De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Quod uero ait Mattheus: IOorate autem, ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato, hinc Marcus partem dixit, partem tacuit: orate uero, inquit, ut hieme non fiant. Lucas hoc non dixit, sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi uideatur hanc ipsam, quae ab istis obscure posita est, inlustrasse sententiam. ait enim: [*]() attendite autem uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae, et superueniat in uos repentina dies illa. [*]() tamquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem orbis terrae. uigilate itaque in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt. haec intellegitur fuga, quam Mattheus commemorat, quae non debet fieri hieme uel sabbato. ad hiemem autem pertinent curae huius uitae, quas Lucas aperte posuit, ad sabbatum uero crapula et ebrietas. curae quippe tristes sunt uelut hiems, crapula uero et ebrietas carnali laetitia luxuriaque cor submergit adque obruit, quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat iam, sicuti et nunc est, Iudaeorum pessima consuetudo illo die deliciis afluere, dum [*]( 6 Matth. 24, 20 8 Marc. 13, 18 11 *Luc. 21, 34-36 ) [*]( 1 qui] quia B 3 dixernnt BB TD F M x edd. praeter m 4 (retro om.) retollere T 6 fiat] deficiat B1 7 sabbato] sublato B 8 uero] autem T, om. r fiat C1, fiant hec X. r 9 Iucas] add. autem D1 HAEL tdd. praeter pg quo] quod CP pael 10 uidetur ,. alII ita enim ait HEL 7 gl attenditet B in nobis g 13 superuenit CP, -niet r 15 orbis om. Q, omnis v (πάσης) 16 in J51 M (cant.), om. cd., edd., v 17 fugire CP AlElL, effugere r uentura p 21 hebrietat Bl trestes C1, snites AtEIL, uitae tristes A2 g 22 carn. laet.] camaliauitia Bl summergit BT ON, subingat p 24 sicut ONMQ 25 aflnere BB CXP H, affl. cet., edd. (ef. Cypr. I 196, 16; 390, 17 H.) )
LXXVIII. Sequitur Mattheus: xet factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: [*]() scitis quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. huic adtestantur alii duo Marcus et Lucas ab eodem ordine non recedentes. neque hoc tamquam a domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt. ex sua tamen persona et Marcus dicit: erat autem pascha et azyma post biduum, et Lucas: adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha. sic ergo adpropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Iohannes uero tribus quidem locis commemorauit eiusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret, tertio autem loco apparet eius narratio circa ipsa uersari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est inpendentis iam dominicae passionis. [*]( 13 Matth. 26, 1 et 2 19 Marc. 14, 1 20 Luc. 22, 1 23 cf. Ioh. 11, 55; 12, 1; 13, 1 ) [*]( 4 nunc om. e 5 suscipimus CP Q a om. Vg 8 huic] hi.c B, hinc g, hic rl 10 commemoratet B, -raxetpg postea raelm 14 iesus om. L 15 uiduum B (sic infra 257, 3 et 7) 16 traditur tn 20 uidum Bl (sic infra 22) 22 sic] hic Bl 23 iohannis C1 94 eius ElL 25 superioribus om. B* narret Bl AEL, narraret et BT 27 res B impendente i. d. p. die rael )
Sed hoc uideri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Mattheus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post biduum futurum, deinde commemorauerunt, quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, Iohannes autem ante sex dies paschae dicit Iesum uenisse in Bethaniam de unguento eadem narraturus. quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat pascha, cum posteaquam id dixerunt inueniantur cum Iohanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum pascha? sed qui ita mouentur non intellegunt Mattheum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex dies essent ad pascha. non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum pascha. sic adiunxit de illo facto in Bethania, ut diceret \'post haec cum esset Bethaniae\', sed Mattheus quidem: cum autem esset, inquit, Iesus in Bethania, Marcus autem: cum esset