De Consensu Evangelistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars IV (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 43). Weirich, Franz, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1904.
Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a sapientibus aut ridendae; nos autem Iouem colimus, de quo ait Maro: Iouis i s omnia plena, id est omnia uiuificantem spiritum. merito ergo et Varro Iouem opinatus est coli a Iudaeis, quia dicit per prophetam: caelum et terram ego impleo. quid illud quod idem poeta dicit aethera? quomodo accipiunt? sic enim ait: tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit. aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo caelum super aerem distenditur. an poetae conceditur nunc secundum Platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundam Stoicos loqui, ut corpus sit deus? quid ergo in Capitolio colunt? si spiritum, si denique ipsum caelum [*]( 10 Verg. Ecl. 3, 60; cf. de ciu. d. 4, 9; 10; 7, 9; cf. Ioh. 6, 64; I Cor. 15, 45; n Cor. 3, 6 12 Hierem. 23, 24 14 Verg. Ge. 2, 325 et 326; cf. de cin. d. 4, 10; de Gen. ad. litt. 1. inperf. 4, 14 19 cf. Doxographi Graeci, ed. Diels, p. 608, 19; 304 a 2, b 23; 571, 9; 537, a 7; cf. Cic. de deor. nat. 1, 12, 80 ) [*]( 1 sine qai satnrnum om. CP 2 iobem BlBl 3 coli prohibere ansus est BBTD 5 tam B\'D 6 isum∗∗ B1 coli iobis B1, iouis (u ex b B) eoli BTD 8 fabule* B interpraetanda Ie B 9 colimus Iouemp iobem BR1, tnfira iobis et iobem Bt 12 quia] qui B 13 implebo e dicit? ethera quomodo cs, dicit, aethera qu. e Z 14 accipiunt] haec accipiunt B 15 tum] cum B PF ON HAELSU 1tW g 16 discendit CPQ, deicendat 0\', descendit ab alto B {ex Aen. 8, 423; cf. ib. 1, 897; Oe. 1, 443) 17 dicunt esse Vp, esse d. esse Q sublime. (m eras.) B 18 quod RT 19 platonicus H, is|toicos B 20 istoicoa BNAlL, isthoicos A2U1, stoMcos B ergo] igitur r a elm 21 capitulio ClP, capitolium MQ )
Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum Iouem et Saturnum patrem eius et Plutonem adque Neptunum fratres eius ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius ad exornandos multa finxerunt? quamuis et ipsum Euhemerum ab Ennio poeta in Latinam linguam esse conuersum Cicero commemoret. numquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum, cum quo in Tusculanis disputat, tamquam secretorum conscium admonet dicens: si uero scrutari uetera et ex eis quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium di hinc a nobis profecti in caelum repperientur. quaere, quorum demonstrentur sepulchra in Graecia, reminiscere, quoniam es [*]( 8 cf. de cin. d. 6, 7; 7, 27; Lact. diu. inst. 1, 11, 33; Cic. de deor. nat. 1, 119; Doxogr. Gr. 297, 15; Eus. praep. eu. 2, 2 16 Cic. Tasc. 1, 29; cf. de ciu. d. 8, 5; cf. Lact. diu. inst. 1, 15 ) [*]( 1 quid illic-appellant om. Bl 3 et om. H 5 sibi] _siui (hi eras.) B plane om. RT, plana AL inimica DN ΗΑΕϒπχωpgr, inmiinica V 8 numquid] num N1, si AlEL 7 etiam] et p ille om. e eumhiemeruB (m pr. et i eras.) B, ∗∗∗emerus (euh ereu.) O, omerus BTD, homerus N2H2A2Uωpr 10 plenissime Dlr 11 addeos (d pr. 8. I. B) RT 12 dehonestandos om. Bl ezhortandos (ezort. D) Dr 13 et] om. p ∗∗∗emerum 0, omerum BTD, homerum H2A2U ω p r 14 et] et B 15 tuscolanis- AE1Lg 16 disputa B1 conscium om. CPF1 17 uetara AlL, uetira E scribtoreB BC 18 malorum B, magorum N1, maiores N2E2ϒ 19 di ON1, dii BjRT CPI p, dii qui habentur cet., edd. (om. a) nobis codd. Cic. 20 repperiuntur RTD quere B 21 gratia ClP, gretia N quoniam] quem CP es om. AlLSUlg, e.9 (eras. i) M, est BD HA* )
