De Conjugiis Adulterinis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
\'Cur ergo, inquis, interposuit dominus causam fornicationis et non potius generaliter ait: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur, si et ille moechus est, qui dimissa fornicante muliere alteram ducit?\' credo, quia illud quod maius est, hoc dominus commendare uoluit. maius enim adulterium esse quis negat uxore non fornicante dimissa. alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit et tunc alteram duxerit? non quia illud adulterium non est, sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. nam simili locutione [*](2 Matth. 19, 9 14 I Cor. 7, 4 ) [*]( 2 ipeg (a- l. ipeo) S a nobis exponebatur P 3 ex om. B causa] ar conea E 6 moechatur B mechatur R 7 p (вiel) T 9 dimiserit uxorem S 10 at] aut R in utroque] introque B 14 ubi] nisi P 18 cur] cum B 21 si] sed P 22 duxit B 23 deus BEMN coinmemorare N2Pebd adulterium enim T 24 dimissA T 26 qui B illud] et hoc Cbd 27 nam-356, 16 ducunt om. M ) [*](23* )
Sed si hoc euangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, fecit ad intellegendum difficile, numquid non alii generaliter id ipsum ita complexi sunt, ut de utroque possit intellegi? nam secundum Marcum sic scriptum est: quicumque dimiserit uxorem suam et alteram [*](25 Marc. 10, 11. 12 ) [*]( 1 uxorem om. M 3 aliam TVEMNRS ab] ad P 4 diffundimas P 5 tamen esseJ maxime P agBoscimus P 6 esse] eum R quis P 7 fornicationis causft P abiecit-fornicationis om. P 8 indicat T duxerat V 9 sicut] si T sic VENSbd 10 cum dicimuaj conccdimus P 13 negauimus T diciipy§ (s. l. negamus) S 16 et aliam duxerit om. R preter M S 17 secĮ T (exp. m. 2) 19 quo P 20 expraessus B 21 mattheus BEMN matheus RSP expraessa BT 22 specie E facit Nsbd nunquid (semper n) E 23 id ipsum] adipsum P 24 posset TNbd nam si (si 8. I. add.) N sic om. EMS )
Non autem — sicut nescio quare tibi uisum est — cum euangelii secundum Matthaeum uerba proferrem, praetermisi quod scriptum est: et aliam duxerit, et sic dixi: moechatur; sed haec uerba posui, quae in sermone illo prolixo leguntur, quem dominus habuit in monte; hunc enim tractandum susceperam. quae uerba illic ita leguntur, ut posui, id est: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a uiro duxerit, moechatur. ubi etsi nonnulla exemplaria uerbis diuersis eundem sensum habent interpretatum, non tamen ab eo quod intellegitur discrepant. alia quippe habent: quicumque dimiserit, alia: omnis qui [*]( 3 Luc. 16, 18 20 Mattb. 5, 32 ) [*]( 2 suum om. M 3 secundum-rnoechatur om. P 4 alteram ducit Vbd 5 quid TVEMNR qui. S 7 omnem omnem M 8 moechare N 9 qui om. P ut 8. I. m. 1 N, om. BlTVEMS 10 dubiociwe N 11 fornicationis causam T et qui-fomicationis om. BTPS, in mg. add. N 12 dimittjt-quicumque om VE 14 tibi om. BTVENS est om. P est michi YES 15 euangelin T mattheum BMN matheum TERS praetermissa P 16 et aliam-moechatur om. S 17 haec] ad haec M ea Pbd haec exp. in N, post uerba poritum in T quae posui T 19 ita om. N 20 excepto N 23 interpraetatum B 25 qui dimiserit om. P )
Verba uero, quae ipse posuisti, unde tibi uisum est non moechari eum, qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. unde non miror in eis intellegendis laborare lectorem; sed non sunt in eo sermone domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te mouerunt. alibi quippe idem Matthaeus ea dominum dixisse narrauit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a pharisaeis, utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. sed quod minus intellegitur apud Matthaeum, apud alios euangelistas intellegi potest. quapropter cum legerimus in euangeliosecundumMatthaeum:quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut, quod magis in graeco legitur, [*]( 24 Matth, 19, 9 ) [*]( 2 causa T alia-fornicationis om. P 3 a om. BB 4 aliamoechatur in mg. T, om. P 6 illud] id in mg. P qui om. P 9 explicatur BT explicat** (corr. m. 2) S 10 quod] quod a. I. S in eo, quod bd 13 tibi om. P 14 eum om. M 16 minor EM in eis intellegendis] intellegendis T in eis (8. I. uoces pos.) intellegendis ł)iş N in intellegendis his M intellegendis his VES labor est VEMS laborare (re s. I.) N lectori VEMS om. P 17 sunt difflcilia YES sunt 4iffłçilią. N 18 conscribsi T scripsi S 19 matheus BTER 20 sed] et P 21 phariseis TEMRS liceret homini P 23 cum om. P legeremus E 25 ob causfi fornicationis T magis] tua P )
Nam et illud, quod etiam secundum Lucam sequitur: qui dimissam a uiro ducit, moechatur, quomodo . est uerum? quomodo moechatur, nisi quia illa, quam duxit, eo uiuente, a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? si enim iam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur; moechatur autem. aliena est ergo cui miscetur. porro si aliena est, hoc est eius, a quo dimissa est, etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessauit. si autem illius esse cessauit, iam huius est, cui alteri nupsit; et si huius est, non moechus iudicandus est, sed maritus. sed quia non eum maritum dicit scriptura, sed moechum, adhuc illa illius erit, a quo etiam causa fornicationis abiecta est. et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. unde autem fieri potest, ut adulter etiam ipse non sit, quem constat adulterare quam duxit?.
