De bono coniugali
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quae cum ita sint, haereticis quidem, siue Manichaeis siue quicumque alii patribus ueteris testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum conuincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciuiendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. illos uero, qui inlicite feminis usi sunt, uel arguit in scripturis illis diuina sententia uel nobis lectio iudicandos atque uitandos, non adprobandos imitandosue proponit. [*]( 3 cf. I Cor. 7, 32 ) [*]( 2 uocatione PKrHAFRtDMENXa. homines sic utantur MENXa. 3 deo] domino PyHAFBDMENXa 5 ut om. a 6 ita dici P ita dici rA generalem om. E sancti antiqui] sanctitatiqui PF;1 sancti.... qui (a. I. anti) A sancti..... H sanctitati D sancti et antiqui (et, n s. l.) R 7 continentia K animi] Qil (in fine u.) Y 8 quia] quia B qua PKfHAFJRDMNEXabd 10 enim] ergo N 11 possent A exortatione (pr. t s. I.) A, KHE exoratione D dei Otu. C 12 seruiebat E 13 poterat D 14 sunt Cl hereticis CPKDM sine om. H manicheis codd. 15 ueteris] uestris Cl 16 argumentum (um in ras.) H putantes H 21 ea om. E 22 inlicitae P inliciti K inlicitis MENXa 23 illa KENXa 24 adque C )
Nostros autem qui coniuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant iudicare, conparantes, ut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis et ideo non intellegentes, quantas uires habeat animus iustitiae contra libidines seruiens, ne carnalibus huiusce modi motibus adquiescat eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. hoc quippe ideo de illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam uel nuptias elegerunt uel coniugibus intemperanter utuntur. at uero continentes uel mares, qui defunctis uxoribus, uel feminae, quae defunctis uiris, uel utrique, qui pari consensu continentiam deo uouerunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam coniugalis castitas poscit; sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice coniungebantur, qui neque in concubitu nisi prolem neque in ipsa prole nisi quod in carne uenturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, uerum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant.
Pueros quoque ac uirgines integritatem ipsam deo dicantes multo maxime commonemus, ut tanta norint humilitate tuendum esse, quod in terra interim uiuunt, quanto magis caeli est quod uouerunt. nempe scriptum est: quanto [*]( 4 cf. II Cor. 10, 12 24 Eccli 3, 18 ) [*]( 1 nostros] nos nostros D habent om. B 2 ammonemus PyHRK DMXEa. 3 comparentes HxRl 6 aeruientes Cl seruientis BG1 nec C litteris cemodi incipit codex 16860 = T acquiescant B 7 concubitu PHAFBD 8 fi sinat T sinant B ainat H 9 seita (s. P add. m. 2 c) B ideo quippe N 10 ipse K incontentiam Al 12 ad (}IX incontinentes a 13 quae] qui K consenBO* C 14 uouerunt (u init. ex n) E 16 prophetic«e A propheticae r prophetiae H coniugebantur P 17 ipsa in A 18 reficeret E solo K pro CPKMENXT praeposito y 19 non om. PA 21 quosque B 22 commanemua Bl tanto KJIENX 23 uiont P noaer (in ras.) A )
De bono coniugali pag. 210, 21 sqq.; 226, 1. 2.
Retract. II 22. Dixi etiam quodam loco: quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest. quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum est bene uti malis: de qua re alias, maxime contra nouos haereticos Pelagianos, diligentius disputaui. de Abraham quod dixi: ex hac oboedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse siue unico filio et a se occiso paratus fuit, non satis approbo. magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est, sicut in epistula legitur quae est ad Hebraeos (11, 19)