Sed fuerit et Cicero Academicus incertior quam poetae, qui sepulchra deorum commemorare ausus est litterisque [*]( 6 Cic. in Catil. 3, 1, 1; cf. de ciu. d. 2, 15; 3, 15 11 cf. Suet. Caes. 88 13 Verg. Ecl. 9, 47 23 cf. Cic. Tusc. 1, 29 ) [*]( 1 tradantur RTD CP Sg mysteriis om. CP 2 inleges Bl, intellegia CP AEL 4 ueniuole jB1 hanc 0 5 dilatatum CPl 6 loqueretnr om. p 7 inquit urbem (u in ras. B, turbem B) BRTD, urbem inquit cet., edd. inquio (71, inquid C2p MQ ad] a ClP 8 igitur] ergo p 9 homines om. BT 10 romolo C*PF quod flt,.] quid HAlEL 12 uergilius BR ONlM HAELS1, uixgilius cet. 13 dionei codd. plei CPF1 16 reuer.a B illa iouis est aut om. B1 17 post om. AlL 19 quasi deos] om. A*Ll, quasi mortuos EL28, quasi non mortuos deos g habere RT Fψprael Migne 21 qui B1 22 minerba Bl 23 achademious BTM HAELS pur, a*chad. D poeta pg 24 deorum] eorum BT ausum B1 )
Sed quid ad nos? dicant se Iouem non hominem mortuum colere nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui uiuificanti omnia, quo mundus impletur, et scutum eius in honorem nutricis eius factum de pelle caprina interpretentur ut uolunt. quid dicunt de Saturno? quem Saturnum colunt? nonne ille est, qui primus ab Olympo uenit arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis, qui genus indocile et dispersum montibus altis conposuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris? nonne ipsum eius simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? nonne ipse Italis ostendit agriculturam, [*]( 3 cf. Varr. r. diu. p. 13. 19. 168 6 cf. de ciu. d. 8, 5; 27; Tert. de cor. mil. 7; Clem. Al. strom. 1, p. 139; Cypr. quod idola d. n. s. 3 11 cf. Varr. r. diu. 1, 57 14 cf. epist. 17, 3; de ciu. d. 7, 13 16 cf. Lact. diu. inst. 1, 13, 9 16 Verge Aen. 8, 320—324 ) [*]( 2 sacrum CPF1 traditionem Q numquit B 3 aca∗demicus (eras. a) Bl, achademicus B2RTD M HAEL pgr 6 esse] eiBe CP numquit B 7 achademicus BBD M AELpgr machedoni BHp 8 grecorum B, gregorum ClP originem] originem dicat BBTD (dicit T1) 9 prodidit X r hominis ClP declarat CPF1 10 nos] add. si F2πχψprael se] sed CP (d eras. P) 11 homine CP 12 uiuificant Bl in honorem] om. L, in honore CPV HAE 13 interpraetentur B et sic infra 14 quem] qui ϰχψp r ael saturno CP 16 iouis] uobis B1 18 uocari (ri in ras.) maluit B, uocanit 1IT 19 is B, hiis πχψω tutis CP, totus g horis B CPF N ψp 20 non AIEL 21 nonne (ne 8. l.) B talis B AlEL T a*griculturam (eras. e) B )
Erubuerunt hinc philosophi eorum recentiores Platonici, qui iam christianis temporibus fuerunt, et Saturnum aliter interpretari conati sunt dicentes appellatum Cronon uelut a satietate intellectus eo, quod Graece satietas coros, intellectus autem sine mens nus dicitur. cui uidetur suffragari et Latinum nomen quasi ex prima Latina parte et Graeca posteriore conpositum, ut diceretur Saturnus tamquam satur nus. uiderunt, [*]( 5 cf. Dion. Hal. 1, 38; Macrob. 1, 7; Arnob. 3, 29; Seru. ad Verg. Aen. 3, 104; Ens. praep. eu. 3, 10 6 cf. Cic. de deor. nat. 2, 64; Lact. din. inet. 1, 12, 9 ) [*]( 1 nideris ai] iudeis si p, tametsi raell fuerit AELSU ϒpgrael 2 tamen] autem BTD 3 grecum B 4 eius om. RT ostendunt B enim] etiam AESU r cronos RT CPVF Q HAELSUy g, ∗∗cronos 0, fr.onos (eras. h) M, chronos BN, choros D, Kpovoj relm, χϱνος a Migne 5 et latino (ne 8. I.) B, etiam RT saturnus latine Q 6 quasi (i postea add.) B, quod V 7 sit] est RT conantesj cum conantur r in] in se L 8 suum] summum HAEL 9 iudicant