Iam nunc illud uideamus, quod ait apostolus: ceteris autem ego dico, non dominus, ad inparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, coniugia locuturus. quod mihi uisum est eum monendo dixisse. quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non dominus, sed apostolus prohibet. quod enim [*]( 5 Luc. 16, 18 21 I Cor. 7, 12 ) [*]( 1 dimiserit om. P 2 alteram om. M 4 et om. TVEMSN1 etiam om. S 6 uerum est P ille P 9 si aliena VEMSP ergo om. VEPMS 10 med. est om. P 13 moechus e§t (exp. m. 2) T 14 eum non P 15 erit] erat R eBt PlPbd 17 uxorem ducit B 18 etiam om. P quem] cfl }/2bd 19 constet Sbd adulterare ctl dixit qui dimissam duxerit moechatur VMNE; sed in VN cum—moechatur exptmcta sunt, in N supra expuncta uerba additur: quam duxit dixit BTXS 21 ego om. P scilicet et E 22 ibi T1 ubi non] ubinam P loquitur Pbd 24 coniunx MRS relinquere potuit licite coniugem R 25 quod-prohibet om. P )
Multa sunt autem facienda non iubente lege, sed libera caritate; et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non inpendere, tamen causa dilectionis inpendimus. unde prior ipse dominus, cum se tributum non debere monstrasset, soluit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat. iam uero apostolus quemadmodum ista commendet, eius uerba testantur, ubi dicit: cum enim liber sim ex omnibus, [*]( 8 I Cor. 7, 16 10 I Cor. 7, 14 24 cf. Matth. 17, 24 sqq. 28 I Cor. 9, 19 ) [*]( 2 quo Pbd esse om. P 3 in] no P 4 quosque B 5 cum om. P 6 uetat dominus VEMRSbd, (dominua 8. l.) N ne] n5 P 7 reddet P redtjidit T etiam om. P 9 facias S aut-facies ut mg. N 10 saluum T 11 infidelis] sanctificatns P 13 fili M nunc -coniuges om. P 16 cur] cum TIMNI 19 in om. ItS christum Pbd )
Sed ea, quae in his talia sunt, ut, quamuis sint licita, non expediant, non in eis dici potest: bonum est hoc,. sed illud melius, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. ibi enim utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. nam illis, quae se non continent, utique expedit nubere, et quod licet, expedit; quae autem uouerint continentiam, nec licet nec expedit. porro discedere ab infideli coniuge licet, sed non expedit; manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et [*]( 1 I Cor. 10, 25 3 I Cor. 8, 18 5 Rom. 14, 20 13 cf. Luc. 10, 33-35 19 I Cor. 7, 38 ) [*]( 1 macellQ. R 4 ut non]-ne RS ut TVEMNP meum] non N\'P 5 munda sunt R 6 offendiculuin R quod-manducat om. S orania—est om. BTVE 7 quidem omnia P omnia-ipsum est in -g. add. T mundis P 11 praescripto] praecepto P 14 quamuis domino in mg. add. N 17 licita sint S 18 expediunt BTVEM in] de S non bonum M hoc est R 19 bene-nuptom om. P 21 utrunque R nam-24 expedit om. P 22 qui BTVEMNaRS 23 nouerint T1 N continentia N 24 discedere om. P licet discedere P 25 habitare R conaentit] conducit P )
Sed inter id, quod inlicitum est et ideo non expedit, atque id, quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua uniuersali regula definire difficile est. citius enim quisque dixerit: omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum inlicitum est. omne ergo quod non expedit, inlicitum est. et ubi erunt illa, quae licita esse, sed non expedire apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? quapropter quia uerum dixisse apostolum dubitare non possumus et aliqua peccata esse licita dicere non audemus, restat, ut dicamus fieri aliquid, quod non expediat, et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamuis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. quodsi absurdum uidetur, ut aliquid fiat quod non expedit et dicatur peccasse qui fecerit, intellegendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam iumenta, quamuis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere uapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi eius, qui utitur rationali uoluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus nonnisi homini est [*]( 1 ei om. P 3 qųę licita ŞQI}ţ N licita MPbd 4 uero] autem VPbd licita T 5 alt. est a. I. T om. M 6 xpi sanguine TR 8 non ante licet er. in V 9 dicimus B 11 jd N est om. S 12 diffinire TEMR 17 qu»apropter N 18 licita esse R 20 esse] est R 21 expediat R 22 supra aliud ser. aliquid S 23 non peccasse VEMNRSPbd quid T ex] ei BTR consuetudini BR conauetudinis T 25 experta M 26 proprium R 27 quae T nali-ornnibus om. E uoluptatis M 28 hourinig T )