Bethaniae. quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum paschae dicta sunt. sicut ergo ex Iohannis narratione colligitur, ante sex dies paschae uenit in Bethaniam, ibi factum est illud conuiuium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio, inde uenit Hierosolymam sedens super asellum. deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc aduentum eius Hierosolymis gesta. ex illo ergo die, quo uenit in Bethaniam adque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta adque dicta sunt, intellegimus etiam euangelistis non commemorantibus consumtum fuisse quadriduum, ut [*]( 2 cf. Matth. 26, 6; cf. Marc. 14, 3 5 cf. Ioh. 12, 1 ) [*]( 1 uidere ClP 2 dixerant F1 8 idj hic HAelL, hoc E1 9 tunc] cum e I autem om. RT 11 quod] quando R uethania B, beth. quod R 13 praedictionem M HAEL y. -dic«tionem 0 antea p 17 bethaniae] bethania M x, in bethania D % raelm 20 pascha R7\' iohannea ClP 21 bethania B 22 ibi] et ibi E1 ? 25 hierosolymais BI bethania RT 28 consummatum B ) [*]( XXXXin Ang. Sect, III pars 4. ) [*]( 17 )
LXXVIIII. Sequitur Mattheus ab eo loco, ubi finem feceramus considerandae narrationis, et dicit: [*]() tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas, [*]() et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [*]() cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, [*]() accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis, et cetera usque ad illud ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. nunc iam de muliere adque unguento pretioso quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius, aput quem conuiuabatur dominus — nam et ipsum Simonem dicit —, tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo [*]( 1 cf. Ioh. 12, 1 6 Matth. 26, 8-7 15 ib. 13 17 cf. Luc. 7, 36—50 ) [*]( 1 quos rem bethaniam Bx 2 narret B mattheus marcusque BRT F E2 r p g, matthens et marcus quae (aeque C7) Clp, matthens et lucas M H, marcus et lucas ONQ AelL, matih. et Marcus cet. 3 illum Bt, illuc B1 ipsnd AlEIL 5 mattheus BlRTD r, ergo m. cet. eo] eodem RD 6 tunc-sacerdotum lin. uac. L 8 caifas BRT 0, caiph. cet. 11 cum autem] incipit Eug. Exc. quintum 13 supra B2B H dicetnr-eius lin. uac. L 18 ei r ae conaiuatur ElLS 19 nam om. Bl 20 est] esse Ml, esset M1 21 dno (om. Nl) habere nomina N* r, nom. h. duo g multi B2 magis om. Bl, s. I. add. B* possint m. magis N 22 hominis ClPF est] add. et JB1 )
Inter istos igitur tres, Mattheum, Marcum et Iohannem, quemadmodum hoc conueniat adtendamus, de quibus non est dubium, quod eandem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. quod ergo Mattheus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singula euangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem euangelii, quanto melius et [*]( 9 cf. supra c. 46, n. 98 cf. Marc. 6, 40; cf. Luc. 9, 14 18 cf. Marc. 14, 3 ) [*]( 1 iohannen ClP 3 narrarent Bl 4 commemorent EtL, -rarent T 5 aduersum ClV g 8 ostendit r contrium J31 10 commemoret H, -raret et BT 11 quinquag.] add. tantum rael uidere ClP 12 potuisse Tl, potuisses R1 alios B 13 inuenire Clp 14 infirmari Bl, informare CXP sicut] add. etiam r 15 admonuit CXP (om. etiaIn) ubi RTD r, ubi etiam HAEL T singula euangelistae BBTD, singuli euang. CPF ONMQ HAetL xtj> pg Eug., singula singuli eu. E2 7. singuli eu. singula V yiu r a elrn 18 alauastro B, alabastrum C1 commemora B 19 tam quisquam g m, quis tam p absurdus om. AlElL est om. Aet L 20 perfnderet C1, perfuderit P 21 contenderet Cl, -dat x esse] fuisse Eug. codd. Vat. Mediorn. 22 fierit Cl, fuerit P nitens—euangelii om. HAWL aduersum BlB )
Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionemquod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi. fohannes autem ludam commemorat et ideo, quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit adque omnium uoluntatem Mattheus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam, Iohannem autem de solo illo id commemorare uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.