p 10 suos om. CFlg constit. tempus r 13 cronon CPVF OQ HAELSUfpg, chronon BRTD NM, ypwvov ra, Kpovov elm, ypovov Migne 14 grece et 16 greca B coros B CPF* OMQ H1, choros VN AiELr, chronos (-nus D) RTD A2S, cronos H1 g, chortos saturitas in ntg. T. cros p, χρως r a, xόpος el m, χόρος Migne 15 nus BRTD CPV OM HAESyg (nils T, nns M), nusn N, nunc Q, noys (y s. I.) F, no. (eras. s) L, nos x. nois p, voo; r a elm 17 satumus diceretur r satur BRl, satur et (6 eras.) M, satur et TD e l, satnrescet Q, satur esse et Hl, satur esset cet. nus BRT CPVF1 OM HAES y g (nils T, nfls M), nuis (nu in ras.) N, om. Q, nunc F2, nos Dχ, no* (eras. s) L, nois p, vοός raelm uiderunt] nam niderunt p, niderunt enim raelm ) [*]( XXXXIII Ang. Beet III pars 4. ) [*]( 3 )
Romani tamen, qui non Saturno, sed Ioui Capitolium condiderunt, uel aliae nationes, quae Iouem praecipue supra ceteros deos colendum esse putauerunt, non hoc quod isti senserunt. qui secundum istam suam nouam opinionem et summas arces, si quicquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent et mathematicos uel genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerent. quae opinio tantum contra illos in animis humanis praeualuit, ut nec nominare illum uelint, senem potius quam Saturnum appellantes, tam timida superstitione, ut iam Carthaginienses paene uico suo nomen mutauerint \'uicum senis\' crebrius quam \'uicum Saturni* appellantes. [*]( 1 cf. de ciu. d. 7, 23; Eus. praep. eu. 15, 34 9 cf. Varr. r. diu. 1, 58 a (p. 163) 15 cf. Sern. ad Verg. Aen. 4, 92; 610; Ge. 1, 385; 2, 406; cf. de doctr. chr. 2, 21, 32; de diu. qu. oct. tr. 45; coni. 7, 6, 8; ep. 55, 7, 12; 246, 2; en. in ps. 61, n. 23; 140, n. 9; de gen. ad litt. 2, 17, 35 ) [*]( 1 quendam ElL 2 unumquoque BlAtEIL, unumquotque CPI 4 conperto bis F* prael reuelli Hlg, repelli N 5 falsa] uera non Fp (non 8. I. F) homines AE1ael eos ael 9 ioue CPl 10 praecipuae B supra] sub Bl, super T 11 putauerant CP hoc om. p 12 raam om. r artes V πχ pael 13 quicquam (c 8. I.) B 14 gen- ∗∗liacos Bt, gentheliacos B2, genechliacos 0, gene..cbliacos IP, geneathl. N1, genetalicos AlELS 15 sapientem B2O1, sapientium Q effectnrem CP dicunt AELS a 16 talia B constituerunt BxBl 19 iam] etiam Dra, quam B carthaginenses (chartag. RD, cart. T) RTlD, cartaginienBes (-sis A1) T7 V AEL 20 mutauerunt p g ) [*]( 3* )
Notum est ergo, quid colere conuincantur et quid colorare conentur adoratores simulacrorum. uerum et ab istis nouiciis Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de deo sentiant Hebraeorum. etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum remissione humilari sub Christo. quid ergo sentiunt de deo Israhel? quem si non colunt, non omnes deos colunt, si autem colunt, non colunt sicut se coli iussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit. per eos enim uates ista prohibuit, per quos haec ipsa, quae nunc a Christianis eorum simulacra patiuntur, futura praedixit. siue enim angeli ad illos prophetas missi sint, qui eis deum omnium creatorem unum uerum deum, cui uniuersa subiecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem figurate ostenderent et quemadmodum se coli praeciperet indicarent, siue aliquorum in eis mentes per spiritum sanctum ita sublimatae sint, ut eo uisu ea uiderent quo et ipsi angeli uident, constat tamen eos illi deo seruisse, qui alios deos coli prohibuit, seruisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae et Christum uenturum regem ac sacerdotem significantibus sacris.