Vt igitur, si possumus, enitamur inter id, quod licet et non expedit, et id, quod non licet atque ideo nec expedit. aliquo certo fine distinguere, ea mihi uidentur licere et non expedire, quae per iustitiam quidem, quae coram deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc inpediantur a salute, uitanda sunt; ea uero non licere et ideo non expedire, quae sic ipsa iustitia uetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis, quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. quod si ita est, ideo nonnisi inlicita prohibentur a domino, ut ea, quae licita sunt et non expediunt, non legis uinculo, sed libera dilectionis beneficentia caueantur.
Quocirca si dimittere infidelem coniugem non liceret, hoc fieri dominus prohiberet neque id apostolus prohibens diceret: ego dico, non dominus. nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a coniuge separari, quanto magis in coniuge mentis fornicatio detestanda est, id est infidelitatis, de qua scriptum est: quoniam ecce qui se longe faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te!
Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes offensi homines ipsam doctrinam salutis, qua inlicita prohibentur, exhorreant ac sic peiores atque perituri in eadem infidelitate remaneant, intercedit apostolus et monendo fieri uetat, quod ita licitum est, ut non expediat. [*]( 17 I Cor. 7, 12 20 Ps. 72, 27 ) [*]( 2 mutuamur (s. I. I mutamus) B mutamus VEMNl mutuamus SN* 5 et-id om. BTVES ideo nec] ideo non TVRPbd 9 ideo nec VPbd 12 illic ita B 14 beneficientia VEMN 15 si s. I. in N, ante non pos. in VES 16 dominus fieri S id s. I. in N, om. VES prohibet dicens (s. I. m. 1 prohibens diceret) T 18 a om. B\' 19 infidelita««s N infidelitas Ebd 20 quoniam qui se ecce longe faciuut VE longe se bd 23 ne] non B 25 exorreant TE )
Namque aliquando hoc dominus per Esdram prophetam iussit et factum est; dimiserunt Israhelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt, per quas fiebat, ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos uero adquirerentur deo. nondum enim tanta gratia saluatoris inluxerat . et promissis temporalibus ueteris testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. et propterea cum bona terrena, quae pro magno expetebant a domino, uiderent etiam his abundare, qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reuerebantur offendere, deinde inducebantur et colere. unde iusserat dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret. merito ergo quas duxerant domino prohibente, domino iubente dimiserunt. cum uero coepisset gentibus euangelium praedicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a domino debuit fidelis infidelem dimittere nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec [*]( 6 cf. Esdr. 9, 7 seqq. 16 cf. Dent. 7, 3 ) [*]( 42 neque ut T 8 esset locus Vbd 4 momentis T hoc fieret] obfieret T enim modo R 5 iubet om. E 6 namquae (m. 2 exp.) T hoc dominus aliquando bd; aliquando hoc quod dominus M ezdram R 7 israelitae BVMNRSd aligenigenas T 8 quecumque N 9 ad] ab M ad a. 1. N, om. VEBS alieno M sequerentur R ad deos VES adeos (a del. m. 2) T a do M ille NR 10 acquirentur T adquirentur E 11 iniabat S inhiniabat Tl 13 expectabant E eispectabaut VMNRbd habundare BTNS 14 blanditis Bl 16 qui BJ TI alienam M 18 cepisset RS 19 iam con om. M gentibus B conperit T om. Nl 20 coniugibus M 21 et om. VENSbd jpfideli T )
Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec iubet dominus, ideo ut non discedat apostolus dicit, non dominus, habens utique spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. unde cum dixisset de muliere, cuius uir mortuus fuerit: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium, ne quis hoc consilium tamquam humanum et non diuinum contemnendum putaret. adiecit: puto autem, et ego spiritum dei habeo. proinde intellegendum est etiam ipsa, quae non a domino iubentur, sed a sancto eius famulo utiliter suadentur, eodem domino inspirante suaderi. absit enim, ut quisquam catholicus dixerit. quando suadet spiritus sanctus, non dominum suadere, cum et ipse dominus sit et inseparabilia sint opera trinitatis. dicit tamen: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do, non ut hoc consilium alienum existimemus a domino, cum continuo sequatur et dicat: tamquam misericordiam consecutus adeo, ut fidelis essem. secundum deum ergo dat fidele consilium in eo spiritu, de quo ait: puto autem, et ego spiritum dei habeo.
