosus (m exp.) B 24 et pr. om. B genu flexu Fl Nl El 25 taliu B )

144
intellegatur, quem Mattheus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem dominus de monte descendit. sic enim ait Mattheus: [*]() cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2et ecce leprosus ueniens adorabat eum dicens: domine, si uis, potes me mundare, et cetera.

Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari uel posterius facta praeoccupari, sicut diuinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. uerum tamen idem Lucas sermonem etiam ipse domini prolixum narrauit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Mattheus. hic enim dixit [*]() beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille [*]() beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem repperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit inlisum domui, non etiam pluuiam et uentos, sicut Mattheus. posset ergo facillime credi eundem etiam ipse domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Mattheus posuit, item alias [*]( - 3 Matth. 8, 1 et 2 7 cf. Lnc. 5, 12-16 12 Matth. 5, 3 14 Luc. 6, 20 17 cf. Lnc. 6, 49; Matth. 7, 26 et 27 ) [*]( 1 quem] cum B 2 pos illum C, pusillum P discendit et 3 discendisset CP H descendit s. e. a. m. c. a. d. d. monte om. B 4 sunt om. E1 5 adorauit l 6 mandare Bl 8 solet J21 recordare CP praeoccupare CP rem 9 suggerebatur BBTD ante B, post M, antea cet., edd. 11 etiam ipsius CP p, ipse etiam ipsius F etiam alt.] iam B 12 est om. 01 dicit D P, om. Q 13 paupes spm B 14 quia] quoniam BBTD g, cf. 146, 19 16 condusio B 17 prossus C1 repetitur H prndenter B adificabat M, edificauit g 18 supra p. pr super p. e. d. s. q. aedificat om. CPF 19 inlcsum ClP domini B etiam BRTD r, om. V, et cet. 20 uento B, uentus CP maths, add. posuit V possit (PP 22 sententiam B alia B )

145
posuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem uerbis, custodita tamen ueritatis integritate similiter explicasse.