Porro autem in dis gentium, quos isti dum colere nolunt illum qui cum istis coli non potest colere nolunt, dicant, quid causae est, ut nullus eorum inueniatur qui alterum coli [*]( , 6 cf. supra c. 21, 29 21 cf. Varr. r. diu. p. 128; 176 ) [*]( 1 uincantur AXEL colorare] colere D rael 2 nouitiis RTN 3 de om. Bl 4 enim om. F p 5 superbe p peccatorum] add. suorum RD ONMQ raelm 6 humilari B, se humiliari RT, humiliari cet. sentiant C1H1 r 8 aej ipse se V iussit coli r (coli alt. om.) ille MI, ille coli RTD, coli ipse r 11 misiBsint CP, missi sunt ONMQ ELU y t\' 12 deum uerum N 13 rerum senaib. r 14 figuratur CP, figuratum V praeciperent (n eras. P) CP 16 sublimute Bl sunt Q 17 eos] illos p 18 coli om. PF fidei g 19 regem Bl CPF MQ pgr, durum regem B2, et uerum r. V, uerum regem cet. ac] et p 21 in] om. Clp, hi N, hii (i alt. exp.) V dis] di N1, dii VN* colere] cole Clp, coli F p 22 istia] eis CPVF pg potet Clt putet (7JP 23 quid. B, quod Ql, que Qs causa CPF Q )
. Istos autem iam paucos deorum multorum falsorumque cultores quia non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam deus sit, quodlibet opinando respondeant, deum tamen esse negare non audent, quia si negent, operibus eius et praedictis adque conpletis facillime conuincuntur? neque enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt, neque illa nimis antiqua, quod Enoch transtulit; quod impios diluuio deleuit, quod Noe iustum domumque eius per lignum inde liberauit ab Abraham in hominibus facta eius exordior. huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc uidemus impleri. huic quippe dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes, ex cuius semine populus Israhel, unde uirgo Maria, quae peperit Christum, in quo benedici omnes gentes audeant iam negare, si possunt. haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae, haec et ad Iacob nepotem Abrahae, qui etiam Israhel appellatus est, ex quo uniuersus populus et propagatus et nominatus est, uthuius populi deus appellaretur deus Israhel, non quod ipse non sit deus omnium gentium siue nescientium siue iam scientium, sed quia in isto populo uoluit manifestius [*]( 7 cf. Gen. 1, 1 9 cf. ib. 5, 24; Eccli. 44, 16; Hebr. 11, 5 10 cf. Gen. 7, 1-8. 20; Sap. 10, 4; I Petro 3, 20 13 *Gen. 22, 18 17 cf. ib. 26, 4 18 cf. ib. 28, 14 ) [*]( 1 paucos] add. esse E2 y 2 optemperare B, owt. AlEL r illij add. autem r de quo cuin] de quocumque HAlEL r 3 sit dens AELU r raelm quolibet g respondeant BRTD A2U1 g, dent cet. 4 tamen om. r audeant D 6 ea dico om. AlEL 7 ipse om. p 8 neque] ne AYEIL, nec E1 r animis AlElL, minue p 9 enoc BRT F ON . deliuit (Jl 10 liberauerit pl ab om. BRTiD PVF1 OlNl A1LS1 ae abraae a e 11 facta eius in hominibus V p facta eius] domum r 13 inplera B huic quippe] illi enim V 14 gentes] τὰ ε̌ϑνη (owi. τη̄ς ϒη̄ς cod. Alex. Gen. 22,18, cf. supra 20, 7 populum CPF 15 benedici. (eras. t) A, benedicuntur p, -centur g 16 poosaunt B 17 haec (alt.) om. CP et om. N rael 19 populus BIDM., ille populus cet., edd. 20 deus pr.] dei C 22 scientum C apparare CP )
Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per Christianos impletur. ipsi Iudaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: domine deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: uere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas. ecce nunc fit, ecce nunc gentes ab extremo terrae ueniunt ad Christum ista dicentes et simulacra frangentes. et hoc enim magnum est, quod deus praestitit ecclesiae suae ubique diffusae. ut gens Iudaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec conposita putarentur, codices prophetarum nostrorum ubique portaret et inimica fidei nostrae testis fieret ueritatis [*]( 3 cf. Exod. 1,7 8 cf. Gal. 3, 19 10 cf. Ezech. 