Verum tamen aliud est domini iubentis imperium, aliud conserui secundum misericordiam caritatis, quae illi est a [*](1 Rom. 14, 23 11 I Cor. 7, 40 20 I Cor. 7, 25 ) [*]( 3 cura fldeli BT que MSJR1 5 fuerant TEMRbd 8 dominos nec iubet S 10 et] ac R 13 et om. Nbd 14 et] quod et (quod 8. I.) B, VEMNRS habeam VEMNS 15 a om. E 20 uirgibos T 21 autem exp. m. 2 M 23 domino Vbd 24 ergo deum R dat] dicat BYE coneilium fidele EMNS 25 quod et EMNRS 26 habeam EMS habeo (o in ras.) N 27 uerumptamen EN est om. R est aliud R 28 conserui? T est illi Ybd )
Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici: si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit, quoniam illud non solum utrumque pariter licet — unde ad nihil [*]( 26 I Cor. 7, 38 ) [*]( 1 ubi JBT1 2 ipsom] illud S ipsum quidem R 4 deo EMNS 7 uirgini»» N uirgini bd 8 licet afl (afl 8. I.) S id est] idem M quam a. l. N om. VEM 9 tamen s. l. N om. VEMS in nuptiis VEMS 10 yeruituram N 11 excipit NRbd inpediat ad salutem] cogat VES om. BT, in mg. add. N 17 fidelis coniugis Vbd 22 conligati T 23 difficile EVMN1 24 id] hoc T\' om. VEMN 28 ad unde N ) [*]( XXXXI AuC. Sect. V par* III. ) [*]( 24 )
His de causis factum est, ut exponens domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi uentum est ad quaestionem de coniugibus dimittendis uel non dimittendis, adhibitis apostolicis etiam testimoniis dicerem consilium esse apostoli, non praeceptum domini, ubi ait: ceteris autem ego dico, non dominus, monens eos, qui haberent coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. quod utique ideo monendum, non iubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibentur inlicita. si autem alicubi apostolus etiam illa, quae iubenda sunt! monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praeiudicando iussioni. unde si dixit: non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo, quid habet quaestionis, ubi ait: ego dico, non dominus? item ubi ait: ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, numquid etiam hic dixit: ego dico, non dominus? non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, quae iubet dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet apostolus. monemus enim, quos caros habemus, ut faciant domini praecepta uel iussa. cum uero ait: ego dico, non dominus, satis ostendit dominum non prohibere, quod ipse prohibebat; prohibuisset autem dominus, si esset inlicitum. ergo secundum ea, quae supra [*]( 15 I Cor. 4, 14 18 Gal. 5, 2 24 I Cor. 7, 12 ) [*]( 2 non N1 3 exponens illum B sermonem dni B 4 que Bl abiit N1 6 adhibui monitum ab apostolo non praeceptum sqq. YES. adhibitam ab apostolo non praeceptum sqq. M adhibitis etiam testimoniis dicerg consilii esse apostoli sqq. N etiam apostolicis bd apostolicis—esse om. T 7 domini praeceptum T autem om. T 8 dico ego S 12 sic YM si* N 13 dignatur VMS 14 est om. B faeit R parendo TN1 15 sic VEMRS ut non T 16 meos s. 1. T om. M karissimi R 17 non ait B 22 monemus eos T 25 prohibeat M ) [*]( 24* )