6, 4; Os. 10, 2 15 *Hierem. 16, 19; cf. de ciu. d. 18, 83; Euseb. demo eu. 2, 3 24 cf. en. in ps. 40, n. 14; 56, n. 9; ep. 137, 16; serm. 200, 2, 3; 202, 3, 3: c. Faust. 12, 23 ) [*]( 1 promissionum suarum BTD r 3 mosen BXM 4 repromissionis CPVF pg 5 exortus BC 6 XII M nepotibus H2, pronepotis D, pronepos r 7 adiubante Bl 8 suis om. W e ipso. B, ipso deo prael 9 promissum est] repromissum est D r. promiserat b (έπήϒϒςλτι) benedicentur Bl 10 et] que Q, om. r 12 a cristianis g 14 habent eet B 21 est t. l, H7 praestetit ClP 22 iudaica Q debellatal deleta BlD (in mg. r a) ne] nec MQ AE1L 23 prophetarum nostrorum BRTD CPVF MQ H1A2S pgrael, prophetiaram nostrarum ON H*AlELU T m 24 portarent Ba inimici p )
Quia enim haec euertit nisi deus IsraheL? ipsi enim populo dictum est per diuinas uoces factas ad Moysen: audi Israhel, dominus deus tuus dominus unus est. non facies tibi idolum neque cuius quam similitudinem, neque quae in caelo sursum neque quae in terra deorsum. ut autem etiam euertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: non adorabis deos illorum, sed neque seruies eis: non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum. quis autem dicat Christum adque Christianos non pertinere ad Israhel, cum Israhel nepos fuerit Ab ahae, cui primo et deinde Isaac filio eius et deinde ipsi Israhel nepoti eius dictum est quod iam commemoraui: in semine tuo benedicentur omnes gentes? quod fieri iam uidemus in Christo, cum inde exorta sit illa uirgo, de qua propheta populi Israhel et dei Israhel cecinit dicens: ecce uirgo concipiet et pariet [*]( 7 *Deut. 6, 4 8 *ib. 5, 8; *Exod. 20, 4 11 *Exod. 23. 24 18 *Gen. 22, 18; cf. ib. 26, 4; 28, 14 (cf. supra 20, 7; 88, 13) 21 *Esai. 7, 14 ) [*]( 2 disipiendo C1P iactant BTD 3 gentium Dl AXEL αϒπ superistitio B 6 uertit M1 AXEL y 7 mosen M 8 tuos Cl, noster v dominus unus BRTD ONMQ H v, unus o r a e, deus unus GPVF AELSU r pglm (ef Marc. 12, 29 v) faciena ClP 9 neque quae in c. s. neque quae in t. BBTD, neque in c. e. neque in t. cet., edd. 10 caolus C1, -los CsP terram C 11 etiam om. p acciperit C1P, accepit p 12 illorum] alienos HAELU aq g (cf. Ex. 20, 3). eorum v eis om. Ol 13 facias el ipsorum] eorum y g 14 confringendo (fr in ras.) B confringes (f in ras.) B 16 nepus PNlQL 17 isuac Bl nepote CtPF1 18 iam om. CPV in] et in RD (cf. supra 20, 7; 38, 13) semini D1L 19 iam fieri BTD 20 de s. I. B 21 uirgo] add. in utero A2U g (cf. Matih 1, 23) et OIR. Bx )
De deo Israhel respondeant, quem docere ista et iubere non tantum Christianorum, sed etiam Iudaeorum libri testantur, de ipso consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt, de deo Israhel, si audiant aliqua contumeliosa, respondeant. sed quos consulant? aut ubi iam consulant? libros suorum legant. si deum Israhel Iouem putant, sicut Varro scripsit, interim ut secundum eorum opinionem loquar, cur ergo Ioui non credunt idola esse delenda? si Saturnum putant, cur eum non colunt? aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per eos uates praecepit, per quos ea quae praedixit impleuit? cur ei non credunt simulacra euertenda esse et alios [*]( . 1 cf. Matth. 1, 23 5 *Hierem. 16, 19 19 cf. Varr. r. diu. 1, 58 b (p. 164). ) [*]( 1 uocabnnt Bl, uocabitar rv emanuhel bta CP, emmanuel RTD AE Y pgram, emanuel χ e l interpraetetur 01 2 autem] enim r nouiscam Bl iar. ergo X r S qui pr.] om. RTD 5 patria Cl 6 in quibus non est] et non est in illis supra 39, 18 ipsi DFlN2L 10 est] add. a χω rael m 11 qua] quia A1 EL T christi AlELl 12 relegiones HAEL 15 etiam BBTD, om. CP l, et cet. 16 blaspheniare AEL 7 e l 17 audiant L, audeant B1M1 AEU ϒ, audent cet., edd. alique L 19 si] sed Bl 20 scribait BBl, scribit TD ut interim clm 21 credant CP V putant] deum putant ael 22 sic non Q g 28 praecipit ClP g quos] cus B1 )
Nempe iam impletur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam — non quidem totam, quia multi ex Israhelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et apostoli eius —, et humilaturus omnem superbum adque iniuriosum, ut ipse solus exaltaretur, id est solus altus et potens hominibus manifestaretur, donec proicerentur a credentibus idola et a non credentibus absconderentur, cum eius timore terra confringitur, id est terreni homines timore franguntur, timendo legem uel ipsius uel eorum qui [*]( 12 Ps. 71, 11 ) [*]( 1 non 8. I. B iupiter y I 2 quia sij qu*si (eras. a) Bl, qui si B2 unus] u.nuI (eras. e) B esset om. A1EL 3 eorum] horum g, eos a, om. e l non diceret tanta g, t. n. dicerent a 4 alienos r uersis Bl 5 effecit RD MQ IPAEL f r a humiliata codd. praeter B1 omnia Bl AlL superbia BINIL 6 se om. AEL ϒπ se erexerat E* y* 8 abscondeant HElL ipsi g 9 recludant BlRTD rae, retrudant (retrodant H1) cet. (rJ. Cie. Verr. II 1,7) a om. A*EXL unde] add. enim rae 11 eIerit (eras. r) B, erexit QL ym prae, exercet Dg nomine C\'PFt 01 13 eum om. A1E1L seruiant Bl, aeruiunt L 14 illi] ei BTD v 15 impletur] completur CPVF pgrm idem Q 17 quia] quoniam RD ex] et B; et ex B2 CPF pm israheliticis HAELSU αϒ 18 humiliaturus codd. praeter Bl 20 solus] add. et I proficerentur AxElL, destruerentur E1 fk 22 confringatur g. )
Haec enim, quae ut facilius intellegerentur breuiter praelocutus sum, propheta sic dicit: *Et nunc tu, -domus Iacob, uenite, ambulemus in lucem domini. \'remi sit enim plebem suam, domum Israhel, quoniam repleta est sicut ab initio regio eorum auguriis sicut alienigenarum, et filii multi alienigenae nati sunt illis. \'repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thensaurorum illorum. et repleta est terra equis, nec erat numerus currum illorum. et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adorauerunt ea quae fecerunt digiti eorum. \'et inclinauit se homo et humilauit se uir, et non remittam illis. "et nunc intrate in petras et abscondite uos in terra a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. "oculi enim domini excelsi, homo autem humilis. et humilabitur altitudo hominum, et exaltabitur dominus solus in illa die. "Dies enim domini sabaoth in omnem iniuriosum et superbum et supra omnem altum et elatum, [*]( 5 *Esai. 2, 5-21; cf. Euseb. demo eu. 2, 3 et 4 ) [*]( 1 gentibus g regnandis AlEL 9 8 ut] et CPF1 prolocutus r 5 ambulemus BRTD, et atnbulemus cet., edd., v 6 lucem C\'PYF ONMQ H1A1EL ϒϰψ pr ae I, luce BTD 02 H2A2U g m, lumine B v liomus B7D C\'PF ON EL T ga. dominus r 8 ipsoruni Q augoriis C", angustiis r 10 thesaurorum codd. praeter B 12 currum BCl, currnum cet. et repl. est terra alt. loco om. AXEL 14 adorabernnt B inclinabit B A1E1L 15 humilianit codd. praeter Bl hnmiliatus est nir V 16 dimittam g petris CPY, petram N r" et om. N 18 resurrcierit g 20 autem] enim C hnmiliabitur codd. 21 ezultabitnr Gn in die illa HAELU αϒπν 22 in] om. ElL, supra A1E2 αϒ m omnem om. AlEL ar 23 et superbum om. p supra] super \\ p g elatum BRTD H2A2U, helatum S, eleuatum 8, exaltatum a, hnmiiiatum CPVF ONMQ H1A1E (L2 in ras.) ϒϰχψω edd., humiliatum et elatum g )
"Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent superuacuanea et noxia, ut intrent in foramina solidae petrae et in scissuras petrarum, a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum exsurrexerit comminuere terram.
Quid dicunt de isto deo sabaoth, quod interpretatur \'deus uirtutum) uel \'exercituum\', quia illi seruiunt uirtutes et exercitus angelorum? quid dicunt de isto deo Israhel, quia deus est illius populi, de quo uenit semen, in quo benedicerentur [*]( 1 qui] quia HTEPSU αϒ2ARF3, et Y1 v hamiliabuntur codd. praeter B (et sic infra) super BRD g, supra cet. 2 excesorum E1L, excelsam ξπψ p r α e l, excelsum F7 X elatam ξπψ prael, elatum F1 X super] supra F aelm 3 balani BLBT ON1 Q, libani cet., edd. montem e. s. o. c. a. e. s. omnem om. BL 4 altum om. RTD et super omnem nauem maris] (uers. 15 ϰαὶ ἐπὶ πάντα πύρϒον ύψηλόν, ϰαὶ ἐπὶ πᾱν τεῑχος ύψηλόν om.) xal ἐπὶ nav πλοι̃ον ϑαλάοσης 5 omnem BCLP 6 cadent B 7 solua dominus r 9 in is∗is∗uris BL 11 eius om. CPF p exsurrexerit BRTD F m, exurr. pgrael, surrexerit CPV ONMQ HAELSU 7* v 18 quas N2 adorent BT rae 14 superuacuanea CAAU ϒ1, superuacua inania C2P, superuacvanea (v 8. I. add.) H, auperuacua YF N PG r, supernacanea BRTD OM EL y aelm, superuaganea Q, superuacancia 8 foramine 01 HAE1LU Y 15 scissuria H a faciam BX 17 exurrexerit DQU a pgrael, surrexerit CPY v 19 uirtutis CLP et orn. AEL γπ 20 quia (a 8. I.) N 21 est om. DA1E benedicentur RT r )
Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens siue per suas cogitationes siue per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum deus, et, quia non pie quaerebat, non inueniens, maluit tamen incertum deum, quem non inueniebat, quam nullum deum dicere, cuius tam magna documenta sentiebat. ait enim: et dedita sacris incerti Iudaea dei. et nondum deus iste sanctus et uerus deus Israhel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. nunc uero quis tam durus non flectatur? quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore eius? quando iam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde uersiculum istum commemoraui, tanto ante praedicta sunt? caelorum enim nomine apostoli Christi significati sunt, quod in eis deus praesideret, ut euangelium nuntiarent. iam ergo caeli enarrauerunt gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiauit [*]( 10 Lucan. 2, 592 aq. 16 Ps. 18, 7 21 cf. Ps. 18, 1-7 ) [*]( 2 liquideque 02MQ r inueniant A&LU donec eum inueniant om. L 4 quidem lucanus H, luc. quidem r eorum magnus Y g declarator CP, declamator (-clamator i ras.) 0 7 tamen om. RT incertum (deum om.) BT 8 cuius] quia eius (a del,) H, qui eius AELU 9 ait] at AelL 10 dedit ElLS 12 nondumj ∗∗∗ (eras. non) B 13 per christi n. t. i. o. g. f. q. usque om. Bl omn.] hominibua T2 gentibus om. BT 14 usque om. RT diem om. Bl consequata Bl 15 quis tam] quisquam C\'P turpidus (b 8. p (P) CPFQ, tepidus Y πψω pael 16 ignuscat Cl, ignoscat PFl, agnoscat DC2Q. igniscatg 17 iam om. CP 18 manifesta Fl psalmo (p 8. I.) B 19 praedicata BlQ 21 ut] et BT, om. 01 nuntiarent BtBTD, adnuntiarent cet., edd. 22 narrau. L manum Bl, cf. supra 43, 13 annunciat p )